Benedictus XVI
| Benedictus PP. XVI | ||
|---|---|---|
| Nomen | Iosephus Ratzinger | |
| Terminus | 2005– | |
| Predecessor | Ioannes Paulus II | |
| Successor | - | |
| Natus | 16 Aprilis 1927 |
|
| Obiit | - |
|
| Index paparum | ||
Benedictus PP. XVI, natus Iosephus Aloisius Ratzinger (in vico Marktl ad Aenum Germaniae die 16 Aprilis 1927), est pontifex maximus Ecclesiae Catholicae a die 19 Aprilis 2005. Benedictus XVI factus est papa a cardinalibus in conclavi secundo die suffragiorum. Eius apostolica sententia est "Cooperatores veritatis" a versu VIII Epistulae III Ioannis deprompta: "Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis."
Index |
[recensere] Vita
Natus in vico Bavarico die Sabbati Sancti, Iosephus Ratzinger eodem die in Vigilia Paschali baptizatus est more fidei Catholicae Romanae. Bene meruit in ludis patriae suae, sermonem Latinum discens inter ceteras disciplinas. Ipse, secundum legis praeceptum, anno 1941 ad Iuventutem Hitlerianam accessit, sicut et ceteri aequales. Secundum populi sui leges in militibus Germanicis inscriptus vergente belli fine stationem suam reliquit domumque revertit. Studiis theologicis incubuit et die 29 Iunii 1951 Iosephus Ratzinger una cum fratre suo Georgio Ratzinger, sacerdos a cardinale Michaele de Faulhaber ordinatus est. Ab 1958 Ratzinger fuit theologiae dogmaticae et historiae dogmatis professor Frisingae, Bonnae, Monasterii, Tubingae (1966-1969) et Ratisbonae. Tubingae theologi Ioannis Küng qui hodie ipsum papam acri subtilique ingenio et iudicio percenset, socius et collega fuit,
Ex anno 1962, Iosephus Ratzinger Concilio Vaticano Secundo interfuit; erat consiliarius cardinalis Iosephi Frings, qui eum theologiae peritum magni aestimavit.
Archiepiscopus Archidioecesis Monacensis et Frisingensis institutus et cardinalis electus anno 1977 est a Paulo VI. Anno 1981 a Ioanne Paulo II praefectus Congregationis pro doctrina Fidei in Vaticano factus est.
[recensere] Pontificatus
Anno 2005, a S.R.E. cardinalibus in summum pontificem electo, nomen "Benedicti XVI" sibi imposuit, recordans papam Benedictum XV, qui tempore Belli Orbis Terrarum I strenue pro pace se impendit, et Sanctum Benedictum, qui culturam Europaeam saeculis V et VI maxime fovit.
Benedictus XVI est primus papa ab anno 1008 (Stephanus IX) qui in Germania hodierna natus sit, sed est primus papa Germanicus ab 1523. Die 14 Septembris huius anni Hadrianus VI Romae mortuus est. Illo tempore Batavia, ubi Hadrianus VI natus est, ad nationem Germanicam pertinebat. Benedictus XVI est decimus Romanus pontifex qui non Italicus fuerit. Subsecutus est Ioannem Paulum II, qui primus pontifex post annum 1523 fuerat, qui in Italia non natus esset.
Benedictus XVI insigne paparum substantialiter mutavit. Eius insigne non iam a tiara coronatur, sed a mitra. Elogium eius est "Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam."
Mense Augusto anno 2005 Coloniae Agrippinae, Dies Mundiales Iuventutis a papa Benedicto XVI, magno concursu cardinalium et episcoporum facto, coram circa uno millione fidelium sollemniter celebrati sunt.
Die 24 Martii 2006, Benedictus XVI quindecim cardinales creavit, inter quos duodecim nondum octoginta annos nati erant, ut papam eligere possent. Mense Maio 2006, iter in Poloniam fecit, et mense Iulio in Hispanicam urbem Valentiam. Aestate 2006, Tarcisius Cardinalis Bertone successor Cardinalis Angeli Sodano in munus Secretarii Status a papa Benedicto XVI factus est.
Mense Septembri 2006, Benedictus XVI in patriam suam, Bavariam iter fecit. Apud universitatem Ratisbonae, sermonem de fide et ratione in religione Christiana ac Islamica habuit, qui non recte intellectus est et in orbe terrarum controversias et etiam tumultus concitavit. Die 28 Novembris, ipse iter in Turciam, primam civitatem cultu Islamico motam ab eo visitatam, coepit. Urbes Ancyram et Ephesum et Constantinopolim visitavit, ubi patriarchae oecumenico Bartholomeo I occurrit. Mense Decembri, papae opinio contra euthanasiam controversias in Italia concitavit.
Anno 2007 mense Maio in Brasiliam et mense Septembri in Austriam Benedictus XVI itinera fecit.
Die 7 Iulii 2007 Benedictus XVI litteras apostolicas Motu Proprio datas Summorum Pontificum promulgavit, quae decernunt ritum Tridentinum sanctae missae a sancto papa Pio V constitutum et a Ioanne XXIII anno 1962 postremum recognitum in omnibus dioecesibus orbis terrarum rursus permitti. Paulo post Congregatio pro Doctrina Fidei argumentum epistulae encyclicae papae Ioannis Pauli II Ut unum sint abunde confirmavit. In eo dicitur Ecclesiam Catholicam solam et veram ecclesiam esse (cf. Textus Latine).
Die 24 Novembris 2007 Benedictus XVI viginti tres novos cardinales, inter quos duodeviginti electores, creavit.
Inter vigiliam Paschae Benedictus XVI Magdi Allam scriptorem diarii Italicum oriundum ex Aegypto, qui semper pugnax contra religionem Islamicam est et de suspicatis periculis eius scribit, baptizavit. Baptismo Magdi Allam testis adstitit Mauritius Lupi, publicus factionis dextrae Forza Italia vir.
Die 24 Ianuarii 2009 papa Benedictus XVI sacrorum interdictum contra episcopos Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Pii X, anno 1970 ab archiepiscopo Francico Marcello Lefebvre conditae, abolevit. Hoc decretum per orbem terrarum controversias iterum concitavit, quia unus fraternitatis episcopus, Ricardus Williamson, dictus est inter colloquium percontativum cum televisione Suecica habitum holocaustum umquam factum esse negavisse [1][2]. Post has res gestas Benedictus in multis difficultatibus cum fidelibus sed etiam cum episcopis quibusdam versatur et de hoc epistula mense Martio 2009 edita questus est.
Eodem tempore multi (et etiam episcopus quidam[3]) intellegere non potuerunt cur Benedictus XVI et Conferentia Episcoporum Italiae dixissent contra patris eius voluntatem Eluanam Englaro, mulierem quae septendecim annos sine sensu propter autocineti sinistrum casum manserat, artificiose nutriendam esse.
Quod denuo ad Italiam attinet, multi diurnarii putant rem incomprehensam papam nihil dixisse de Silvii Berlusconi modo vivendi, quem ipsi scribunt dissolutum esse. Benedictus invicem Berlusconi in aeroportu et postea scribae a secretis eius Ioanni Letta obviam se dedit.
Post haec, diari episcoporum Avvenire praefectus, diurnarius catholicus Dinus Boffo, qui etiam Silvium Berlusconi propter vitam eius percensuerat, ut Ecclesiam defenderet, se a munere removere debuit quia diaria quae ad Berlusconi pertinent scripserunt Boffo homophylophilum fuisse.
Die 17 Ianuarii 2010, secundus papa post Ioannem Paulum II, synagogam Romanam invisit. Homilia Contionatoris Domus Pontificalis Raineri Cantalamessa tamen die 2 Aprilis 2010 inter missam Diei Passionis Domini coram papa ipso per orbem terrarum novas controversias concitavit, quia diariorum et proculvisionum libella accusatoria contra Ecclesiam Catholicam propter presbyterorum turpitudines contra pueros cum holocausto comparavit. Potius tamen dicatur quod Cantalamessa locum epistulae proferebat sui amici Iudaei, qui hanc comparationem fecerat, et de turpitudinibus ipsis nihil dicere voluit.
Sunt praeterea qui subiciant Ratzinger ipsum, cum Monacensis archiepiscopus esset, presbyterum quendam texisse qui actus sexuales cum puero gesserat, quamquam ut papa a nonnullis habetur magis quam decessores sui contra haec crimina fecisse.
[recensere] Visitationes apostolicae
- Italia
- Barium mense Maio 2005
- Sanctuarium Manuppelli apud Aternum
- Verona
- Vigebanum et Papia mense Aprili 2007
- Asisium die 17 Iunii 2007
- Lauretum die 1 et 2 Septembris 2007
- Velitrae die 23 Septembris 2007
- Neapolis die 21 Octobris 2007
- Genua et Savo die 17 et 18 Maii 2008
- Brundisium et Santa Maria Leucae die 14 et 15 Iunii 2008
- Brixino 28. Iulii - 11. Augusti
- Caralis die 7 Septembris 2008
- Pompeii die 19 Octobris 2008
- Aprutii 28 Aprilis 2009 post quam vehementissimus terrae motus has terras vastavit
- Mons Casinus 24 Maii 2009
- Sanctus Iohannes Rotundus 21 Iunii 2009
- Viterbium 6 Septembris 2009
- Brixia 8 Novembris 2009
- Taurinii 2 Maii 2010 ad sindonem venerandam
- Sulmone die 4 Iulii 2010
- Carpineto Romano papae Leonis XIII vicus natalis die 5 Septembris 2010
- Panormus die 3 Octobris 2010
- Aquileia et Venetia die 7 et 8 Maii 2011
- Ancona die 11 Septembris 2011
- Lametia die 9 Octobris 2011
- Europa
- Germania Colonia Agrippina, mense Augusto 2005 (conventus iuventutis orbis dies)
- Polonia, mense Maio 2006
- Hispania (Valentia) mense Iulio 2006
- Germania Bavaria mense Septembri 2006
- Austria mense Septembri 2007
- Francia mense Septembri 2008
- Tzekia mense Septembri 2009
- Melitta mense Aprili 2010
- Lusitania mense Maio 2010
- Cyprus mense Iunio 2010
- Regnum Unitum mense Septembri 2010
- Hispania (Compostella et Barcino) mense Novembri 2010
- Croatia mense Iunio 2011
- Res publica Sancti Marini die 19 Iunii 2011
- Hispania (Matritum mense Augusto 2011 (Conventus Iuventutis Orbis Dies)
- Germania mense Septembri 2011
- Africa
- America meridionalis
- America septentrionalis
- Civitates Foederatae Americae mense Aprili 2008
- Oceania
- Australia mense Iulio 2008 (conventus iuventutis orbis dies)
- Asia
[recensere] Encyclicae epistolae
- Deus Caritas Est, die 25 Decembris, in sollemnitate Natalis Domini, anno 2005.
Die 13 Martii 2007 Benedictus XVI apostolicam adhortationem postsynodalem Sacramentum Caritatis promulgavit, quae usum linguae Latinae promovet et caelibatum presbyterorum confirmat.
Die 13 Aprilis 2007 prima pars et anno 2011 secunda pars libri, quem papa de Iesu Christo scripsit et scripturus est[4][5], edita est.
Die 30 Novembris 2007 secunda encyclica pontificatus Benedicti XVI de spe, sub titulo Spe Salvi, et die 7 Iulii 2009 tertia Caritas in Veritate, promulgatae sunt. Haec edita est die 7 Iulii 2009 et data 29 Iunii.
[recensere] Consistoria
Die 26 Martii 2006 papa Benedictus XVI duodecim cardinales electores (et alios tres non electores) creavit. Hi sunt:
- Gulielmus Iosephus Levada
- Francus Rodé
- Augustinus Vallini
- Carolus Caffarra, archiepiscopus Bononiae (Italia)
- Stanislaus Dziwisz, archiepiscopus Cracoviae (Polonia)
- Ioannes Petrus Ricard, archiepiscopus Burdigalae (Francia)
- Antonius Cañizares Llovera (Hispania)
- Gaudentius Rosales
- Iosephus Zen Ze-kiun
- Georgius Liberatus Urosa Savino
- Nicolaus Cheong Jin-suk
- Ioannes Patricius O'Malley
Die 24 Novembris 2007 papa Benedictus XVI duodeviginti novos cardinales electores (et alios quinque non electores) creavit. Hi sunt:
- Leonardus Sandri, Praefectus Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus
- Ioannes Patricius Foley, magnus magister Ornis Equestris Sancti Sepulcri Hierosolymitani
- Ioannes Lajolo, praeses Pontificii Consilii pro Civitate Vaticana
- Paulus Iosephus Cordes, praeses Pontificii Consilii Cor Unum
- Angelus Comastri, Archipresbyter Basilicae Vaticanae ac praeses Fabriciae Sancti Petri
- Stanislaus Rylko, Praeses Pontificii Consilii pro Laicis
- Raphael Farina, bibliotecarius Bibliothecae Apostolicae Vaticanae et dux Archivi Secreti Vaticani
- Augustinus García-Gasco Vicente, Archiepiscopus Valentiae (Hispania)
- Ioannes Baptista Brady, Archiepiscopus Armagh (Hibernia)
- Ludovicus Martínez Sistach, Archiepiscopus Barcinonis (Hispania)
- Andreas Vingt-Trois, Archiepiscopus Lutetiae (Francia)
- Angelus Bagnasco, Archiepiscopus Genuae (Italia)
- Theodorus Hadrianus Sarr, Archiepiscopus Dakar (Senegalia)
- Osvaldus Gracias, Archiepiscopus Bombayae (India)
- Franciscus Robles Ortega, Archiepiscopus Monterrey (Mexicum)
- Daniel Nicolaus DiNardo, Archiepiscopus Galveston - Hustoniae (Civitates Foederatae Americae)
- Odilo Petrus Scherer, Archiepiscopus Urbis Paulistanae (Brasilia)
- Ioannes Njue, Archiepiscopus Nairobiae
Die 20 Novembris 2010 Benedictus XVI viginti novos cardinales electores (et alios quattuor non electores) creavit, qui sunt:
- Angelus Amato;
- Fortunatus Baldelli;
- Raimundus Leo Burke;
- Velasius De Paolis;
- Franciscus Monterisi;
- Curtius Koch;
- Ioannes Francus Ravasi;
- Paulus Sardi;
- Robertus Sarah;
- Maurus Piacenza;
- Antonius Naguib;
- Paulus Romeo;
- Reinhardus Marx;
- Casimirus Nycz;
- Donaldus Gulielmus Wuerl;
- Laurentius Monsengwo Pasinya;
- Medardus Iosephus Mazombwe;
- Albertus Milcolumbus Ranjith;
- Radulphus Eduardus Vela Chiriboga;
- Raimundus Damascenus Assis.
Die 6 Ianuarii 2012 Benedictus XVI nuntiavit die 18 Februarii 2012 duodeviginti novos cardinales electores (et alios quattuor non electores) creaturus esse, qui sunt:
- Georgius Alencherry
- Iohannes Blasius de Avicis
- Iosephus Bertello
- Iosephus Betori
- Dominicus Calcagno
- Santos Abril y Castelló
- Manuel Monteiro de Castro
- Franciscus Coccopalmerio
- Thomas Christopher Collins
- Timotheus Michael Dolan
- Dominicus Duka
- Gulielmus Iacobus Eijk
- Fernandus Filoni
- Edvinus Fridericus O’Brien
- Ioannes Tong Hon
- Antonius Maria Vegliò
- Iosephus Versaldi
- Rainerius Maria Woelki
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum XVI spectant. |
- De Benedicto XVI in pagina officiali Sanctae Sedis (Latine)
- Primum nuntium Summi Pontificis (versio audibilis)
- De Papae epistula ad episcopos Hibernicos de turpitudinibus contra pueros (Latine)
- Motu Proprio "Summorum Pontificum"
- Litterae Encyclicae Benedicti PP. XVI Deus Caritas est A.D. MMV
| Vide Benedictus XVI in Victionario. |
[recensere] Lege etiam
- Mittermaier, Karl. 2006. Die deutschen Päpste : Benedikt XVI. und seine deutschen Vorgänger.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nota
- ↑ Papst begnadigt notorischen Holocaust-Leugner, Tages-Anzeiger die 22 Ianuarii 2009
- ↑ ‚Pius-Bischof‘ Richard Williamson leugnet die Existenz von Gaskammern, kath.net, die 22 Ianuarii 2009
- ↑ Colloquium percontativum cum Iosepho Casale in diario La Stampa.
- ↑ Germanice, Jesus von Nazareth: Von der Taufe im Jordan bis zur Verklärung, Herder, 16 Aprilis 2007, ISBN 978-3-451-29861-5.
- ↑ Italiane, "Gesù di Nazaret," Milano, Rizzoli, 2007, ISBN 978-88-17-01659-9.
Petrus • Linus • Anacletus • Clemens I • Evaristus • Alexander I • Sixtus I • Telesphorus • Hyginus • Pius I • Anicetus • Soterius • Eleuterus • Victor I • Zephyrinus • Callistus I • Urbanus I • Pontianus • Anterus • Fabianus • Cornelius • Lucius I • Stephanus I • Sixtus II • Dionysius • Felix I • Eutychianus • Caius • Marcellinus • Marcellus I • Eusebius • Miltiades • Silvester I • Marcus • Iulius I • Liberius • Damasus I • Siricius • Anastasius I • Innocentius I • Zosimus • Bonifacius I • Caelestinus I • Sixtus III • Leo I • Hilarius • Simplicius • Felix III • Gelasius I • Anastasius II • Symmachus • Hormisdas • Ioannes I • Felix IV • Bonifacius II • Ioannes II • Agapetus I • Silverius • Vigilius • Pelagius I • Ioannes III • Benedictus I • Pelagius II • Gregorius I • Sabinianus • Bonifacius III • Bonifacius IV • Adeodatus I • Bonifacius V • Honorius I • Severinus • Ioannes IV • Theodorus I • Martinus I • Eugenius I • Vitalianus • Adeodatus II • Donus • Agatho • Leo II • Benedictus II • Ioannes V • Conon • Sergius I • Ioannes VI • Ioannes VII • Sisinnius • Constantinus • Gregorius II • Gregorius III • Zacharias • Stephanus II • Stephanus III • Paulus I • Stephanus IV • Hadrianus I • Leo III • Stephanus V • Paschalis I • Eugenius II • Valentinus • Gregorius IV • Sergius II • Leo IV • Benedictus III • Nicolaus I • Hadrianus II • Ioannes VIII • Marinus I • Hadrianus III • Stephanus VI • Formosus • Bonifacius VI • Stephanus VII • Romanus • Theodorus II • Ioannes IX • Benedictus IV • Leo V • Sergius III • Anastasius III • Lando • Ioannes X • Leo VI • Stephanus VIII • Ioannes XI • Leo VII • Stephanus IX • Marinus II • Agapetus II • Ioannes XII • Leo VIII • Benedictus V • Ioannes XIII • Benedictus VI • Benedictus VII • Ioannes XIV • Ioannes XV • Gregorius V • Silvester II • Ioannes XVII • Ioannes XVIII • Sergius IV • Benedictus VIII • Ioannes XIX • Benedictus IX • Silvester III • Benedictus IX • Gregorius VI • Clemens II • Benedictus IX • Damasus II • Leo IX • Victor II • Stephanus X • Nicolaus II • Alexander II • Gregorius VII • Victor III • Urbanus II • Paschalis II • Gelasius II • Callistus II • Honorius II • Innocentius II • Caelestinus II • Lucius II • Eugenius III • Anastasius IV • Hadrianus IV • Alexander III • Lucius III • Urbanus III • Gregorius VIII • Clemens III • Caelestinus III • Innocentius III • Honorius III • Gregorius IX • Caelestinus IV • Innocentius IV • Alexander IV • Urbanus IV • Clemens IV • Gregorius X • Innocentius V • Hadrianus V • Ioannes XXI • Nicolaus III • Martinus IV • Honorius IV • Nicolaus IV • Caelestinus V • Bonifacius VIII • Benedictus XI • Clemens V • Ioannes XXII • Benedictus XII • Clemens VI • Innocentius VI • Urbanus V • Gregorius XI • Urbanus VI • Bonifacius IX • Innocentius VII • Gregorius XII • Martinus V • Eugenius IV • Nicolaus V • Callistus III • Pius II • Paulus II • Sixtus IV • Innocentius VIII • Alexander VI • Pius III • Iulius II • Leo X • Hadrianus VI • Clemens VII • Paulus III • Iulius III • Marcellus II • Paulus IV • Pius IV • Pius V • Gregorius XIII • Sixtus V • Urbanus VII • Gregorius XIV • Innocentius IX • Clemens VIII • Leo XI • Paulus V • Gregorius XV • Urbanus VIII • Innocentius X • Alexander VII • Clemens IX • Clemens X • Innocentius XI • Alexander VIII • Innocentius XII • Clemens XI • Innocentius XIII • Benedictus XIII • Clemens XII • Benedictus XIV • Clemens XIII • Clemens XIV • Pius VI • Pius VII • Leo XII • Pius VIII • Gregorius XVI • Pius IX • Leo XIII • Pius X • Benedictus XV • Pius XI • Pius XII • Ioannes XXIII • Paulus VI • Ioannes Paulus I • Ioannes Paulus II • Benedictus XVI