Gregorius XIII

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Papa Gregorius XIII
Gregorius PP. XIII
Hugus Buoncampagni
7 Ianuarii 150210 Aprilis 1585
Decessor:
Sanctus Pius V
Papa:
1572 - 1585
Successor:
Sixtus V
C o a Gregorio XIII.svg
Index paparum

Gregorius XIII (Bononiae Hugus Buoncampagni, 7 Ianuarii 1502; Romae, 10 Aprilis 1585), fuit Papa Catholicus et episcopus Romanus a die 13 Maii 1572.

Hugus Buoncompagni doctor fuit iurisprudentiae. Anno 1539, Romam vocatus, varia functus est munera quoad legem ecclesiae. Ibi electus est laicus a Paulo PP. IV in episcopatum Vestanum. Mortuo Sancto Pio PP. V, electus est in summum pontificem. Etiam si vitam duxit iuvenus non semper rectam, papa facto, onus muneris accepit, et secutus est vestigia eius sancti predecesoris. Reformationi se dedit ecclesiae, Concilii Tridentini decreta meminivit, et quaesivit homines bonae famae ad munera ecclesiastica. Index librorum publicavit, et residentiam episcoporum etiam a cardinalibus requisivit. Permisit omnes Romae eum visitare in audientia publica semel in hebdomada facta. Voluit coniungere principes Europae ad proeliandum contra Saracenos, sed nequivit. Plurima fundavit seminaria ad sacerdotes bene educandos; inter ea, Collegium Romanum cuius successor Pontificia Universitas Gregoriana ab eo ducit nomen. Solicitus fuit fidei apud Germanicos, erigens Congregationem Germanicum ad eos iuvandos. Amicus Sancti Philippi Neri, congregationem oratorii instituit, inter alias fundationes religiosas. Tentatus est Hiberniam liberare a iugo Anglico, sed in hoc fefellit. Quoad saecularia, notus est auctor Calendarii Gregoriani, qui adhibetur usque ad hodie a quasi omnibus terrae populis. Eius munificentia plurima monumenta Romae, inter quas fontes Navonae, Pantheonis, et Populorum, sunt exstructa.

Papa Gregorius XIII recognitionem Martyrologii Romani praeclarus historico Caesari Baronio comisit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium XIII spectant.
stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!