Kiovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Київ
Vexillum Kioviae Insigne Kioviae
Vexillum Insigne


Situs
Map of Ukraine political simple city Kiew.png
Nomina Latina alia

Chiovia[1]

Res politicae
Natio
Regio
Ucraina
Kiovia (urbs statum specialem habens)
Condita Saeculo 5
Res geographicae
Area
 - tota


839 km²

Numerus incolarum 2012
 - Spissitudo
2 814 258
3178 incolae/km²
Coordinata 50° 27′ 00″ Sept., 30° 31′ 24″ Ort.
Altitudo 179 m
Situs interretialis: http://www.kmr.gov.ua/

Kiovia[1][2] (Ucrainice: Київ, tr. Kyjiv) est caput et maxima Ucrainae urbs, etiam regionis Kioviensis metropolis. Ad flumen Danaprim sita est. Circiter 2.8 decies centena milia incolarum habet. Kiovia est magni valoris sedes industriae, scientiae culturaeque.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sancti Michaelis

Kiovia saeculo 5 condita est. Annus primae mentionis urbis in chronica Ruthenica est A.D. 860.

Ab anno 882 ad annum 1169, urbs illa metropolis Rutheniae (Russia Kioviensis) erat. Illo tempore Kiovia magna urbs et valens sedes commercii et culturae Europae erat. Postquam regnum Ruthenicum unitum dissolutum est, urbs metropolis ducatus Kioviensis mansit. Anno 1240, Mongolo-Tatari urbem deleverunt, sed illa renata est. Anno 1362, Magnus Ducatus Lituaniae Kioviam adiunxit. Ab anno 1654 ad annum 1917, urbs illa pars Russiae erat, anno 1708 metropolis gubernii facta. Anno 1934, Kiovia facta est metropolis Ucrainae, rei publicae Unionis Soveticae. Bellum Magnum Patrium urbi excidia magna affecit, quod milites Germanici eam anno 1941 expugnaverunt. Post bellum illud urbs restaurata est. Ab anno 1991, Kiovia caput Ucrainae liberae est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kioviam spectant.