Stephanus IV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
StephenIII.jpg
Stephanus IV
Stephanus
(dies natalis ignotus–24 Ianuarii 772)
Decessor:
Paulus I
Papa:
768772
Successor:
Hadrianus I
Index paparum

Stephanus IV aut III[1] (natus circa annum 720 in Siciliae urbe Syracusis; Romae die 24 Ianuarii 772 mortuus), erat episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 1 Augusti 768.

Vita[recensere | fontem recensere]

Gregorio III regnante Stephanus, "vir strenuus et divinis Scripturis eruditus atque ecclesiasticis traditionibus inbutus et in earum observationibus constantissimus perseverator" in Romam venit.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Post mortem Papae Pauli propter tumultos a Constantino duce Nepi et fratribus eius Theodoro, Passivo et Paschale concitatos Constantinus II a populo romano papam acclamatus est, sed Christophorus, olim cancellarius papae, quaesivit auxilium Langobardorum ut antipapa Constantinus II deponeretur.

Valdipertus, missus regis Langobardorum Desideri cum Sergio fratre Cristophori Romam oppugnavit et post electionem papae Stephani IV Constantinum excaecabit et in vincula coniecit.

Interdum etiam quidam Philippus per unum diem antipapa creatus est, sed Cristophorus electionem Philippi non accepit. Philippus se a pontificatu removere debuit et in abbatiam rediit.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Biagia Catanzaro, Francesco Gligora, Breve Storia dei papi, da San Pietro a Paolo VI, Padova 1975, pag 85.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ratio paparum cum nomine Stephano controversa est


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!