Clemens VII (papa)
Vide etiam paginam discretivam: Clemens VII (discretiva)
| Clemens VII | ||
|---|---|---|
| Nomen | Iulius de' Medici | |
| Terminus | 1523 - 1534 | |
| Predecessor | Hadrianus VI | |
| Successor | Paulus III | |
| Natus | (26 Maii 1478 |
|
| Obiit | 25 Septembris 1534 |
|
| Index paparum | ||
Clemens VII (nomine primordiali Giulio di Giuliano de' Medici seu "Iulius Iuliani f. Medices"; natus Florentiae die 26 Maii 1478; mortuus die 25 Septembris 1534), fuit papa et episcopus Romanus a die 18 Novembris 1523.
Index |
[recensere] Vita
Fuit filius Iuliani Medices amasiaeque suae Fioretta Gorini; patruum enim habuit dominum urbis Florentiae Laurentium Medices. Patre iam ante nativitatem filii in coniuratione familiae Pazzi occiso, hic a patruo educatus est.
Laurentio anno 1492 mortuo, tumultu contra familiam Medices orto, Iulius anno 1494 e Florentia in Bononiam, postea Pitilianum, mox Tifernum Tiberinum et Romam fugit. Romae apud consobrinum eius habitavit cardinalem Ioannem Medices, qui anno 1513 papa creatus est, nomine Leone X. Iulius anno 1513 ab eodem papa archiepiscopus Florentiae et postea die 29 Septembris Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae factus est.
[recensere] Pontificatus
Die 19 Novembris 1523 Iulius Medices papa creatus est et nomen sibi imposuit Clementem. Die 6 Maii 1527 milites imperatoris Caroli V Romam vastaverunt; quem casum historici il sacco di Roma (scilicet direptio expugnatae urbis Romae) nuncupant. Clemens ipse in oppidum Sancti Angeli confugit. Bononiae die 24 Februarii 1530 insigne imperiale imposuit capiti Caroli V, ultimi imperatorum Sacri Romani Imperii a papa coronatorum.
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem VII spectant. |
- Friedrich Wilhelm Bautz, "CLEMENS VII., Papst" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1054–1056 (Theodisce)
- De Clemente VII in Catholic Encyclopedia (Anglice)
- Vita (Anglice)
[recensere] Bibliographia
- Vicente de Cárdenas y Vicent, El Saco de Roma de 1527 por el ejército de Carlos V. Matriti: Instituto Salazar y Castro, 1527
- Eric Russell Chamberlin, The bad Popes. Stroud: Sutton, 2003
- André Chastel, Consuelo Vázquez de Parga, El saco de Roma, 1527. Cantoblanco: Espasa Calpe, 1998
- Pierre Crabitès, Clement VII and Henry VIII. Londinii: Routledge, 1936
- Stefan Ehses, "Die politik des Papstes Clemens VII bis zur Schlacht von Pavia" in Historisches Jahrbuch vol. 6 (1885) pp. 557-603
- Adriano Prosperi, "Clemente VII" in Enciclopedia dei papi (Romae: Istituto della Enciclopedia italiana, 2000) vol. 3 pp. 70-91
- Sheryl E. Reiss, Cardinal Giulio de' Medici as a patron of art. Dissertatio doctoratus universitatis Princetonianae 1992
- Emmanuel Rodocanachi, Histoire de Rome. Les pontificats d'Adrien VI et de Clément VII. Lutetiae: Hachette, 1933
- Herbert M. Vaughan, The Medici Popes (Leo X and Clement VII). Londinii: Methuen, 1908
Petrus • Linus • Anacletus • Clemens I • Evaristus • Alexander I • Sixtus I • Telesphorus • Hyginus • Pius I • Anicetus • Soterius • Eleuterus • Victor I • Zephyrinus • Callistus I • Urbanus I • Pontianus • Anterus • Fabianus • Cornelius • Lucius I • Stephanus I • Sixtus II • Dionysius • Felix I • Eutychianus • Caius • Marcellinus • Marcellus I • Eusebius • Miltiades • Silvester I • Marcus • Iulius I • Liberius • Damasus I • Siricius • Anastasius I • Innocentius I • Zosimus • Bonifacius I • Caelestinus I • Sixtus III • Leo I • Hilarius • Simplicius • Felix III • Gelasius I • Anastasius II • Symmachus • Hormisdas • Ioannes I • Felix IV • Bonifacius II • Ioannes II • Agapetus I • Silverius • Vigilius • Pelagius I • Ioannes III • Benedictus I • Pelagius II • Gregorius I • Sabinianus • Bonifacius III • Bonifacius IV • Adeodatus I • Bonifacius V • Honorius I • Severinus • Ioannes IV • Theodorus I • Martinus I • Eugenius I • Vitalianus • Adeodatus II • Donus • Agatho • Leo II • Benedictus II • Ioannes V • Conon • Sergius I • Ioannes VI • Ioannes VII • Sisinnius • Constantinus • Gregorius II • Gregorius III • Zacharias • Stephanus II • Stephanus III • Paulus I • Stephanus IV • Hadrianus I • Leo III • Stephanus V • Paschalis I • Eugenius II • Valentinus • Gregorius IV • Sergius II • Leo IV • Benedictus III • Nicolaus I • Hadrianus II • Ioannes VIII • Marinus I • Hadrianus III • Stephanus VI • Formosus • Bonifacius VI • Stephanus VII • Romanus • Theodorus II • Ioannes IX • Benedictus IV • Leo V • Sergius III • Anastasius III • Lando • Ioannes X • Leo VI • Stephanus VIII • Ioannes XI • Leo VII • Stephanus IX • Marinus II • Agapetus II • Ioannes XII • Leo VIII • Benedictus V • Ioannes XIII • Benedictus VI • Benedictus VII • Ioannes XIV • Ioannes XV • Gregorius V • Silvester II • Ioannes XVII • Ioannes XVIII • Sergius IV • Benedictus VIII • Ioannes XIX • Benedictus IX • Silvester III • Benedictus IX • Gregorius VI • Clemens II • Benedictus IX • Damasus II • Leo IX • Victor II • Stephanus X • Nicolaus II • Alexander II • Gregorius VII • Victor III • Urbanus II • Paschalis II • Gelasius II • Callistus II • Honorius II • Innocentius II • Caelestinus II • Lucius II • Eugenius III • Anastasius IV • Hadrianus IV • Alexander III • Lucius III • Urbanus III • Gregorius VIII • Clemens III • Caelestinus III • Innocentius III • Honorius III • Gregorius IX • Caelestinus IV • Innocentius IV • Alexander IV • Urbanus IV • Clemens IV • Gregorius X • Innocentius V • Hadrianus V • Ioannes XXI • Nicolaus III • Martinus IV • Honorius IV • Nicolaus IV • Caelestinus V • Bonifacius VIII • Benedictus XI • Clemens V • Ioannes XXII • Benedictus XII • Clemens VI • Innocentius VI • Urbanus V • Gregorius XI • Urbanus VI • Bonifacius IX • Innocentius VII • Gregorius XII • Martinus V • Eugenius IV • Nicolaus V • Callistus III • Pius II • Paulus II • Sixtus IV • Innocentius VIII • Alexander VI • Pius III • Iulius II • Leo X • Hadrianus VI • Clemens VII • Paulus III • Iulius III • Marcellus II • Paulus IV • Pius IV • Pius V • Gregorius XIII • Sixtus V • Urbanus VII • Gregorius XIV • Innocentius IX • Clemens VIII • Leo XI • Paulus V • Gregorius XV • Urbanus VIII • Innocentius X • Alexander VII • Clemens IX • Clemens X • Innocentius XI • Alexander VIII • Innocentius XII • Clemens XI • Innocentius XIII • Benedictus XIII • Clemens XII • Benedictus XIV • Clemens XIII • Clemens XIV • Pius VI • Pius VII • Leo XII • Pius VIII • Gregorius XVI • Pius IX • Leo XIII • Pius X • Benedictus XV • Pius XI • Pius XII • Ioannes XXIII • Paulus VI • Ioannes Paulus I • Ioannes Paulus II • Benedictus XVI