Clemens I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Clemens I
Sanctus Clemens I
Sanctus Clemens
?–circa annum 98
Decessor:
Cletus I
Papa:
circa annos 8898
Successor:
Evaristus
Index paparum

Index

Vita [recensere]

Sanctus Clemens I sive Clemens Romanus, martyr Ecclesiae Catholicae, fuit aut tertius aut quartus episcopus Romanus, ab anno 89 usque ad 97.

Clemens differt ab eo quem notat Sanctus Paulus in Epistula ad Philippenses (4:3). Agitur de liberto Flavii Clementis, qui fuit consul eodem tempore consobrini principis Domitiani.

Obiit circa annum 98. Suum festum celebratur ab Ecclesia Catholica Romana die 23 Novembris.

Romae stat basilica antiquissima in monumento suo erecta.

Tradunt auctores saeculi IX Clementem martyrium in Crimea anno 102 passum esse; in exsilium coactum esse in Chersonesum ab imperatore Nerva; condemnatum ad metalla, conversiones captivorum ibi operatum esse et renuisse sacrificiis deos colere; capitis damnatum, deiectum cum ancora in collo in Mare Nigrum esse. Corpus eius recuperatum tradunt latum esse Romam a sanctis Cyrillo Methodioque anno 869, ut poneretur in basilica ipsius Clementis nomen ferenti, erecta saeculo V super fundamentis domus paternae, in qua inveniuntur, in "affresco", antiquissimae inscriptiones parietales in lingua inter Latinam et quasdam vulgares linguas exaratae.

Sanctus Ireneus refert Clementem vidisse apostolos et audivisse suis ipsis auribus eorum praedicationem.

Ipso regnante, schismata et haereses apparuerunt in ecclesia: Gnostici Ebionitaeque.

Scripta [recensere]

  • Inter eius ministerium, Corinthi, conflagraverunt seditiones contra sacerdotes-episcopos. Clemens, episcopus ecclesiae Romae, epistulam Corinthum misit ut ordo officiaque pastorum servarentur, lectores memoria apostolorum Petri Paulique movendo.
  • Traditio alteram epistulam ab eo scriptam esse vult, sed hae litterae iam ei non ascribuntur.

Vide etiam [recensere]

Nexus Externi [recensere]

stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!