Pius X
| Sanctus Pius PP. X | ||
|---|---|---|
| Nomen | Iosephus Sarto | |
| Terminus | 1903–1914 | |
| Predecessor | Leo XIII | |
| Successor | Benedictus XV | |
| Natus | 2 Iunii 1835 |
|
| Obiit | 20 Augusti 1914 |
|
| Index paparum | ||
Sanctus Pius X (natus Iosephus Melchior Sarto in vico Riese apud Tarvisium in Italiadie 2 Iunii 1835; mortuus die 20 Augusti 1914) fuit Papa Romanus a die 4 Augusti 1903. Eius apostolica sententia fuit: Instaurare omnia in Christo.
Index |
[recensere] Vita
Agricolarum liber Italicorum a puero Franciscanam coluit paupertatem: ludi nudo pede viam conficiebat calceisque ut parceret demum usque ad scholam utebatur.
Annum 23 vitae gerens, ordinatus est sacerdos. Capellanus erat Tombolo, e cuius incolis multi nec scribere nec legere, sed valde impias voces iactare poterant. Quos ipse docere litteras pollicitus est si desisterent a blasphematione. Tum capellanus Saltiani promotus notum catecheticum scripsit opus. Anno 1875, episcopus eum fecit canonicum. Tunc episcopus Mantuae consecratus est. Pastor bonus habitus est ovium suarum, neque pecuniae nec opibus studuit. Anno 1893, cardinalis creatus est et electus patriarcha Venetiae. Leone XIII mortuo ipse Romam vectus dixit: "Redibo vivus aut mortuus!"
[recensere] Pontificatus
Conclave coepto 1 Augusti 1903, favoritus erat Cardinalis Rampolla, qui sub Leone XIII munere Secretarii Status functus erat. Dicitur nomine imperatoris Francisci Iosephi Kniaz Cardinalem Puzyna post secundum scrutinium vetendi iure Catholicus Caesar usus esse, sed et tertio scrutinio Rampolla maioritas eum elexit. Cum quorum necessarium non pervenire posset, Venetorum ad patriarcham animi cardinalium se verterunt.
Suffragantium numero crescenti petit collegas: "Si Dominum amatis, mei obliviscimini! Desunt virtutes papales mihi." Septimo scrutinio completo, Ecclesia Catholica mundus summum pontificem habuit novum. Flens, Iosephus Cardinalis Sarto decano cardinalium roganti "Acciperetne?" respondit: "Accipio, sicut accepta est crux."
In prima encyclica, "E supremi pontificatu," apparuit sententia pontificatus sui: Instaurare omnia in Christo. Modernistarum doctrinas acriter refutavit encyclica "Pascendi dominici gregis" et syllabo errorum quo opiniones quasdam de Scriptura, Apostolica Sede, Sacramentis, etc. damnavit.
Bene meritus de sacris liturgiae musicae. Vix consecratus die 22 Novembris (festo Sanctae Caeciliae, patronae musicae), edidit motu proprio Inter Sollicitudines (cum Laurentio Perosi conscriptus). Anno 1908, promulgavit pueris eucharistiam dari licere cum annum discriminis perveniebant quod circa septimum vitae annum statuit. Tum res publica Francogallica legem separationis promulgavit; quam ambabus encyclicis "Vehementer nos" et "Une fois encore" damnavit. Eodem anno, Pius X congregationi Romanae et universalis Inquisitionis (hodie Congregationi pro Doctrina Fidei) nomen in Sacra Congregatio Sancti Officii mutavit et congregationem episcopalem constitutione apostolica Sapienti Consilio die 29 Iunii 1908 condidit.
Regnavit usque ad annnum 1914. Die 20 Augusti ut bellum imminentem avertere nequisset mortuus depositus sub Vaticana basilica. Anno 1954, Pii XII decreto in librum sanctorum adscriptus est, et sanctus nunc veneratur.
[recensere] Encyclicae epistulae
Pius X sedecim encyclicas epistulas scripsit:
- E supremi apostolatus
- Ad diem illum laetissimum
- Iucunda sane
- Acerbo nimis
- Il fermo proposito
- Vehementer nos
- Tribus circiter
- Pieni l'animo
- Gravissimo officii munere
- Une fois encore
- Pascendi Dominici gregis
- Communium rerum
- Editae saepe
- Iamdudum in Lusitania
- Lacrimabili statu
- Singulari quadam
[recensere] Nexus externus
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium X spectant. |
- Georg Denzler, "PIUS X." in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 679–680 (Theodisce)
- De Pio X in Catholica Encyclopaedia (Anglice)
- De Pio X in pagina officialis Sanctae Sedis
- Opera Omnia in diversis sermonibus
San Lorenzo Giustiniani •Giovanni Barozzi • Maffeo Gherardi • Laurentius Priuli • Franciscus Vendramin • Gianalberto Badoaro • Francesco Antonio Correr • Aloysius Foscari • Giovanni Bragadin • Fridericus Maria Giovanelli • Ludovicus Flangini Giovanelli • Nicolaus Xaverius Gamboni • Franciscus Milesi • Ján Krstitel Ladislav Pyrker • Giacomo Monico • Angelus Ramazzotti • Giuseppe Luigi Trevisanato • Dominicus Agostini • Iosephus Melchior Sarto • Aristidse Cavallari • Pwtrus La Fontaine • Adeodatus Ioannes Piazza • Carolus Agostini • Angelus Iosephus Roncalli • Ioannes Urbani • Albinus Luciani • Marcus Cé • Angelus Scola • Franciscus Moraglia
Petrus • Linus • Anacletus • Clemens I • Evaristus • Alexander I • Sixtus I • Telesphorus • Hyginus • Pius I • Anicetus • Soterius • Eleuterus • Victor I • Zephyrinus • Callistus I • Urbanus I • Pontianus • Anterus • Fabianus • Cornelius • Lucius I • Stephanus I • Sixtus II • Dionysius • Felix I • Eutychianus • Caius • Marcellinus • Marcellus I • Eusebius • Miltiades • Silvester I • Marcus • Iulius I • Liberius • Damasus I • Siricius • Anastasius I • Innocentius I • Zosimus • Bonifacius I • Caelestinus I • Sixtus III • Leo I • Hilarius • Simplicius • Felix III • Gelasius I • Anastasius II • Symmachus • Hormisdas • Ioannes I • Felix IV • Bonifacius II • Ioannes II • Agapetus I • Silverius • Vigilius • Pelagius I • Ioannes III • Benedictus I • Pelagius II • Gregorius I • Sabinianus • Bonifacius III • Bonifacius IV • Adeodatus I • Bonifacius V • Honorius I • Severinus • Ioannes IV • Theodorus I • Martinus I • Eugenius I • Vitalianus • Adeodatus II • Donus • Agatho • Leo II • Benedictus II • Ioannes V • Conon • Sergius I • Ioannes VI • Ioannes VII • Sisinnius • Constantinus • Gregorius II • Gregorius III • Zacharias • Stephanus II • Stephanus III • Paulus I • Stephanus IV • Hadrianus I • Leo III • Stephanus V • Paschalis I • Eugenius II • Valentinus • Gregorius IV • Sergius II • Leo IV • Benedictus III • Nicolaus I • Hadrianus II • Ioannes VIII • Marinus I • Hadrianus III • Stephanus VI • Formosus • Bonifacius VI • Stephanus VII • Romanus • Theodorus II • Ioannes IX • Benedictus IV • Leo V • Sergius III • Anastasius III • Lando • Ioannes X • Leo VI • Stephanus VIII • Ioannes XI • Leo VII • Stephanus IX • Marinus II • Agapetus II • Ioannes XII • Leo VIII • Benedictus V • Ioannes XIII • Benedictus VI • Benedictus VII • Ioannes XIV • Ioannes XV • Gregorius V • Silvester II • Ioannes XVII • Ioannes XVIII • Sergius IV • Benedictus VIII • Ioannes XIX • Benedictus IX • Silvester III • Benedictus IX • Gregorius VI • Clemens II • Benedictus IX • Damasus II • Leo IX • Victor II • Stephanus X • Nicolaus II • Alexander II • Gregorius VII • Victor III • Urbanus II • Paschalis II • Gelasius II • Callistus II • Honorius II • Innocentius II • Caelestinus II • Lucius II • Eugenius III • Anastasius IV • Hadrianus IV • Alexander III • Lucius III • Urbanus III • Gregorius VIII • Clemens III • Caelestinus III • Innocentius III • Honorius III • Gregorius IX • Caelestinus IV • Innocentius IV • Alexander IV • Urbanus IV • Clemens IV • Gregorius X • Innocentius V • Hadrianus V • Ioannes XXI • Nicolaus III • Martinus IV • Honorius IV • Nicolaus IV • Caelestinus V • Bonifacius VIII • Benedictus XI • Clemens V • Ioannes XXII • Benedictus XII • Clemens VI • Innocentius VI • Urbanus V • Gregorius XI • Urbanus VI • Bonifacius IX • Innocentius VII • Gregorius XII • Martinus V • Eugenius IV • Nicolaus V • Callistus III • Pius II • Paulus II • Sixtus IV • Innocentius VIII • Alexander VI • Pius III • Iulius II • Leo X • Hadrianus VI • Clemens VII • Paulus III • Iulius III • Marcellus II • Paulus IV • Pius IV • Pius V • Gregorius XIII • Sixtus V • Urbanus VII • Gregorius XIV • Innocentius IX • Clemens VIII • Leo XI • Paulus V • Gregorius XV • Urbanus VIII • Innocentius X • Alexander VII • Clemens IX • Clemens X • Innocentius XI • Alexander VIII • Innocentius XII • Clemens XI • Innocentius XIII • Benedictus XIII • Clemens XII • Benedictus XIV • Clemens XIII • Clemens XIV • Pius VI • Pius VII • Leo XII • Pius VIII • Gregorius XVI • Pius IX • Leo XIII • Pius X • Benedictus XV • Pius XI • Pius XII • Ioannes XXIII • Paulus VI • Ioannes Paulus I • Ioannes Paulus II • Benedictus XVI