Paulus VI

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paulus PP. VI
Paulus VI
Nomen Ioannes Baptista Henricus Antonius Maria Montini
Terminus 19631978
Predecessor Ioannes XXIII
Successor Ioannes Paulus I
Natus 26 Septembris 1897
Obiit 6 Augusti 1978
Vexillum Pauli VI
Index paparum

Paulus PP. VI (natus Ioannes Baptista Henricus Antonius Maria Montini in Concesio, vico apud Brixiam, die (26 Septembris 1897; obiit Castri Gandulphi die 6 Augusti, 1978), fuit papa et dux Ecclesiae Catholicae a die 21 Iunii 1963.

Sua apostolica sententia erat "In nomine Domini."

Index

[recensere] Vita

Pater Ioannis Baptistae Georgius Montini dux diarii Catholicum "Cives Brixiae" (Il Cittadino di Brescia) erat.

Montini etiam Romae apud Academiam nobilum ecclesiasticorum (Italiane Accademia dei Nobili Ecclesiastici) studuit.

Die 29 Maii 1920 Montini in ecclesia cathedralis Brixiae presbyter ordinatus est.

Montini fuit prosecretarius sectionis Secretariae Status de ordinariis negotiis Ecclesiae ab anno 1952 usque ad annum 1954.

[recensere] Pontificatus

Paulus VI Concilium Vaticanum Secundum finivit, quod Ecclesiam Catholicam renovavit; sub eius praesidium, novus missae ordo est orta, quae hodie per orbem terrarum viget.

Praeterea et Terram Sanctam et Philippinas et Columbiam et Civitates Foederatas Americae adiit. Anno 1964, ipse, primus papa post multa saecula, patriarcham orthodoxum Constantinopolis, Athenagoras, occurrit.

Paulo ante mortem Paulus VI, iam senex et aegrus, exsequias socii eius viri publici Italici Aldi Mori, qui a tromocratarum [1]grege brigatorum rubrorum [2] die 16 Martii 1978 retentus erat, et post quinquaginta quinques dies captivitatis die 9 Maii necatus erat, celebrare debuit.

[recensere] Emendationes Curiae Romanae

Die 7 Decembris 1965, Paulus VI Sacrae congregationi Sancti Officii (antiquae Congregationi Romanae et universalis Inquisitionis novum nomen, id est Congregatio pro Doctrina Fidei dedit.

Die 15 Augusti 1967, in bulla "Immortalis Dei," etiam congregatio de Propaganda Fide novum nomen Congregatio pro Gentium Evangelizatione dedit.

Die 8 Maii 1969, in constitutione apostolica Sacra Rituum Congregatio Congregatio de Causis Sanctorum a priore Congregatione Rituum (hodie Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum) separata est.

In littera apostolica Ingravescentem Aetatem die 21 Novembris 1970, ipse statuit Patres Cardinales, cum octogesimum aetatis annum conficiant, ius amittunt Romani Pontificis eligendi atque adeo etiam ius in Conclavi ingrediendi.

[recensere] Encyclicae epistulae

Paulus VI septem encyclicas epistulas scripsit:

Inter apostolicae exhortationes et epistulae memorare debentur:

[recensere] Notae

  1. Vide [1]
  2. Vide[2]

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum VI spectant.
stipula Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis