Hadrianus VI

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hadrianus VI
Hadrianus PP. VI
Hadrianus Floris filius Boeyens Dedel
2 Martii 145914 Septembris 1523
Decessor:
Leo X
Papa:
1522-1523
Successor:
Clemens VII
Vexillum Hadriani VI
Index paparum

Hadrianus VI (natus Adriaan Florenszoon Boeyens Dedel seu Hadrianus Floris filius Boeyens Dedel), natus 2 die mensis Martii 1459, mortuus 14 die mensis Septembris 1523, pontifex maximus ecclesiae catholicae fuit. Hadrianus Batavus erat.


Vita[recensere | fontem recensere]

Hadrianus Floris f. Boeyens Dedel in urbe Batavae Traiecto ad Rhenum die 2 Martii 1459 natus est. Pater Hadriani Boeyentis Dedelis ebenista Flor Boeyentis f. Dedel fuit. Mater eius Geretrudis fuit. Avus Hadriani Boeyens de Edele, proavus Hadriani Ioannes Edel fuit. Primum cognomen "Boeyens" a patronimico "Boeyentis filio" pendet. Secundum cognomen "Dedel" ab originaria forma "de Edele" tractum est.

Anno 1476 Hadrianus studia philosophiae apud universitatem Lovanii coepit. Post duos annos magister factus theologiae ac iuri canonico studuit. Anno 1491 doctor theologiae factus est. Devotio moderna Hadriano fuit.

Hadrianus rector et cancellarius universitatis Lovanii fuit.

Hadrianus praeceptor et postea consiliarius imperatoris Caroli V fuit.

Mense Novembri 1516 Hadrianus inquisitor magnus Aragonae et Navarrae, postea episcopus urbis Hispanicae Tortosae ac die 25 Iunii 1517 cardinalis a papa Leone X creatus est.

Domus natalis papae

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Die 9 Ianuarii 1522 Filius Floris papa creatus est. Boeyentis Dedelis electio Romanis non placuit ac "Papa Barbarus" is vocatus fuit.

Hadrianus VI per saecula ultimus papa fuit qui non ex Italia venit. Nostra tandem aetate cardinales alienigenos papas eligere coeptum est, ut Ioannem Paulum II, qui a Polonia venit, et Benedictum XVI, qui natione theodisca erat, et Franciscum.

Sepultus est in ecclesia sanctae Mariae Animae (italice dell'Anima) ad collegium Teutonicum, ubi sepulcrum eius factum iussu episcopi Guilielmi de Enckevoirto qui unicus cardinalis in unico concistoro Hadriani fuit[1], quem papa moriens unum atque unicum cardinalem creaverat, adhuc exstat.

Hadrianus sibi nomen pontificale non imposuit sed suum nomen servavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. cf. Ferdinandus Gregorovius, Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter, Monaci 1978, vol. 3, p. 554

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Karl Mittermaier, Die deutschen Päpste. Benedikt XVI. und seine deutschen Vorgänger, 2006

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum VI spectant.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!