Latinitas bona

Clemens III

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clemens III a pictore saeculi fere XVII designatus
Clemens III
Paulus Scholarius
c. 1130–20 Martii 1191)
Decessor:
Gregorius VIII
Papa:
1187 - 1191
Successor:
Caelestinus III
Index paparum

Clemens III (Romae anno circiter 1130 natus e familia satis clara, nomine Paulus Scholarius; mortuus die 20 Martii 1191), fuit papa i.e. episcopus Romanus a die 19 Decembris 1187.

Ante pontificatum Paulus Scholarius archipresbyter Basilicae Sanctae Mariae Maioris iam anno 1176 fuerat. Mense Martio 1179 dum Concilium Lateranense Tertium agitur cardinalis diaconus titulo Sanctorum Sergii et Bacchi a papa Alexandro III creatus est (eodem tempore quo et Guillelmus Campaniensis necnon Henricus de Marsiaco cardinales facti sunt). Mense Decembri 1180 aut Ianuario 1181 cardinalis episcopus Praenestinus fit.

Pisis (ubi papa Gregorius VIII subito mortuus est) mense Decembri 1187 ad pontificatum electus est, Theobaldo (olim abbate Cluniacensi) eum titulum recusante. Electionem suadebat imprimis Leo de Monumento qui Pisis adfuit, imperatoris Friderici I consiliarius et consul Romanus. Quo adiuvante Clemens III pacem cum populo Romano et cum imperatore anno 1188 ineunte conclusit, Romamque ipse mense Februario redit unde papa Lucius III mense Martio 1182 effugerat.

Rege Siciliae Guillelmo II die 11 Novembris 1189 mortuo Clemens III successionem Tancredi comitis Lyciensis favebat contra Henricum regem, imperatoris filium, qui uxorem habuit Constantiam Guillelmi II filiam. Inde nova contentio inter pontificatum et imperium orta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones documentorum
  • W. Holtzmann, "La Collectio Seguntina et les Décretales de Clément III et de Célestin III" in Revue d'histoire ecclésiastique vol. 50 (1955) pp. 400-53
Libri et commentationes
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem III spectant.