Pius XI
| Pius PP. XI Ambrosius Damianus Achilles Ratti 31 Maii 1857–10 Februarii 1939 |
||
|---|---|---|
| Decessor: Benedictus XV |
Papa: 1922 - 1939 |
Successor: Pius XII |
| Index paparum | ||
Pius PP. XI (Decii Ambrosius Damianus Achilles Ratti die 31 Maii 1857 natus; Romae die 10 Februarii 1939 mortuus) fuit papa catholicus, episcopus Romanus a die 6 Februarii 1922).
Apostolica sententia eius erat "raptim transit."
Index |
Vita [recensere]
Achilles exemplum de patruo suo Damianus sumpsit, et ab anno 1867 apud seminarium Seusem ( Italiane Seveso) et postea apud illud Modiciae studuit. Anno 1875, ingressus est seminarium Mediolani, et anno 1879 collegium Langobardum Romae.
Ratti doctor philosophiae iuris canonici et theologiae apud universitatem Gregorianam factus est.
Die 20 Decembris 1879, Achilles Ratti ordinatus est presbyter.
Papa Leo XIII auctoritatem Ratti in studia philosophiae conspexit, et eum missionum diplomaticarum in Austriam e Franciam Iacobus Radini-Tedeschi particepem fecit.
Ratti docuit apud seminarium Mediolani, et anno 1888 factus est socius collegii doctorum praeclarae Bibliothecae Ambrosianae, cuius dux anno 1907 fit. A Pio X etiam vicepraefectus Bibliothecae Vaticanae creatus est.
Anno 1918, Benedictus XV Achillem Ratti legatum pontificium in Polonia fecit, sed hac civitate liberata, Ratti nuntius et archiepiscopus in partibus infidelium cum titulo urbis Graecae Naupacti factus est.
Anno 1921, Achilles Ratti a papa Benedicto XV archiepiscopum Mediolani ac die 13 Iunii cardinalem creatus est.
Pontificatus [recensere]
Anno 1928 Pius XI denegavit mutationem precis Oremus et pro perfidis Iudaeis, quae in controversiam vocata erat, quia verbi perfidi et perfidiae causa antisemitismo favebat, quamquam uno tempore antisemitismum damnavit.
Die 11 Februarii 1929, subsignata sunt a cardinale Secretario Status Petro Gasparri et Benito Mussolini pacta inter Statum Vaticanum et Regnum Italicum.
Praeclarissima Pii XI encyclicarum fuit Mit brennender Sorge persecutionibus Ecclesiae Catholicae in Germania Nazistica dicata.
Post vexationes et leges etiam a Fascistis Italicis contra Iudaeos promulgatas, coram peregrinis Belgicis die 6 Septembris 1938 senex Pius XI, morbo laborante et flente, antisemitismum iterum damnavit et memoravit patriarcham Abraham etiam Christianorum pater esse.
Dicitur anno 1939 Pius XI novam encyclicam (scilicet cum titulo Humani generis unitas) contra Nazismum promulgare volebat, sed haec tota res ab eius morte interpellata est.
Encyclicae epistulae [recensere]
- Ubi arcano Dei
- Rerum omnium perturbationem
- Studiorum ducem
- Ecclesiam Dei admirabili
- Maximam gravissimamque
- Quas Primas
- Rerum Ecclesiae
- Rite expiatis
- Iniquis afflictisque
- Mortalium animos
- Miserentissimus redemptor
- Rerum orientalium
- Mens nostra
- Divini illius magistri
- Ad salutem humani
- Casti connubii
- Quadragesimo anno
- Non abbiamo bisogno
- Nova impendet
- Lux veritatis
- Caritate Christi compulsi
- Acerba animi
- Dilectissima nobis
- Ad catholici sacerdotii
- Vigilanti cura
- Mit brennender Sorge
- Nos es muy conocida
- Divini redemptoris
- Ingravescentibus malis
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium XI spectant. |
| Vide Pium XI apud Vicifontem. |
- Konrad Fuchs, "PIUS XI." in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 7 (Herzberg, 1994. ISBN 3-88309-048-4) , columnae 680–682 (Theodisce) [Situs venalis]
- Pellicula Italiane in Filmotheca Vaticana (fine pagina - pellicula 2)
- Opera Omnia in diversis sermonibus
- De Pio XI in pagina officialis Sanctae Sedis
| Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes! |