Benedictus XI

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cardinalis Nicolai Bocasini effigies a pictore quodam saec. fere XVII facta
Benedictus XI, O.P.
Nicolaus Boccassinus vel Boccassii
12407 Iulii 1304
Decessor:
Bonifacius VIII
Papa:
1303 - 1304
Successor:
Clemens V
Vexillum Benedicti XI
Index paparum

Benedictus XI, nomine nativo "Nicolaus Boccassii" (natus anno 1240 Tarvisii in regione Italiae Venetia; Perusiae mortuus die 7 Iulii 1304), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 22 Octobris 1303.

Nicolaus Boccassinus vel Boccassii, filius notarii Boccassii, frater Dominicanus factus est et ab anno 1296 fratrum magister. Anno 1298 Cardinalis presbyter titulo Sanctae Sabinae a papa Bonifacio VIII creatus est, ab anno 1300 episcopus Ostiensis. Anno 1302 legatus pontificius in Hungariam missus est.

Quamquam sacrorum interdictum contra regem Franciae Philippum IV revocavit, Benedictus XI Guilielmo de Nogaret ministro Philippi IV et aliis, qui Anagniae predecessorem eius Bonifacium VIII in vincula coniecerunt, sacra interdixit. Benedictus XI Perusiae repente obiit die 7 Iulii 1304. Anno 1736, beatificatus est Papa Clemente XII et dies festa eius 7 Iulii celebratur.

Ecclesia S. Dominici Perusiae: Monumentum funebre Benedicti XI

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictus XI spectant.
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani|Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae| Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani