Lucius III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lucius III in Libro ad honorem Augusti a Petro de Ebulo anno 1196 pictus
Lucius III, O.Cist.
Ubaldus Allucingoli (?)
c. 1097–25 Novembris 1185)
Decessor:
Alexander III
Papa:
1181 - 1185
Successor:
Urbanus III
Index paparum

Lucius III (natus, Ubaldus, Lucae anno circiter 1097 fortasse nomine gentilicio Allucingoli; Veronae die 25 Novembris 1185 mortuus) fuit papa i.e. episcopus Romanus a die 1 Septembris 1181. Ubaldus iam frater Cisterciensis anno 1141 Cardinalis presbyter creatus est et electionibus Caelestini II, Lucii II, Eugenii III, Anastasii IV et Hadriani IV in collegio cardinalium interfuit. Anno autem 1159 Cardinalis episcopus promotus est titulis Ostiensi et Veliterno; quo gradu praecessorem suum Alexandrum III eodem anno elegit. Consiliorum Alexandri III particeps erat. Ab anno 1163 decanus fuit sacri collegii.

Mutinae die 12 Iulii 1184 ecclesiam cathedralem consecravit.[1] Veronae die 22 Iulii eiusdem anni veniens ibi Concilium mensibus Octobri et Novembri tenuit et una cum imperatore Friderico I bullam "Ad abolendam" de haeresibus exstirpandis emisit. Veronae anno insequenti mortuus est. Nepotes eius, filii fratris, fuerunt Hugo Eterianus (quem cardinalem creavit) et Leo Tuscus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arthur Kingsley Porter, Lombard Architecture (New Haven, 1915) vol. 3 pp. 17-18

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones documentorum
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucium III spectant.