Honorius IV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Honorii IV effigies a pictore quodam saec. fere XVII facta
Honorius IV
Iacobus Savelli
circiter 1210–3 Aprilis 1287
Decessor:
Martinus IV
Papa:
1285 - 1287
Successor:
Nicolaus IV
Vexillum Honorii IV
Index paparum

Honorius IV, nomine nativo "Iacobus Savelli" (Romae anno circiter 1210 natus; ibidem mortuus die 3 Aprilis 1287) fuit papa Catholicus et episcopus Romanus a die 2 Aprilis 1285.

Familia Iacobi Savelli fuit nobilis et ecclesiae iam Papam Honorium III donaverat, Iacobi patruus. Iacobus Lutetiae studuit. Anno 1261, cardinalis a Papa Urbano IV creatus est titulo Sanctae Mariae in Cosmedin. Postea praefectus papae in Tuscia fuit. Anno 1274, cum papa Gregorio X concilium Lugduni interfuit. Ab anno 1277 cardinalis protodiaconus meruit, quo titulo papam Martinum IV coronavit. Cum Honorius papa factus est, iam senex erat et graviter podagra laborabat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Honorium IV spectant.