Stephanus X

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stephanus X
Stephanus X aut IX, O.S.B.
Fridericus Gozzelo
(circiter 102029 Martii 1058)
Decessor:
Victor II
Papa:
1057 - 1058
Successor:
Nicolaus II
Index paparum

Stephanus X aut IX[1] (natus, Fridericus, circiter 1020[2] in LotharingiaFlorentiae, 29 Martii 1058) fuit episcopus Romanus et papa Ecclesiae Catholicae Romanae a 2 Augusti 1057.

Vita[recensere | fontem recensere]

Fridericus Gozzelo Lotharingiae, Gozzelonis ducis Lotharingiae filius, Leodici studuit apud ecclesiam Sancti Lamberti.

Wazo Belgicus, inter annum 1042 et 1048 episcopus Leodici, Friderici Gozzelonis amicus erat, qui Wazonis archidiaconus fuit.

Anno 1050 is Romam venit. Insequenti anno die 9 Martii cancellarius curiae Romanae et die 10 Iunii bibliotecarius a Papa Leone IX Fridericus Gozzelo factus est.

Die 14 Iunii 1057 is Cardinalis a Papa Victore II creatus est.

Is abbas Monti Casini fuit, et papa abbas mansit.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Fridericus Gozzelo Lotharingiae sibi nomen pontificale imposuit "Stephanum Nonum" (hodie dictum "Decimum", Papa Stephano II enumerato). Stephanus Papa contra rerum divinarum mercatum et presbyterorum nuptias pugnavit et praeclarum emendatorem ecclesiae Petrum Damiani cardinalem creavit. Stephano successit Benedictus X, antipapa.

Is Florentiae in ecclesia Sanctae Reparatae sepultus est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanus X spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mittermaier, Karl. 2006. Die deutschen Päpste: Benedikt XVI. und seine deutschen Vorgänger.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ratio paparum cum nomine Stephano controversa est.
  2. Karl Mittermaier, Die deutschen Päpste. Benedikt XVI. und seine deutschen Vorgänger, 2006, p. 102.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!