Budapestinum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Budapestinum [1](Hungarice: Budapest) posita late super utriusque ripibus Danubii est caput et maxima Hungariae civitas, Hanc urbem circiter 1.737.000 [2] homines inculunt.

Condita est die 1 Ianuarii 1873 ex tribus civitatibus vel urbibus: Buda, Óbuda, Pestino. Horum omnium antiquissima est Buda, qua ab anno 1261 regni Hungariae caput erat. Antiquissima Budae pars posita est in monte. Ibi clarissima Budae aedificia sunt: arx regis, ubi sancta Hedvigis nata est et ecclesia Beatae Mariae Virginis, vulgo ecclesia Mathiae appellata (ab nomine Matthiae Corvini regis Hungariae).

Ab anno 1541 usque ad 1686, cum Carolus V, dux Lotharingiae, urbem expugnavit, Turci locum istum occupaverunt. Hodie quoque ruinae urbis Romanae appellatae Aquincum in finibus Budapestini reperiuntur.

Urbs pro thermis celebratur. Danubius Budapestinum perfluit et urbem in partes duas dividit.

Notae [recensere]

Nexus externus [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Budapestinum spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!