Olisipo
Olisipo[1] (-onis, f.; Lusitane Lisboa), sive Olyssipo,[2] sive Ulisipo, sive Ulyssipo (Ulixi adsonans quia ab ipso conditam esse dicitur), est urbs circiter 564 000 incolarum (anno 2001), maxima Lusitaniae et caput civitatis, ad ripam Tagi iacens. Incolae Olisiponenses appellantur.
Prope situntur plures urbes: Sacabis, Odivelae, Selenopolis, Cascales, Amatoria, Gualva-Kassema , Queluz.
Index |
Historia [recensere]
Verisimile est iam Phoenices portu oppidi usos esse. Anno autem 205 a.C.n., Olisipo a Romanis expugnata est.
Anno 48 a.C.n., a Gaio Iulio Caesare colonia Felicitas Iulia condita est, erat urbs magna in Lusitania. Ab auctoribus Latinis, Olisipo saepe laudata est: vide exempli gratia Varro, De re rustica 2.1.19.
Anno 409, Vandali urbem expugnaverunt; eis Suebi successerunt, qui ad annum 585 manserunt. Eo anno, Visigothi urbem expugnaverunt.
Die 6 Augusti 711, Mauri urbem occupaverunt, qui anno 1147 ab Alphonso I Henrico rege Lusitaniae expulsi sunt. Hic Olisiponem caput Lusitaniae fecit.
Anno 1497, Valascus de Gama ab urbe ad Indiam expugnandam profectus est. Annis 1580 ad 1640, cum Lusitania pars Hispaniae esset, urbs non iam erat caput regni.
Die 1 Novembris 1755, potentissimus terrae motus urbem diruit.
Bellis Napoleonicis expugnata et rapta est.
Anno 1910, Emmanuel II rege deposito, Olisipo caput rei publicae Lusitaniae facta est.
Universitates studiorum [recensere]
Universitates studiorum tres sunt Olisiponi: Universitas Olisiponensis ad lucem, Universitas Nova Olisiponensis, Universitas Technica Olisiponensis.
Ecclesia Catholica Romana [recensere]
Olisipo sedes patriarchalis Ecclesiae Catholicae Romanae cum nomine Archidioecesis est; praesentis patriarcha Manuel Iosephus Macarius do Nascimento Clemente est.
Cives praeclari [recensere]
Mortui sunt [recensere]
Pinacotheca [recensere]
-
Pons Valasco de Gama dicatus
Notae [recensere]
- ↑ De nomine, vide disputationem.
- ↑ Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton (Londinii: William Ball, 1838), p. 803.
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |
| Ajuda · Alcântara · Alto do Pina · Alvalade · Ameixoeira · Anjos · Beato · Benfica · Campo Grande · Campolide · Carnide · Castelo · Charneca · Coração de Jesus · Encarnação · Graça · Lapa · Lumiar · Madalena · Mártires · Marvila · Mercês · Nossa Senhora de Fátima · Pena · Penha de França · Prazeres · Sacramento · Santa Catarina · Santa Engrácia · Santa Isabel · Santa Justa · Santa Maria de Belém · Santa Maria dos Olivais · Santiago · Santo Condestável · Santo Estêvão · Santos-o-Velho · São Cristóvão e São Lourenço · São Domingos de Benfica · São Francisco Xavier · São João · São João de Brito · São João de Deus · São Jorge de Arroios · São José · São Mamede · São Miguel · São Nicolau · São Paulo · São Sebastião da Pedreira · São Vicente de Fora · Sé · Socorro | ||