Gregorius VIII

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gregorius VIII a pictore saec. fere XVII designatus
Gregorius VIII
Albertus de Morra
c. 1105–17 Decembris 1187
Decessor:
Urbanus III
Papa:
21 Octobris - 17 Decembris 1187
Successor:
Clemens III
Index paparum

Gregorius VIII (natus, Albertus de Morra, Beneventi anno circiter 1105; Pisis die 17 Decembris 1187 mortuus), sub nomine nativo Albertus de Morra iam praeclarus, fuit papa i.e. episcopus Romanus a die 21 Octobris 1187.

Albertus Sartorii filius de Morra, e familia clara ortus, Beneventi inter annos fere 1100 et 1110 natus est. Ordinis Norbertini seu Praemonstratensis sodalis fuisse censetur; fuit pro certo canonicus Abbatiae Sancti Martini Laudunensis. Iuri canonico apud Universitatem Bononiensem studuit; ibidem magister fuit eodem tempore quo Rolandus Bandinelli papa et ille futurus.

A papa Hadriano IV Albertus de Morra cardinalis diaconus creatus est mense Decembri 1155 titulo S. Hadriani, sed cardinalis presbyter anno fere 1158 titulo S. Laurentii in Lucina. Anno 1157 exeunte breviter pro Rolando Bandinelli officium Cancellarii Sanctae Romanae Ecclesiae functus est. In collegio cardinalium anno 1159 eundem Rolandum ad pontificatum (nomine Alexandrum III) elegit.

Mox Albertus de Morra legatus pontificalis fuit in Dalmatia et Hungaria annis 1161-1162 rursusque annis 1165-1167; ibi eodem anno administrator fuit dioecesis Spalatensis. Legationem papae Alexandri ad imperatorem Fridericum Barbarossam anno 1163 conduxit. Annis 1171-1173 cum cardinale Theodino legatus pontificius concilio apud Avrincas interfuit. Hoc concilium absolutionem pronuntiavit regis Anglici Henrici II, qui ob Thomam Becket trucidatum interdictus est, et conventum inter regem et papam confecit. Albertus de Morra regulam Ordinis Militaris S. Iacobi anno 1175 composuit, quem ordinem usque ad mortem favebat. Ter in Italiam septentrionalem inter annos 1177 et 1180, semel insuper in Hispaniam legatus est. A die 22 Februarii 1178, iussu Alexandri III, cancellarius meruit S. R. E., quod munus usque sub pontificatu suo retinuit, stylumque epistularum et documentorum curiose rexit (etsi "Forma Dictandi" olim eo attributa ab alio quodam conscripta sit); ita post eum cursus scriptorum pontificalium rhythmicus, apud nonnullos Leoninus nuncupatus, saepius "stylus Gregorianus" nuncupatur. Concilio Veronensi mensibus Octobri et Novembri 1184 adfuit.

Papa Urbano III, dum propter imperatoris Friderici inimicitiam Venetias fugit, Ferrariae die 20 Octobris 1187 mortuus est. Henrico de Marsiaco pontificatum recusante, Paulo Scolario aegrotante, Albertus de Morra electus est (suadentibus Ferrariae civibus) rapidissime ob discrimina eius temporis, videlicet periculum regni Hierosolymitani et contentionem cum imperatore. Nomen ad honorem Gregorii Magni assumpsit.

Papa Gregorius VIII, exercitu Christianus in proelio ad cornua Hattin die 4 Iulii 1187 a Saladino profligato, bullam "Audita tremendi" die 29 Octobris 1187 de nova expeditione sacra emisit. Febre affectus dum iter Romam faciebat Pisis mortuus est ibique in ecclesia cathedrali sepultus est.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones documentorum
  • Iacobus Paulus Migne, ed., Patrologia Latina (Lutetiae, 1844-1855) vol. 202 coll. 1537-1564
  • Ph. Jaffé et al., edd., Regesta Pontificum Romanorum vol. 2 (Lipsiae, 1888) pp. 528-35 (no. 16013-94)
  • "Gregorii VIII Epistolae de pace inter ecclesiam et imperium restauranda" in L. Weiland, ed., Monumenta Germaniae historica ~ Leges, Legum sectio IV: Constitutiones et acta publica imperatorum vol. 1 (1893) pp. 585-87
Historica et biographica
  • A. Dalzell, "The Forma Dictandi attributed to Albert of Morra and Related Texts" in Mediaeval Studies vol. 39 (1977) pp. 440-65
  • A. Ferrari, "Alberto de Morra postulador de la Orden de Santiago y su primer cronista" in Boletín de la Real Academia de la Historia vol. 106 (1963) pp. 63-139
  • C. D. Fonseca, "La professione canonicale del cardinale Alberto de Morra" in Rivista di Storia della Chiesa in Italia vol. 16 (1962) pp. 136-37
  • W. Holtzmann, "Die Dekretalen Gregors VIII." in Mitteilungen des Instituts für Österreichischen Geschichtsforschung vol. 58 (1950) pp. 113-23
  • P. F. Kehr, "Papst Gregor VIII. als Ordensbegründer" in Miscellanea Francesco Ehrle vol. 2 (Romae, 1924) pp. 248-76
  • G. Kleemann, Papst Gregor VIII. Bonnae, 1912
  • Horace K. Mann, The Lives of the Popes in the Middle Ages vol. 10: 1159-1198. 2a ed. London: Kegan Paul, 1925 Textus apud archive.org
  • Basil R. Reuss, "A Norbertine Pope?" in Catholic Historical Review vol. 19 (1933) pp. 200-202
  • E. Sastre Santos, "Alberto de Morra, "cardinal protector" de la Orden de Santiago" in Hidalguía vol. 31 (1983) pp. 369-92 cum appendice bibliographico
  • G. Volkaerts, "Grégoire VIII-Albert de Morra, chanoine Prémontré?" in Analecta Praemostratensia vol. 44 (1968) pp. 128-30
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gregorium VIII spectant.