Sixtus IV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sixtus IV, O.F.M.
Franciscus Rovereus
21 Iulii 141412 Augusti 1484
Decessor:
Paulus II
Papa:
14711484
Successor:
Innocentius VIII
Vexillum Sixti IV
Index paparum

Sixtus IV (humili loco natus Franciscus Rovereus, die 21 Iulii 1414 in Liguria ad Savonem; obiit die 12 Augusti 1484) fuit Papa Catholicus Romanus a die 9 Augusti 1471.

Vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus Rovereus, frater Franciscanus, apud multas universitates studuit. Die 14 Aprilis 1444, doctor theologiae Patavii factus est, ubi postea docuit, etiam in Bononia, Florentia, Papia, Perusia, et Saena Iulia.

Die 19 Maii 1464, fratrum Franciscanorum magister factus est, et die 18 Septembris 1467 a papa Paulo II Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae.

Multa opera de theologia scripsit, e.g. tractus De potentia Dei et De sanguine Christi.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Die 26 Aprilis 1478 papa Sixtus IV coniurationem contra familiam Medicum cum auxilio familiae Pazzi adversae Medices fecit. In ecclesia Sancta Maria Floris Florentiae, Laurentius Medices vulneratus et Iulianus frater necatus est.

Papa Sixtus IV praeclarissimam aediculam in Civitate Vaticana aedificare fecit, quo praeclarissimos pictores et sculptores aetate sua vocavit (Verrocchio, Botticelli, Pinturicchio, Peruginum, etc.). Haec aedicula ad suum honorem Aedicula Sixtina appellatur.

Sixtus indecore favit nepotibus et aliis propinquuis suis Ioanni et Iuliano Rovereo, Raphaeli Riario, et Hieronymo Riario, cui multa munera et dominia tribuit.

Sixtus IV in litteris[recensere | fontem recensere]

Epitaphium Sixti IV, fautoris bellorum per totam paeninsulam Italicam, sic scripsit Marullus:

Senserat Ausoniam vix dum bene foedere iungi
Cum 'Perii!' Xystus dixit et interiit.
Marullus, Epigrammata, 1.30.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sixtum IV spectant.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani