Gregorius IX

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gregorius IX, codex anno circiter 1270 manu scriptus
Gregorius IX
Hugulinus Signinus
c. 1170 vel antea–22 Augusti 1241
Decessor:
Honorius III
Papa:
1227 - 1241
Successor:
Caelestinus IV
Index paparum

Gregorius IX, nomine primordiali "Hugulinus Signinus"[1] (natus anno inter 1145 et 1170 Anagniae; mortuus die 22 Augusti 1241) fuit papa catholicus, scilicet episcopus Romanus, a die 19 Martii 1227.

Hugulinus Signinus fuit propinquus, forsitan nepos, papae Innocentii III. Anno 1198 cardinalis et anno 1206 episcopus Ostiensis factus est, sed Sacri Collegii cardinalium decanus ab anno 1219 1227 usque. Inter annos 1207 et 1209 Hugulinus legatus in Germania pro papa Innocentio III meruit. Amicus fuit Dominici et Guillelmi Montisferrati qui apud eum Romae anno fere 1216 degit.

Honorio III anno 1227 mortuo papa electus est nomine Gregorii IX. Anno 1230 Raimundum de Pennaforte ad compilationem libri de iure canonico incitavit. Anno 1231 inquisitionem introduxit. Die 27 Aprilis 1233 per bullam nomen "Olim operante illo" universitati Tolosanae ille primus dedit et statuta confirmavit. Anno 1228 canonizationem Sancti Francisci decrevit. Anno 1234 canonizationem amici Dominici decrevit.

In suis Decretalibus inter coetera de aedituo Papa loquit.

Papa Gregorius IX excommunicator, temporibus posterioribus pictus

Opera[recensere | fontem recensere]

Fontes de vita et pontificatu Gregorii IX[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vide Google

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum et documentorum
  • Lucien Auvray, ed., Les registres de Grégoire IX: recueil des bulles de ce pape. 4 voll. Lutetiae: Fontemoing, 1896 Vol. 1 2 3 4
  • Paul Fabre, ed., Le Liber censuum de l'église romaine. Lutetiae: Thorin, 1889. 5 fascc. (vol. 1 i-iv; vol. 2 v). Fasc. i ii iii iv v apud archive.org
  • M. B. Hauréau, ed., Quelques lettres d'Honorius III et de Grégoire IX extraites des manuscrits de la Bibliothèque du Roi. Lutetiae, 1864 Textus apud archive.org
  • Guido Levi, ed., Registri dei cardinali Ugolino d'Ostia e Ottaviano degli Ubaldini. Romae, 1890 Textus apud archive.org
  • G. H. Pertz, ed., Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum Romanorum selectae (Berolini: apud Weidmannos, 1883) vol. 1 pp. 261-728 (Monumenta Germaniae historica ~: Epistolae)
Historica et biographica
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium IX spectant.