Haec pagina est honorata.
Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas bona

Vindobona

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: 231 Vindobona


Insigne Tabula geographica
Insigne Vindobonae Situs Vindobonae
Nomen Latinum: Vindobona
Nomen Theodiscum: Wien
Nomina Latina alia: Vendobona, Vindomana, Vindomina, Juliobona, Flaviana castra, Vienna, Vienna Austriae vel

Fluviorum, Vienni (Wi.), Wiena, -nna, Winna, Byenna (Winensis) (vide Graesse), Vianomina[1]

 
 
Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani
Eduard Gurk Sankt Stephan.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Civitas: Vindobona
Circulus: municipium
Coordinata geographica: 48° 13′ ″ Sept., 16° 22′ ″ Ort.
Altitudo: 151m–524m supra mare
Area: 414.89 km²
Numerus incolarum: 1705080 (tempus 01.04.2010[2])
Spissitudo incolarum: 4110 incolae per km²
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:

Numerus cursualis: 1010–1239, 1400, 1450
Praefixum telephonicum: 01
Nota autocineti: W
Nota magistratus communalis: 90101–92301
UN/LOCODE:
NUTS-Regio: AT130
Inscriptio cursualis magistratus:
Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Magister civium : Michael Häupl (Socialis Democratica Factio Austriae)
Numerus consiliariorum: 100
Electi sunt anno: 2005
Membra consilii: 55 SPÖ, 18 ÖVP, 14 BL,
13 FPÖ

Vindobona,[3][4][5] sive Vienna[4] (Theodisce Wien; Hungarice Bécs; Bohemice Vídeň; Slovace Viedeň), ad Danubium sita, est caput Austriae et simul una e novem civitatibus Austriacis. Urbs 1.7 decies centena miliorum incolarum est maxima rei publicae, cuius in locis ambientibus quarta pars incolarum Austriae (i.e. 2.4 decies centena miliorum) habitat. Quoad incolas Vindobona est decima Unionis Europaeae urbs.

Una est ex quattuor sedibus publicis Nationum Unitarum. Aliae organizationes internationales magni momenti, quarum sedes primaria est Vindobonae, sunt OPEC, OSCE/OSZE et IAEA. Etiam IAEA in aedificiis UNO-City dictis prope Danubium sitis collocatum est. Cum Vindobona in rebus politicis internationalibus sit maximi momenti, inter primarias totius orbis urbes numeratur.

Vindobona, olim caput imperiale sedesque principum domus Habsburgensis atque simul caput Sacri Imperii Romani, per saecula in rebus culturalibus politicisque locus medius Europae erat.

Anno 1910 Vindobona magnitudine quarta post Londinium, Novum Eboracum et Lutetiam orbis terrarum urbs plus quam vicies centena miliorum incolarum habuit. Primo bello mundano confecto ferme quartam incolarum partem amiserat. Vetus urbs regimen Habsburgense revocans atque Palatium Belli Fontis ab UNESCO mundi hereditas culturalis agnita sunt. Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani, praeter Riesenrad ('Rota Gigantea') in Prater sita et alia visu digna, est insigne Vindobonense urbem veterem eminens.

Annis 2009 et 2010 Vindobona urbs habetur, qua orbis terrarum nulla meliores vitae condiciones parat,[6] Turico Genavaque sequentibus.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Vindobona, 414.89 km² patens, est civitas minima Austriae et omnino ab Austria Inferiore circumdata, cuius pars usque ad annum 1921 erat. Vindobona simul et civitas et municipium est: 11.6 centesimae areae sunt aedificiis tectae, 11.1 viis, 2.2 astariis. Vindobona etiam civitas partis maximae hortorum est, qui 28.4 centesimae vel 117.76 km² efficiunt. Aquae (4.5%) solum in Burgenlandia plus areae explent.

Vindobona una e quattuor civitatibus Austriae est ubi vinum colitur: 1.6% areae vineis efficitur. Silvae 17.8% tegunt, 14.8% areae agriculturae destinatae sunt.

Situs[recensere | fontem recensere]

Vindobona urbs multum situi opportuno debet: inter radices Alpium boreo-orientalium in Sinu Vindobonensi iacet. Vetus urbs a Danubio in meridiem spectans orta est; hodie regio urbana in utraque fluvii ripa diffusa est. Vindobona in viarum antiquarum compito, quae ab occidente in orientem (Danubius) et a septentrionibus in meridiem (Via Sucinaria) ducebant, nata est. Danubius hic facile transiri potuit, flumine in Sinu Vindobonensi in multos ramos cum insulis se diffundente.

Post Saepta Ferrea anno 1989 lapsa res rationesque cum civitatibus septentrionalibus orientalibusque Austriae perspicue crescunt. Vindobona tantum 60 km a Posonio, capite Slovaciae, abest; cum tanta vicinia duorum capitum Europae sit singularis, moderatores Vindobonenses ut urbs Regionis Europaeae Centrope interesset constituit.

A die 21 Decembris 2007, qua die Regio Schengeniana inter alia ad Cechiam, Slovaciam, et Hungariam extensa est, fines Austriae orientalis primo a mense Novembri 1918 ubique sine recognitione syngraphorum transeuntur.

Tractus[recensere | fontem recensere]

Conspectus Vindobonae (2005)

Non omnis urbs aedificiis vel viis tecta est: ferme dimidia pars est terra viridis, magnis in partibus etiam agricultura fit.

Vindobona a 151 m (super mare Hadriaticum) in Lobau usque ad 542 m in colle Hermannskogel porrigitur. Hic a parte septentrionali necnon ab occidente et ab austro-occidentale colles silvae Viennensis (Calvus mons) arboribus dumetisque vestiti penitus in urbis regiones penetrant. Danubius per fauces nomine Porta Vindobonensi (Wiener Pforte) inter colles Leopoldsberg (ad dextram) et Bisamberg (ad sinistram) Vindobonam intrat. Praeterea e Silva Viennensi numerosi rivuli, quorum notissimus est fluvius Wien, in urbem fluunt. Montes occidentales a collibus aevo glaciali formatis (Wienerberg et Laaer Berg) continuantur. Haec est regio viniculturae.

Urbs orientalis ad Marchfeld pertinet, loca plana agriculturae dedicata, quae autem magis magisque inaedificantur. In meridiorientale urbis Lobau regio invenitur, cuius silvae utraque in parte Danubii virentes ad protecta loca naturalia nomine Nationalpark Donauauen pertinent.

Quod venti saepius ab occidente flant, homines divitiores in collibus occidentalibus habitant, ubi inter alia caelum salubrius est, cum regionis industriae potius orientali in margine urbis esse solebant.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Vindobona est civitas et simul municipium, quod in 23 circulos communales dividitur. Fines veteris urbis, quae hodie plus minusve circulum primum efficit, firmis munitionibus usque ad saeculum undevicesimum medium totam regionem urbanam comprehendebant. Imperatore Francisco Iosepho regnante, annis 1850, 18901892, et 1904 urbs ter amplificata est. Tempore Nazistico, regio urbana quadruplo maior facta est, cum die 15 Octobris 1938 Vindobona magna (Groß-Wien) creata esset. Anno 1946 res pristinae (magna ex parte) redintegratae sunt, ab anno 1954 fines urbani immutati manebant. In plurimis circulis exteris, pristina nomina communium, quorum insignia in insignibus circulorum conservata adhuc in usu sunt. Multi vici communia agglomerata, alii proximis annis aedificati sunt.

Circuli communales Vindobonenses
Circuli communales

Historia[recensere | fontem recensere]

Aevum praehistoricum, antiquitas, medium aevum[recensere | fontem recensere]

Effossiones Romanae in platea Hoher Markt.

Inventa archaeologica demonstrant, ut homines in regione viam Aetate Ferrea I ersarentur, et ab Aetate Ferrea II Sinum Vindobonensem continuo habitarent. E tempore Celtico, oppidum in colle Leopoldsberg et vicus Vedunia ('Rivulus Silvaticus') nota sunt.

Primo saeculo Romani locis, ubi hodie est urbs Vindobonae media, castrum prope Danubium situm ad limitem tuendum collocaverunt, cui cannabae (in hodierno circulo communali tertio) adiunctae erant. Muri viaeque Vindobonae Romanae adhuc hodie viis primi circuli communalis (Innere Stadt) intellegi possunt. Vindobona ab anno 103 usque ad quintum saeculum erat sedes Legionis X geminae; hic imperator Marcus Aurelius anno 180 mortuus est.

Imperio Romano lapso Vindobona non omnino deserta esse videtur. Prima commemoratio mediaevalis in litteris anno 881 in Annalibus Salisburgensibus facta est "apud Weniam" proelium contra Hungaros commissum esse; "Wenia" utrum sit urbs an fluvius quidem non liquet.

Anno 976 marchionibus Babenbergensibus Ostarrîchi (sive Marcha orientalis, postea Marcha Austriae) conditum est, cuius in regione prope limitem Hungaricum etiam Vindobona iacebat. Iam undecimo saeculo Vindobona forum maximi momenti erat, anno 1155 Henricus Jasomirgott Vindobonam caput territorii sui fecit. Anno sequente Austria Privilegio Minore ducatus elevatus et Vindobona residentia ducis facta est.

Tertia expeditione sacra finita Ricardus I rex Angliam rediens a marchione Leopold V anno 1192 in Erdberg prope Vindobonam (hodie in tertio circulo communali) cepit et in Tiernstain captivum habuit. Pecunia, quae pro redemptione regis allata est, moneta constituta et urbs amplificata est. Vindobona secunda anno 1221 ducatus urbs post Anisiam (1212) ius civitatis iusque emporii (sive stapulae) accepit[7]. Quo iure relationibus mercatoriis secundum Danubium et usque ad Venentias oblatis Vindobona mox in primariis urbibus Imperii Romani Sacri habebatur.

Habsburgi[recensere | fontem recensere]

Rudolphus IV, dictus auctor, urbem maxime formavit
Vindobona 17731781

Cum Rudolphus I anno 1278 Ottocarum II vicisset, Austria in potestatem Habsburgorum venit. Imperatoribus Luxemburgensibus Praga residentia imperialis facta est. Ne Vindobona recideret, Habsburgi urbem enixe exaedificabant. Rudolphus magna merita sibi comparavit, res oeconomicas prudenter tractando omnium felicitatem auxit. Auctor vocatus est, quod exemplo Pragensi Universitatem Viennensem, quae itaque Alma Mater Rudolphina nominatur, condidit atque navem gothicam Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani principalem construxit.

Anno 1438 duce Alberto V rege Imperii Romani Sacri nomine Alberto II. electo Vindobona residentia imperialis facta est. Hoc tempore (annis 14211422) Iudaei Vindobonenses fugati vel necati sunt (persecutio secundum fontem Hebraicum Gesera, גזירה dicitur).

Anno 1469 urbs sedes episcopalis et ecclesia Sancti Stephani ecclesia cathedralis facta est.

Aetate imperatoris invalidi Friderici III Vindobona iugiter adversariorum partium (imprimis Matthiae Corvini) erat, quod imperator pacem salutemque mercennariis populantibus praestare nequibat.

Ab anno 1556 demum usque ad annum 1918 Vindobona sedes imperialis erat, Hungaria Bohemiaque sub dicionem Habsburgorum redactis.

Anno 1551 rex Ferdinandus I Iesuitas Vindobonam vocavit, ut incolas, qui plurimi disciplinam Lutheranam sequerentur, ad fidem Catholicam reducerent. Efficaci opera laboreque Iesuitarum Vindobona mox locus medius Contrareformationis factus est: Collegium condiderunt, Universitati Viennensi praefecti sunt, librorum censuram agebant. Propugnator conterreformationis erat Melchior Khlesl, episcopus Viennensis sub 1600. Praedicando, spoliando, depellendo Vindobona (et Austria) usque ad annum 1640 rursus Catholica facta est.

Vindobona a Turcis obsessa et eliberata[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Prima obsidio Viennensis (1529)
Liberatio Vindobonae Turcis, 1683

Anno 1529 Vindobona primo sed frustra a Turcis obsessa est. Limes inter Hungariae partes Austriacas et Ottomanicas paene 200 annos tantum circa 150 km a Vindobona in orientem versus erat, quo urbs incremento impedita, tamen munitionibus fortibus instructa est. Hae munitiones anno 1683, cum Turcae secundum Vindobonam obsederunt, urbi praesidio fuerunt, donec exercitus subsidiarius a rege Poloniae Ioanne Sobieski ductus Turcas vicit Vindobonamque eliberavit.

Gloria baroca[recensere | fontem recensere]

Vindobona baroca: Aspectus a palatio Belvedere (imago a Canaletto picta, 1758)

Turcis pulsis urbs aedificiis constructis incolis affluentibus effloruit. Multa palatia nobilium stilo baroco aedificata sunt, architectis Ioanne Bernardo Fischer de Erlach et Ioanne Luca de Hildebrandt inter omnes eminentibus. Tamen multa etiam extra moenia exstructa sunt: Ab 1704 suburbana proprias et firmas munitiones nomine Linienwall ("vallus linearum") habebant, quae ferme hodiernam viam nomine Gürtel sequebantur.

Post magnas pestilentas annorum 1679 et 1713 urbs numero incolarum increscere non desiit. Illo tempore etiam primae manufacturae conditae sunt, prima in Leopoldstadt. Canalibus instruendis et viis purgandis sanitatis cura meliorata est.

Urbe florescente etiam artes (imprimis musicae) fastigium attigerunt (Haydn, Mozart, Beethoven, Schubert).

A Napoleone usque ad primum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Imperatore Francisco Iosepho I. regnante, qui ipse Musis abhorruit, Vindobona summum artium culturae architecturae fastigium attigit.
Domus veteres novis concedunt.
Wiener Ringstraße cum parlamento (tum k.k. Reichsratsgebäude) circa annum 1900
Saltatio urbis Vindobonae festiva a demarcho Carolo Lueger in curia edita, 1904

Bellis Coalitionum Vindobona bis - annis 1805 et 1809 - a copiis Napoleonicis capta est. Anno 1804 caput Imperii Austriaci factum est, novae civitatis, quae iam suppressionem Sacri Romani Imperii (1806) portendit. Napoleone victo annis 1814/1815 Vindobonae Consilium Vindobonense habitum est, quo novus Europae ordo institutus est.

Temporis sequentis Vormärz (ad litteram "ante mensem Martium") dicti (id est temporis ante res novas mense Martio anni 1848 habitas) propria est et dominatio crudelis libertatem civium coercens et motus artium Biedermeier vocatus. Eadem aetate plurima negotia ac societates condita sunt, quo industria maxime creverit – anno 1837 primus Austriae ferriviae tractus inauguratus est, qui a Floridsdorf usque ad Deutsch-Wagram pertinuit.

Effectus rerum novarum Francicarum mense Februario anno 1848 habitarum etiam Vidobonae sensi sunt: Mense Martio cancellarius civitatis Metternicus plebe concitata ut se magistratu abdicaret coactus est, die 6 Octobris seditio recruduit. Tandem exercitus imperialis cives, qui democratiam poposcerunt, devicit; duces rebellionis, inter quos et Robertus Blum, capitis damnati sunt.

Anno 1850 urbs ultra moenia expandi coepit. Anno 1858 moenia urbem veterem tuentia rescissa sunt, in quorum loco Ringstraße ("Via circularis Vindobonensis"), quae dicitur, una cum numerosis palatiis splendidis ratione Historismi erectis aedificata est. Expositio mundana anni 1873 summum huius aetatis fastigium fuit et finis, quod inter expositionem bursa collapsa est.

Cum urbs saepe antea et postremo gravissime anno 1830 inundata est, inter annos 1868 - 1875 Danubius amnis novo alveo praeter urbem fosso aversus est, aliis fluvii partibus intercisis. Pars, quae per urbem interiorem fluebat, depressa et muris coercita nomine Canalis Danubii adhuc exstat.

Quod opera fabrilis ab saeculo XIX. medio maxime aucta est, tanti homines in urbe sedes collocaverunt, ut numerus incolarum circa annum 1870 decies centena milia, anno 1910 vicies centena milia consecutus sit. Loco domorum extra viam circularem antea humilium secundum rationem urbis amplificandae insulae quattuor usque ad sex tabulationum aedificatae sunt. Cum simul numerus operariorum ac proletariorum, qui penura afflicti minimis habitationibus vivebant, valde augeret, factioni socialisticae, quae miseriis consuleret, se adiunxerunt. Homines ex omnibus imperii partibus, imprimis autem ex Bohemia et Moravia immigrantes, Vindobonam urbem multarum linguarum ac pluriculturalem fecerunt.

Demarchus illius temporis notissimus fuit Carolus Lueger (demarchus 1897–1910), qui et multis in urbe emendationibus et acri antisemitismo in memoria est. Tum urbs summum culturae fastigium contigit. Ad hoc inter alia societas artificum Secession, quae dicitur, pertinet, qua Vindobona locus medius Artis Novae facta est. In musica Secunda schola Vindobonensis cum Arnoldo Schönberg compositore orta, in litteris, quae magna ex parte in urbis cauponis cafeariis conscribebantur, in modernismum transitum est. In scientiis inter alios Sigismundus Freud antecellit, qui artem psychoanalyticam condidit.

Primum bellum mundanum et Respublica Prima[recensere | fontem recensere]

Karl-Marx-Hof, quae dicitur, permagna est insula a regimine socialistico ("Vindobona rubra") anno 1934 aedificta.

Primo bello mundano, etsi pericula bellica urbi non imminebant, tamen incolae magis magisque rebus ad vitam necessariis carebant. Belli finis et finis Imperii Austro-Hungarici fuit. Die 30 Octobris anno 1918 nova civitas nomine Deutschösterreich (a mense Octobri 1919 Republik Österreich dicta) orta est. Die 11 Novembris anno 1918 Carolus I se imperio abdicavit eodemque die Palatium Belli Fontis reliquit; die 12 Novembris anno 1918 Vindobonae res publica proclamata est.

Ex tunc Vindobona erat urbs permagna in civitate parva, quae imperio collapso provincia maioris Germaniae fieri voluit. Quod autem vere anni 1919 a civitatibus victoribus vetitum est. Vindobona die 10 Novembris anno 1920 ab Austria Inferiore segregata et una ex novem civitatibus sive terris foederalibus Austriae declarata est, demarchus ex tunc et munere praepositi civitatis fungitur. Quod inter alia factum est, ne Austria Inferior nimis magna fieret. Regimen urbis a Sociali Democratica Factione Laboratorum constitutum potestate vectigalium bene usum permultas et pro tempore lautissimas domus, bibliothecas, balnea aliaque usui publico instituta erigi iussit.

Respublica Prima autem discordia factionum quasi dilacerata et minis Germaniae nazisticae circumventa erat. Eversiones rerum imprimis Vindobonae sentiebantur: Incendium Palatii Iustitiae, quod dicitur, die 15 Iulii 1927 tumultus incitavit, quibus 94 homines interfecti sunt. Idibus Februariis 1934, pugnis inter manus socialisticas et exercitum ortis, dictatura conservatoria nomine Ständestaat (civitas ordinum) instituta est. Mense Iulio eiusdem anni rebellio nazistica quidem oppressa, cancellarius dictator Engelbertus Dollfuß autem necatus est. Die 12 Martii 1938 demum Adolphus Hitler Austriam Vindobonamque invasit et civitatem Austriacam nomine Ostmark (marchia orientalis) Germaniae adiunxit.

A tempore Nazistico usque ad annum 1955[recensere | fontem recensere]

Monumentum Iudaeorum Austriacorum, qui Holocausto, quod dicitur, interfecti sunt (Judenplatz, Urbs Interior).
A die 1 Septembris 1945 usque ad diem 27 Iulii 1955 Vindobona inter occupatores quadripartita fuit.

Vix cum Nazistae rerum potiti sunt, vexatio Iudaeorum coepta est: Ex 200.000 incolarum relgionis Iudaicae fere 120.000 vexati et in emigrationem coacti (quorum notissimus fuit Sigismundus Freud), fere 60.000 interfecti sunt. Adminstratio urbis secundum rationem Nazisticam commutata et communibus adiungendis area triplicata est. A die 17 Martii anno 1944 saepissime impetus bombarum facti sunt, quibus fere quinta urbis pars deleta est. Non pugna, sed spoliatione etiam Ecclesia Cathedralis Sancti Stephani flammis comprehensa est, qui bellum bombarum salva evaserat. Mense Aprili anno 1945 Vindobona post pugnam octo dierum ab exerictu Sovietico occupata sive liberata est.

Restitutio urbis difficilis erat: Plus quam quinta domorum pars deleta, multi pontes rescissi, canales, aqae gasique ductus corrupti; multi homines a Nazistis fugati aut interfecti, plurimi pugnis trucidati, milites superstites in capitvitate. Usque ad annum 1955 Vindobona in quattuor regiones divisa erat, quibus duces civitatum victricium (Unio Sovietica, USA, Britanniarum Regnum, Francia) praefuerunt. In urbe interna, quae ad nullam regionem pertinuit, occupatio sive rectio singulis mensibus mutata est.

Ratio rebus oeconomicis fovendis Marshall Plan dicta sicut in tota Europa occidentali etiam Vindobonae ingentem incrementum oeconomicum incitavit. Operarii communistici, cum anno 1950 rerum potiri conati sint, a collegio opifico socialistico impediti sunt.

Anno 1954 area urbis ad hodiernum spatium reducta est. Die 15 Maii 1955 pacto civitati restituendae (Österreichischer Staatsvertag) civitati libertas et Vindobonae redintegratio administrativa recuperata est. Pactum die 27 Iulii 1955 in vigore venit, quo inter alia constitutum erat, ut copiiis exteris Austria intra tres menses relinquenda esset.

Tempus recens[recensere | fontem recensere]

Series caeliscalpium ad Danubium aedificatorum

Autumno 1956 Vindobonae multi Hungari, qui rebellione contra regimen Communisticum oppressa fugerant, tectis ac sedibus accepti sunt. Item anno 1968 multi Bohemi et Slovaci recepti sunt, qui post Ver Pragense, quod dicitur, Cechoslovaciam relinquere debuerunt.

Anno 1957 Societas Internationalis pro Energia Atomica (IAEO) sedes in urbe collocavit. Ab anno 1965 Vindobona sedes est Consociationis Civitatum Petroleum Exportantium (OPEC). Anno 1979 Vienna International Centre (tertia Nationum Unitarum sedes publica) inauguratum est. Haec et alia plurimos conventus conciliaque attraxit. Ab anno 2003 Vindobona ad regionem Europaeam nomine Centrope pertinet et cum Posonio in „Twin City“ („urbem gemellam“) coalescit, quae hodie fere tricies centena milia hominum comprehendit.

Inter opera maioris momenti Donauturm ("turris Danubii") numeratur, quae anno 1964 aedificata est. Anno 1986 praeter Danubium fluvium Neue Donau (Novus Danubius) effossus est, quo insula orta est, ubi plurimi incolae otio frui solent. Ad finem saeculi XX. in utraque Danubii ripa multa caeliscalpia erecta sunt. Praeterea nova ferrivia metropolitana facta est. Anno 2001 loco, quo olim stabulae imperiales fuerunt, MuseumsQuartier apertum est, quod inter maximas Europae institutiones culturales pertinet.

Comparata ad alias urbes Vindobona, quod bonitatem vitae attinet, anno 2011 primum locum (ante Turicum et Aucopolim) assecuta est.[8]

Demographia[recensere | fontem recensere]

Numerus incolarum Vindobonae ab anno 1810.
Pars incolarum externorum Vindobonae anno 1997

Vindobonae anno 2009 1 697 982 hominum vivebant[9]. Numerus incolarum crescit, ut usque ad annum 2050 plus quam vicies centena milia attingere videatur.

Sub annum 1600 Vindobonae erant 29 000 incolarum, anno 1700 iam 113 000.[10] A saeculo XVIII exeunte numerus incolarum magis magisque crescebat, imprimis a saeculo XIX medio: solum inter 1857-1869 circiter 218 000 incolarum novorum advenerunt. Undecim annis sequentibus numerus incolarum plus 261 000 hominum crescit, 1880-1890 similis numerus (267 000) accrevit, 1890-1900 numerus incolarum etiam 339 000 hominum auctus est. Inter causas principales erant immane incrementum rerum oeconomicarum ("industrializatio"), medicina efficacior, quo minores neonati morerentur, et immigratio plurimorum hominum, cum Vindobona esset caput Imperii Austro-Hungarici et inde urbs maximi momenti. 22 centesimae advenarum e Bohemia, Moravia (terra) et Silesia Austriaca, 15 ex Austria Inferiore, 15 e terris externis, tantum 4 e ceteris civitatibus Austriae hodiernae.[11] Alii ex aliis terris imperii advenerunt. Paulo ante primum bellum mundanum Vindobona erat urbs circiter 2 100 000 incolarum et magnitudine orbis terrarum quarta. Bello confecto imperio lapso numerus incolarum primo 200 000 minutus est, quod multi mortui sunt aut urbem reliquerunt, anno 1934 autem denuo 1 935 881 hominum Vindobonam habitaverunt. Bello ac Shoa plurimi Vindobonenses vitam amiserunt, aut ut fugerent, coacti sunt. Bello finito tantum 1 616 125 incolarum erant, usque ad annum 1987 numerus ad 1 484 885 minutus est. Ex tunc numerus rurus imprimis immigratione crescit. Inter advenas sunt plurimi profugi ex Iugoslavia et operarii e Turcia.

Filii multorum advenarum priorum temporum iam penitus assimilati sunt, ut tantum nomina Slavica vel Hungarica originem revocent. Nomina ut puta Nowak, Dolezal, Navratil, Wewerka, etc. Non minus Vindobonenses sentiuntur quam nomina origine Theodisca ut puta Hofbauer, Maier, Haider, etc. Sunt multi qui etiam dialectum loci loquantur, Vindobonenses originales (Ur-Wiener) aestimati.

Initio 2009 Vindobonae circiter 1 690 000 hominum vivebant. Secundum censum anni 2001 erant tantum 1 550 000 incolarum, e quibus 23.63 centesimae immigrati; 19.6 centesimae incolarum non sunt cives Austriaci. Circiter 48 000 Turcarum et circiter 120 000 hominum e Croatia, Bosnia et Herzegovina, Serbia, et Slovenia sunt greges maximi (50%) incolarum externorum.

Variae linguae autochthonae aestimantur et lege conservantur: Lingua Cecha, Lingua Hungarica, Lingua Slovaca, Lingua Zingarica (Sinti et Roma).

Religiones[recensere | fontem recensere]

Religiones in Austria, 1910–1934[12]
Jahr Ges.-Bev. Rom.-cath. gr.- et arm.-cath. ev. C.B. ev. C.H. Vet.-Cath. Alii Christiani Religio Iudaica Alii Sine confessione rel.
1910 2.031.498 1.763.471 (86,8 %) 3.723 (0,2 %) 64.709 (3,2 %) 11.122 (0,5 %) 1.959 (0,1 %) 5.572 (0,3 %) 175.294 (8,6 %) 806 (< 0,1 %) 4.765 (0,2 %)
1923 1.865.780 1.518.330 (81,4 %) 2.402 (0,1 %) 79.843 (4,3 %) 8.665 (0,5 %) 14.911 (0,8 %) 5.955 (0,3 %) 201.513 (10,8 %) 1.074 (0,1 %) 33.087 (1,8 %)
1934 1.874.130 1.475.744 (78,7 %) 2.395 (0,1 %) 99.792 (5,3 %) 10.629 (0,6 %) 27.786 (1,5 %) 4.277 (0,2 %) 176.034 (9,4 %) 1.567 (0,1 %) 75.906 (4,1 %)

Vindobona est archidioecesis Ecclesiae Catholicae Romanae. Praesens archiepiscopus est Christophorus Cardinalis Schönborn.

Ecclesia Catholica Romana est denominatio maxima Vindobonae, continuo autem numero fidelium decrescit. Hodie tantum 49 centesimae Ecclesiae Catholicae adhaerent, 1961 adhuc 82 centesimae. Vindobonensium 25.6 centesimae nullae denominationi adhaerent, ideo sunt, ut dicitur, sine confessione.

Denominatio magnitudine secunda est Religio Islamica, cuius praeses Austriacus, Anas Schakfeh, Vindobonae sedet. Proximis annis multae advenae religionis Islamicae Vindobonam venerunt; Religio Islamica in Austria ab anno 1912 denominatio approbata est (tum Bosni Mahometani ad Imperium Austro-Hungaricum pertinebant).

Denominatio numero tertia Vindobonae Ecclesiae Orthodoxae sunt. Ecclesia cathedralis eparchiae Austriaecae Ecclesiae Orthodoxae Russicae in circulo tertio nomine Landstraße sita est.

Vindobona sedes est lutheranae Ecclesiae Evangelicae C.A. in Austria, cuius episcopus est Michael Bünker, et reformatae Ecclesiae Evangelicae C.H. in Austria, cuius Superintendens generalis (Landessuperintendent) est Thomas Hennefeld.

Baptistae Vindobonae sunt ab anno 1847. Initio a regimine et Ecclesia Catholica Romana vexati, anno 1869 prima communitas publice constituta est (hodie: Vindobona, Mollardgasse). Inter fundatores erant Ioannes Gerardus Oncken et Eduardus Millard. Baptistis ad praesens tempus sunt octo communitates Vindobonenses, quarum duae sunt Dacoromanicae, una Hispanica et una Anglica internationalis. Etiam sedes Societatis Baptisticae Austriacae Vindobonae est.

Praeterea Vindobonae sunt communitates aliarum Ecclesiarum Evangelicarum Liberarum, ut puta Adventistae, Methodistae, Mennonitae et Exercitus Salvationis necnon communitates Societatis Communitatum Evangelicarum et Ecclesiae Pentecostalis.

Communitas Iudaica Vindobonensis (Israelitische Kultusgemeinde Wien) ab Ariel Muzicant praesidente et Paulo Chaim Eisenberg Rabbino magno dirigitur. Communitati Iudaicae, quae usque ad annum 1938 inter maximas (180 000) Europae erat, nunc circiter 7000 hominum adhaerent.

Secundum censum anni 2001 Vindobonenses sequentibus denominationibus adhaerent:

Ecclesia Catholica Romana: 49,2 %
Sine confessione religiosa: 25,6 %
Religio Islamica: 7,8 %
Ecclesiae Orthodoxae: 6,0 %
Ecclesiae Evangelicae: 4,7 %
Ecclesia Vetus Catholica: 0,5 %
Religio Iudaica: 0,5 %
Buddhismus: 0,3 %
Testes Iehovah: 0,3 %
Aliae communitates Christianae: 0,6 %
Aliae communitates non-Christianae: 0,4 %
Sine indicio: 4,2 %

Incolae Noti[recensere | fontem recensere]

Vide Index incolarum notorum Vindobonae

Cultura[recensere | fontem recensere]

Musea[recensere | fontem recensere]

Litterae[recensere | fontem recensere]

Diaria[recensere | fontem recensere]

Vindobonae Wiener Zeitung orbis veterrimum diarium editum est, quod adhuc hodie venditur.

Scientia[recensere | fontem recensere]

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Res politica[recensere | fontem recensere]

Hic est eventus electionum civitatis communisque Vindobonensis anno 2010 habitarum (100 sedes distribuendae sunt):

SPÖ 44,3 % 49 sedes
ÖVP 14 % 13 sedes
FPÖ 25,8 % 27 sedes
Die Grünen 12,6 % 11 sedes
KPÖ 1,1 %
BZÖ 1,3 %
LIF (Democratia liberalis) 0,7 %
SLP 0,01 %
MUT (Homo, ambitus, protectio animalium) 0,07 %
Plattform direkte Demokratie (Democratia ipsorum civium) 0,07 %

Visu digna[recensere | fontem recensere]

Magnae Ecclesiae[recensere | fontem recensere]

Palatia[recensere | fontem recensere]

Viae[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vindobonam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hazlitt, The Classical Gazetteer
  2. Statistik Austria
  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  4. 4.0 4.1 PONS Wörterbuch für Schule und Studium: Lateinisch-Deutsch (Klett: ISBN 3-12-517553-4). Etsi Archidioecesis Viennensis o Vindobonensis apud situm Hierarchia Catholica.
  5. http://geschichte.surfbrett.at/roemer/siedlungen_frame2.html
  6. Quality of Living Survey, Mercer Human Resource Consulting
  7. Felix Czeike, Historisches Lexikon Wien, 5 (Vindobonae, 1997, ISBN 3218005477), 306–307.
  8. Mercer 2010 Quality of Living survey highlights – Global, Mercer LLC, die 30. Iunii 2011
  9. Cf. [www.statistik.at Statistik Austria]
  10. Sylvia Hahn: Migration - Arbeit - Geschlecht. Arbeitsmigration in Mitteleuropa vom 17. bis zum Beginn des 20. Jahrhunderts. Gottingae 2008, p. 161.
  11. Der Donauraum 13 (Vindobonae: Forschungsinstitut für Fragen des Donauraumes, 1968), 22.
  12. secundum Statistisches Jahrbuch der Stadt Wien (1937), p. 11