Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Constantinopolis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Constantinopolis
Turcica İstanbul
Istanbul collage 5555.jpg
Agnomen
"Nova Roma"
Situs
Situs in Turcia
Situs in Turcia
Nomina Latina alia

Byzantium

Res politicae
provincia Constantinopolitana
conditio c. 667 a.C.n.
magister civium Kadir Topbaş (AKP)
Res geographicae
Area
 - tota


1830.92 km²

Numerus incolarum 2011
 - Spissitudo
13 483 052
2 523 incolae/km²
Coordinata 41° 00′ 36″ Sept., 28° 57′ 37″ Ort.
Altitudo 40 m
Circulus temporalis
- Aestate ()
EET (TUC+2)
EEST (TUC+3)
Situs interretialis: [1]

Constantinopolis (olim Byzantium, hodie vulgo İstanbul) est maxima urbs Turciae. Provincia metropolitana Constantinopolitana circa 13.26 milliones hominum mense Decembri 2010 habuit, duodevicenas centesimas (18%) civium Turciae et tertia frequentissima area metropolitana in Europa sita (inter quam Asiaticum urbis latus), post Londinium et Moscuam. Constantinopolis est megalopolis et sedes culturae, oeconomiae, et argentariae. Ad Fretum Bosporum iacet, ubi Sinum Ceratinum, portum naturalem in boreoccidentem civitatis situm, complectitur. In Bospori lateribus Europaeo et Asiatico patens, sola est orbis terrarum metropolis quae inter duas continentes iacet. Constantinopolis urbs mundi alpha designatur.

Per historiam longinquam, Constantinopolis fuit caput Imperii Romani (330–395), Imperii Romani Orientalis (Byzantini) (395–1204 et 1261–1453), Imperii Latini (1204–1261), et Imperii Ottomanici (1453–1922). Republica Turcica die 29 Octobris 1923 declarata, Ancyra, quae per Bellum Libertatis Turciae caput motus nationalis Turcici fuerat, novum civitatis Turcicae caput facta est. Urbs Europaeum Culturae Caput pro anno 2010 et Europaeum Artium Athleticarum Caput pro 2012 electus est.[1] Historicae urbis regiones inter UNESCO Situs Hereditatis Mundi anno 1985 perscriptae sunt.[2] Urbs triginta novem districtus Provinciae Constantinopolitanae complectitur.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Byzantium (Graece Βυζάντιον) appellata est urbs quam Megarii saeculo septimo a.C.n. colonizaverunt. Nomen Constantinopolis (Graece Κωνσταντινούπολις), scil. "urbs Constantini," a novo conditore Constantino imperatore Romano accepit, qui ibi alterum imperii caput anno 330 constituit. Ab hac concurrentia cum vetere urbe Roma nuncupationem Novae Romae (Graece Νέα Ῥώμη) nacta est.[3] Milites et mercatores Vicingi, qui hic temporibus mediaevalibus venerunt, Miklagarðr ("magna urbs") appellaverunt. Slavi qui religionem suam Christianam et litteras a Constantinopoli hauserunt Цѣсарьградъ Cesarygrad ("Caesaris urbs") nuncupaverunt; ipsi autem incolae Graeci saepissime ἡ Πόλις ("urbs"). Ab anno 1930 nuncupatio vernacularis Turcica "İstanbul" (litteris Arabicis استنبول) erecta est in nomen publicum et sollemne,[4] quod ex locutione Graeca εἰς τὴν πόλιν, scil. 'ad urbem' oriundum esse censetur.[5]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Media urbs ad extremitatem Europae meridianam et orientalem sita est, in ea regione quae a Thracibus antiquissimis incolis Thracia usque ad tempora nostra appellata est, ad oram occidentalem freti Bospori quo Europa et Asia separantur et iuxta oram borealem Propontidis. Prope ripam australem Sinus Ceratini (qui portum latam et securam praebet) in promunturio Chrysocerate eminet. Hodie megalopolis late extenditur ad occidentem et boream sed etiam trans Bosporum in pagos proximos Anatoliae qui ad regionem antiquam Bithyniae pertinent. Pons Bospori primus anno 1973 constructus est, alterum anno 1988; cuniculus ad usum ferroviae metropolitanae nondum perfectus est. A statione Sirkeci ferrivia anno 1870 incepta ad partes Europae it; a statione Haydarpaşa ferrivia anno 1872 incepta ad Ancyram partesque Asiae tendit. Naves creberrime per Bosporum inter Pontum Euxinum et Mare Mediterraneum vehuntur. Aeroportus Atatürk 24 chiliometris a media urbe distat ad occidentem versus.

Clima Constantinopolitanum est Mediterraneum, sed ad partes boreales frigidius ob proximitatem Ponti Euxini, et omnibus fere partibus humidius, caliginibus matutinis, temperaturis aestivis ad 29° sublevatis, hibernis ad circa 4-5° reductis.

Saeculo quinto ineunte, imperatore Theodosio II, Constantinopolis in quattuordecim regiones urbanas divisa est, quarum indicem praebet documentum anno circiter 424 titulo Notitia urbis Constantinopolitanae conscriptum. Constantinopoli sunt anno 2009 triginta novem regiones urbanae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Classis Venetianorum et Cruce signatorum ante Constantinopolim iacet anno 1203. Sebastianus Mamerot et Ioannes Colombe, Les passages d'Outremer: Bibliotheca Nationalis Francica MS Français 5594 f. 217r (saec. XV).
Tabula Constantinopolis anno fere 1422 depicta. Christophorus Bondelmontius, Liber insularum Archipelagi.
Forma Constantinopolis anno 1841 depicta
Regio Constantinopolitana anno fere 1940 depicta.

Byzantium antiquum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Byzantium

Urbem Graeci Megarii circa annum 667 a.C.n. aut condiderunt aut iam stantem occupaverunt; nomen derivari traditur e nomine regis Thracici "Byzantis".[6] Antiqui coloni acropolim suam construxerunt ad fastigium promunturii Chrysoceratis.

Inde Byzantii oram occidentalem Bospori tenuerunt (sed ad oram orientalem Calchedon iam anno circiter 680 a.C.n. ab eisdem Megariis aedificata est). Urbs cito e commercio Ponti Euxini atque e piscatu thunnorum dives facta est. Omnes naves quae frumenta e planitie Scythica (vel hodie Ucrainica) Athenas et ad alias Graeciae urbes advehebant per Bosporum ire debebant et vectigalia Byzantinorum solvere.

Byzantium ab Otane saeculo V a.C.n. ineunte capto, exercituum regis Achaemenidae Darii I duce, paucos annos sub dominatione Persarum iacebat. Anno 478 a Pausania Lacedaemonio liberata, post aliquot annos a Cimone ad Foedus Delium (vel oboedientiam Atheniensem) reducta est. Inde per tria fere saecula dominatio Byzantii inter civitates varias, Athenas, Spartam, Thebas, Macedones, Bithynes et mox Gallos ambigebatur, sed Romani medio saeculo II a.C.n. statum urbis liberae confirmaverunt ob beneficia in bello Macedonico reddita. Quam libertatem Byzantium sub imperio Romano per multos annos retinuit usque ad tempus Vespasiani principis, qui libertatem revocavit et sub provincia Thracia comprehendit. Anno autem 196 Byzantiis Pescennii Nigri sectatoribus in bellis civilibus tunc ortis, urbs a Septimio Severo capta est et vastata, muris delapidatis. Mox autem ab eodem restaurata est et prosperitatem priorem resumpsit. Moenia etiam fortiora constructa sunt. Licinius ibi igitur refugium petivit, a Constantino in proelio ad Hadrianopolim devictus, sed statim captus anno insequenti interfectus est.

Constantinopolis mediaevalis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Constantinopolis mediaevalis

Constantinus mox in hoc loco divite et forti caput orientale Imperii sui aedificare statuit. Die 11 Maii 330 sollemnissime sub appellatione "Novae Romae" condidit. Quam urbem conditor ipse multis modis renovavit, amplificavit et munivit. Nova moenia designavit et palatium suum domúsque nobilium construi iussit. Civitas munere capitis Imperii Romani Orientalis plus quam mille annos est functa, sed imperium ab initio "mundiale" (i.e. inter civitatibus orbis terrarum notabilissimas numerandum) gradatim diminuabatur.

Cum munere civili ut caput imperii, Constantinopolis et munera ecclesiastica adsumpsit. Episcopi Byzantii (annum 330 usque) et archiepiscopi (usque ad 451) eo anno dignitatem Patriarchae Constantinopolitani reclamaverunt, quippe a Concilio Constantinopolitano primo (anno 381) in locum secundum sub papa sive episcopo Romano elevatus est. Varia Concilia Oecumenica locum tenuerunt vel in urbe vel prope urbem. Schisma Orientale anno fere 1054 Christianos Graecos a Romanis dividit; a quo aevo Constantinopolis metropolis est non solum patriarchatús sed etiam ecclesiae "sui iuris" suorumque morum et usuum.

Notitia urbis Constantinopolitanae, inter annos fere 425 et 445 confecta, amoenitates et utilitates urbis sicut medio saeculo quinto enumerandae sunt ita ad textús finem compendiose describit:

Cognita urbe per partes, fas est etiam situm conclusae iam universitatis aperire, ut magnificentiae unicum decus non solum videatur opere et manu confectum, sed etiam conspirantibus elementis naturae felicitate munitum. Providentia ergo divina tot futurorum hominum domiciliis consulente, longo tractu in promunturii qualitatem spatiosior terra, faucibus Pontici maris opposita, sinuosis portuosa lateribus, angustior latitudine, circumflui maris tutela vallatur; hoc quoque spatium, quod solum apertum maris circulus derelinquit, duplici muro acies turrium extensa custodit. Intra quas saepta civitas continet in se omnia singillatim memorata, quae nunc ad firmioris memoriae qualitatem summatim collecta referemus.
Habet ergo urbs Constantinopolitana: Palatia 5, ecclesias 14, domos divinas Augustarum 6, domos nobilissimas 3, thermas octo, basilicas 2, fora quattuor, senatus 2, horrea 5, theatra 2, lusoria 2, portus 4, circum 1, cisternas 4, nymphea 4; vicos 322, domos 4 388, porticus 52, balneas privatas 153, pistrina publica 20, pistrina privata 120, gradus 117, macellos 5; curatores 13, vernaculos 14, collegiatos 560, vicomagistros 65; columnam purpuream, columnas intra se pervias 2, colossum 1, tetrapylum aureum 1; Augusteum, Capitolium, Monetam; scalas maritimas 3.
Habet sane longitudo urbis a porta aurea usque ad litus maris directa linea pedum quattuordecim milia septuaginta quinque, latitudo autem pedum sex milia centum quinquaginta.[7]

Maximum urbis mediaevalis templum, Aedes Sanctae Sophiae sive "divinae sapientiae", est anno 536 ab imperatore Iustiniano I exstructa, et ab eodem rededicata anno 563.

Urbs ab imperatoribus aliisque ornata saepe ob incendia partim destructa est. Incendium anni 1197 poëta Constantino Stilbe flevit. Anno 1182 emporia Italianorum combusta sunt eodem tempore quo Graeci mercatores Latinos occiderunt. Annis 465, 1203 et 1865 ignes, a Borea vecti, viam sibi straverunt a Sinu trans paeninsulam usque ad Propontidem.

Civitas cum Imperio Romano (quod Imperium Byzantinum ab hodiernis historicis appellatur) decrescebat. Anno 1204 a militibus quartae expeditionis sacrae obsessa et capta est; inde usque ad annum 1261 Imperatores Latini hic regnaverunt, Graeci autem Nicaeae in urbe. Ab 1261 Constantinopoli rursus dominaverunt imperatores Graeci usque ad 1453, sed imperio parvo et paupere.

İstanbul hodierna[recensere | fontem recensere]

Constantinopolis anno 1453 a Turcis Ottomanicis capta et eorum metropolis facta est. Victor Mahometus II urbem suam devastatam et fere inhabitatam augere studuit. Templa Christiana, imprimis magna ecclesia Sanctae Sophiae, in meschitas conversa sunt; alia aedifica publica et palatia mox exstructa sunt. Ibi laboravit Sinan, architectus Turcorum notabilissimus. Post casum Imperii Ottomanici, Turcia civitas hodierna in his regionibus floruit. Caput autem huius rei publicae ab anno 1923 non iam Constantinopolis sed Ancyra est. Anno 1930, urbi nuncupatio popularis İstanbul proclamata est nomen publicum. Hodie sicut antea est urbs maxima Turciae.

Incolae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Index incolarum notorum Constantinopolis

Constantinopoli habitaverunt sultani, imperatores Romani et Latini, patriarchae, eruditi, machinatores, mercatores fere innumeri.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "ACES> Home". ACES 
  2. "UNESCO | Historic Areas of Istanbul". Whc.unesco.org 
  3. E.g. Socrates Scholasticus, Historia ecclesiastica 6.1.12
  4. "Istanbul" in Concise Britannica: When the Republic of Turkey was founded in 1923, the capital was moved to Ankara, and Constantinople was officially renamed Istanbul in 1930.
  5. Demetrius John Georgacas, "The Names of Constantinople" in Transactions and Proceedings of the American Philological Association vol. 78 (1947) pp. 347–367.
  6. E.g. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 4.49.1
  7. Textus apud livius.org

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Historica
       
  • Atil, Esin (1987). The Age of Sultan Süleyman the Magnificent. Vasingtoniae, D.C.: National Gallery of Art. ISBN 9780894680984
       
  • Boyar, Ebru; Fleet, Kate (2010). A Social History of Ottoman Istanbul. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521136235
       
  • Çelik, Zeynep (1986). The Remaking of Istanbul: Portrait of an Ottoman City in the Nineteenth Century. Berkeley: University of California Press. ISBN 9780520082397
       
  • Gregory, Timothy E. (2010). A History of Byzantium. Oxonii: Wiley. ISBN 140518471X
       
  • Haldon, John F. (2002). Byzantium: A History (2nd ed.). Stroud: Tempus. ISBN 0752434721
       
  • William Holden Hutton, Constantinople: the story of the old capital of the empire. Londinii: Dent, 1900 Textus apud archive.org
  • Isaac, Benjamin H. (1986). The Greek Settlements in Thrace Until the Macedonian Conquest. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 9004069216
       
  • Landau, Jacob M. (1984). Atatürk and the Modernization of Turkey. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN 9004070702
       
  • Lewis, Bernard (1963). Istanbul and the Civilization of the Ottoman Empire. Norman Oclahomae: University of Oklahoma Press. ISBN 0806110600
       
  • Limberis, Vasiliki (1994). Divine Heiress: The Virgin Mary and the Creation of Christian Constantinople. Londinii: Routledge. ISBN 0415096774
       
  • Mansel, Philip. 1995. Constantinople: City of the World's Desire 1453-1924. Londinii: John Murray. ISBN 0-7195-5076-9.
Topographica et artistica
De architectura
  • Bertram, Carol (2008). Imagining the Turkish House: Collective Visions of Home. Austin Texiae: University of Texas Press. ISBN 9780292718265
       
  • Chamber of Architects of Turkey (2005). Architectural Guide to Istanbul: Galata. 2. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN 9753958951
       
  • Chamber of Architects of Turkey (2006a). Architectural Guide to Istanbul: Historic Peninsula. 1. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN 9753958994
       
  • Chamber of Architects of Turkey (2006b). Architectural Guide to Istanbul: Bosphorus & The Asian Side. 3. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN 9753958978
       
  • Chamber of Architects of Turkey (2006c). Architectural Guide to Istanbul: Modern & Contemporary. 4. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN 975395896X
       
De oeconomia et politica urbana
  • Paul André Desjardins, La Turquie officielle: Constantinople: son gouvernement, ses habitants, son présent et son avenir. Lutetiae: Libraries-Imprimeries Réunies, 1891 Textus apud archive.org
  • Henry Otis Dwight, Constantinople and its Problems: its peoples, customs, religions and progress. Londinii: Oliphant, 1901 Textus apud archive.org
  • Karpat, Kemal H. (1976). The Gecekondu: Rural Migration and Urbanization. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521209544
       
  • Parsons, Tom; Toda, Shinji; Stein, Ross S.; Barka, Aykut; Dieterich, James H. (2000). "Heightened Odds of Large Earthquakes Near Istanbul: An Interaction-Based Probability Calculation". Science 288 (5466): 661–665 
  • Turan, Neyran (2010). "Towards an Ecological Urbanism for Istanbul". In Sorensen, André; Okata, Junichiro. Megacities: Urban Form, Governance, and Sustainability. Library for Sustainable Urban Regeneration. Springer. pp. 223–42. ISBN 4431992669
       
  • WCTR Society; Un'yu Seisaku Kenkyu Kiko (2004). Urban Transport and the Environment: An International Perspective. Emerald Group Publishing. ISBN 0080445128
       
  • Clarence Richard Johnson, Constantinople to-day; or, The pathfinder survey of Constantinople; a study in oriental social life. Novi Eboraci: Macmillan, 1922 Textus apud archive.org
  • Keyder, Çaglar (1999). Istanbul: Between the Global and the Local. Lanham Terrae Mariae: Rowman & Littlefield. ISBN 084769495X
       
Peregrinationes et commentaria veteriora
  • Louis Bonneville de Marsangy, Le chevalier de Vergennes. Son ambassade à Constantinople. 2 voll. Lutetiae: Plon, Nourrit, 1894 Vol. 1 vol. 2
  • Victor-Louis Bourrilly, Bertrand de La Borderie et le discours du voyage de Constantinople (1537-1538). Lutetiae: Henri Champion, 1911 Textus apud archive.org
  • Antoine Laurent Castellan, Lettres sur la Morée, l'Hellespont et Constantinople. 2 voll. Lutetiae: Nepveu, 1820. Vol. 1 exemplar alterum vol. 2
  • Charles White, Three Years in Constantinople; or, Domestic manners of the Turks in 1844. 3 voll. Londinii: Henry Colburn, 1845 Vol. 1 vol. 2 vol. 3
Peregrinationes et commentaria recentiora

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Constantinopolim spectant.