Victor III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Victor III
Victor III, O.S.B.
Dauferius Epifanius vel Desiderius
(circiter 102716 Septembris 1087)
Decessor:
Gregorius VII
Papa:
1086 - 1087
Successor:
Urbanus II
Index paparum

Victor III (natus, Dauferius Epifanius, circiter 1027 Beneventi nobilis familia - obiit die 16 Septembris 1087), papa catholicus episcopus Romanus a die 24 Maii 1086 erat.


Vita[recensere | fontem recensere]

Pater Dauferii princeps Landolfus V Beneventi erat. Primo Dauferius monachus eremita vixit, dum anno 1048 vel 1049 Beneventi in monasterium S. Sophiae se contulit, ubi nomen Desiderii accepit. Monasterio brevi relicto rursus vitam degit eremitanam. Sed iussu Papae Leonis IX Beneventum revertit. Anno 1055 Papa Victor II ei permisit, ut in monasterium Montis Casini intraret. Ibi die 10 mensis Aprilis 1058 Dauferius vel Desiderius abbas factus est. Quo officio bene functus est monasterium locupletans, augens possessiones, bibliothecam amplificans. Conscribendorum dialogorum de miraculis S. Benedicti fuit coauctor. 1059 cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a Papa Nicolao II creatus est. Sed anno 1082 impetui favit Imperatoris Henrici IV contra urbem Romam, quapropter, ut videtur, a Papa Gregorio VII interdictione punitus est. Qui cum insidias imperatoris fugiens in Montem Casinum se recepisset, Desiderium sibi reconciliavit.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Die 24 mensis Mai 1086 papa electus est, munus autem papale die 7 Mai 1087 suscepit disceptatis tum demum quibusdam cum Normannis controversiis. Brevi propter oppositionem antipapae Clementis III in Montem Casinum rediit et in synodo Beneventum convocata investituram episcoporum per laicos et simoniam (id est consuetudo munera spiritualia venalia habendi) severe damnavit. Clementem antipapam interdictione rursus affecit.

In ecclesia romana catholica beatus habetur, pro Papae Leonis XIII decretu, cum commemoratione die 16 septembris.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Victorem III spectant.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!