Iulius II

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iulius II, O.F.M.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Nomen Giuliano della Rovere
Terminus 1503 - 1513
Predecessor Pius III
Successor Leo X
Natus 2 Decembris 1443
Obiit 21 Februarii 1513
Index paparum

Iulius II,, nomine nativo Iulianus Rovereus[1] vel Giuliano della Rovere, papa Ecclesiae Catholicae Romanae, natus est anno 1443. Educatus est a Franciscanis.

Anno 1471, avunculo eius papa cum nomine Sixto IV facto, ille ipse die 15 Decembris 1471 a novo papa cardinalis creatus est; episcopus erat multorum dioecesarum, etiam erat archiepiscopus urbis Avenionis. Die 1 Novembris 1503 papa electus est. Dicitur minime vitam piam egisse, et filias et (ut tradunt) concubitores masculinos habuisse. Fuit amicus medici et astronomi Boneti de Latis; caeremoniarius ei ab anno 1503 usque ad 1506 meruit Iohannes Burchardus.

[recensere] De Iulii pontifice

Cum esset papa, Iulius autem valde studebat ecclesiam prodesse, finivit nepotismum, aedificia immania ut anno 1508 Via Iulia aedificari artificesque ad Romam venire iussit, clarus in rebus militaribus erat, Ecclesiae Civitatem defendens potentiamque augens, ut etiam Helvetiorum CL eum servantes et protegentes advenire iussit, qui hodie sunt Pontificia Cohors Helvetica, quia in Confoederatione Helvetica habebebat amicum potentissimum: Cardinalis Mattheus Schiner, qui Drosomagi erat episcopus. Ante suam mortem, Romae convocabat Oecumenicum Concilium Lateranum V. Obiit Romae die 21 Februarii 1513.

[recensere] Notae

  1. Paulus Iovius, Vita Leonis Decimi. "Julianus Roverus" hic, sed per errorem?


stipula Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis