Hadrianus IV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Hadrianus IV
Res apud Vicidata repertae:
Hadrianus IV: imago
Nativitas: 2. millennium; Fanum Sancti Albani
Obitus: 8 Septembris 1159, 1 Septembris 1159; Anagnia
Patria: Anglia

Officium

Officium: Papa, Cardinalis, Ordines Cardinalium
Munus: Abbas, Sacerdos, Legatus

Consociatio

Religio: Catholicismus

Memoria

Sepultura: Q1717939

Pontificatus

1154 - 1159
Praecessor: Anastasius IV
Successor: Alexander III
Hadrianus IV a pictore saec. fere XVII designatus

Hadrianus IV (natus Nicolaus Breakspear circiter 1100 in Anglia; obiit Anagniae die 1 Septembris 1159) fuit papa catholicus episcopus Romanus a die 4 Decembris 1154.

Pater Nicolai Breakspear presbyter ac postea monachus apud abbatiam Sancti Albani erat. Ibi Nicolaus Breakspear studuit. Postea iit in Lutetiam et monachus, postea prior et abbas in abbatia Sancti Rufi apud Arelate fuit. Anno 1149 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Eugenio III creatus est. Inter annum 1152 et 1154 legatus papae in Scandinaviam missus est. Anno 1153 Scholam Osloensem condidit.

Hadrianus IV illustrem emendatorem ecclesiae Arnaldum Brixiae quem papae ab imperatore Friderico I Barbarossa traditus erat, necare fecit. Suadente Ioanne Sarisberiensi bullam "Laudabiliter" de conquisitione Hiberniae regi Anglico Henrico II anno 1155 misit.

Nicholaus Breakspear manet in hodiernum diem unicus Anglicus in historia ecclesiae qui papa fuerat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Documenta
Historica et biographica

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum IV spectant.