Paulus III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paulus III
Paulus III
Alexander Farnese
(29 Februarii 146810 Novembris 1549
Decessor:
Clemens VII
Papa:
1534 - 1549
Successor:
Iulius III
Vexillum Pauli III
Index paparum

Paulus III (natus Alexander Farnese die 29 Februarii 1468 in Canino, vico in Latio - obiit die 10 Novembris 1549) papa catholicus, episcopus Romanus a die 13 Octobris 1534 erat.

Vita ante pontificatum[recensere | fontem recensere]

Familia matris Alexandri Farnese, Iohannae Caetani, Ecclesiae iam Papam Bonifacium VIII donaverat. Innocentio VIII regnante, Alexander Farnese Protonotarius Apostolicus nominatus est. Anno 1493 Alexander Farnese Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae et anno 1499 episcopus a papa Alexandro VI, sororis eius Iuliae amante, creatus est, sed solum anno 1519 presbyter ordinatus est. Anno 1509 a papa Iulio III episcopus Parmae et postea a papa Clemente VII episcopus Ostiae factus est.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Paulus III cum eius nepotes Alexandro ac Octavio Farnese a Titianus depicti

Paulus III contra protestantes et pro emendatione Ecclesiae catholicae pugnavit. Die 30 Augusti 1535 Bullam Eius qui immobilis promulgavit, qua Henricum VIII, regem Angliae et eius futores damnavit. Die 27 Septembris 1540 Bulla apostolica Regimini militantis Ecclesiae ordinem Societatis Iesu approbavit. Die 21 Iulii 1542 Paulus III cum constitutione Licet ab initio Congregationem Romanae et universalis Inquisitionis (hodie Congregationem pro doctrina fidei) condidit, ut haec congregatio Ecclesiam a haeresibus defenderet. Anno 1545 semper pro emendatione Ecclesiae Concilium Tridentinum constituit. Eodem anno Paulus III novam civitatem Ducatum Parmae et Placentiae in Italia septemtrionale condidit. Primus dux filius papae Petrus Ludovicus Farnese fuit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum III spectant.