Alexander III (papa)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alexander III
Rolandus Bandinelli
circiter 110530 Augusti 1181)
Decessor:
Hadrianus IV
Papa:
1159 - 1181
Successor:
Lucius III
Index paparum
Alexander III a pictore saec. fere XVII designatus

Alexander III (nobili loco nomine Rolandus Bandinelli Senae Iuliae anno circiter 1105 natus; Civitate Castellana die 30 Augusti 1181 mortuus), iuris consultus et theologus, fuit episcopus Romanus i.e. papa Eclesiae Catholicae a die 7 Septembris 1159.

Rolandus Bandinelli ius canonicum Bononiae docuit eodem tempore quo Albertus de Morra (papa futurus Gregorius VIII). Scripsit Stroma et Summa Magistri Rolandi, commentarios Decreti Gratiani. Nuper studiosi dubitant eum papamque Alexandrum III sint eandem personam. Mense Octobre 1150, Rolandus Bandinelli Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Eugenio III creatus est. Illo tempore sententias scripsit. Anno 1153, Rolandus Bandinelli cancellarius pontificius factus est.

Alexander III urbes Italicas (in Societate Lombardorum coniunctas) contra imperatorem Fridericum I sustinuit adeo, ut anno 1168 in Pedemontio novam urbem condita sit, cuius incolae nomen Alexandriam ad eius honorem dederunt. Eis annis tres antipapas Fridericus erigere curavit, scilicet Victorem, Calixtum et Innocentium. Die 24 Iulii 1177, Venetiae Fridericus I Barbarossa imperator et papa Alexander III tamen pacem inter se conciliaverunt. Anno 1179, Alexander III Concilium Lateranense Tertium convocavit.

Sub anno 1181 Helinandus in Chronicis mortem Alexandri refert, de quo anecdoton inserit:

Obiit Alexander III papa centesimus septuagesimus quintus. Qui cum aliquando a quodam appellaretur bonus papa, respondit: "Bonus papa essem, si scirem praedicare, iudicare, et poenitentiam dare."[1]

Fontes de vita et pontificatu Alexandri III[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones operum et documentorum
Historica et biographica
  • M. W. Baldwin, Alexander III and the Twelfth Century. Glen Rock, 1968
  • F. Barlow, "The English, Norman and French Councils Called to Deal with the Papal Schism of 1159" in English Historical Review vol. 51 (1936)
  • Mary G. Cheney, "The Recognition of Pope Alexander III" in English Historical Review vol. 84 (1969)
  • Anne J. Duggan, "Henry II, the English Church and the Papacy, 1154-1176" in Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations (Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6) pp. 154-183
  • Horace K. Mann, The Lives of the Popes in the Middle Ages vol. 10: 1159-1198. 2a ed. London: Kegan Paul, 1925 Textus apud archive.org
  • W. Ohnsorge, Die Legaten Alexanders III. im ersten Jahrzehnt seines Pontifikats. Berolini, 1928
  • Marcel Pacaut, Alexandre III: étude sur la conception du pouvoir pontifical dans sa pensée et dans son œuvre. Lutetiae: Vrin, 1956
  • H. Reuter, Geschichte Alexanders III. und der Kirche seiner Zeit. Lipsiae, 1860-1864. 3 voll. 2a ed. (Vol. 1 apud Google Books) vol. 2 apud archive.org (Vol. 3 apud Google Books)
  • I. S. Robinson, The Papacy, 1073–1198: Continuity and Innovation. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1990
  • John G. Rowe, "Alexander III and the Jerusalem Crusade: an overview of problems and failures" in Maya Shatzmiller, ed., Crusaders and Muslims in Twelfth-Century Syria (Lugduni Batavorum: Brill, 1993. ISBN 90-04-09777-5) pp. 112-132 (Paginae selectae apud Google Books)
Aliae encyclopaediae

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum III spectant.