Cor
| Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt! — Lege cautiones Anglice |
Cor (-dis, gen. plu -dium, n.) (Graece: καρδία) est organum myogenicum musculare in omnibus animalibus systema circulatorium habentibus (omnibus vertebratis inclusis) inventum, quod sanguinem per arteriis venisque contractionibus rhythmice iteratis palpitans impellit. Cor hominis in thorace, ab ossibus protectum, positum est.
Cor in nonnullis culturis est signum amoris.
Index |
[recensere] Structura cordis
Cor a pericardio circumdatum est. Interioris paries cordis, quae dicitur endocardium, a cellulis similes cellularum parietum vasorum sanguineorum constituitur. Pars cordis a texto musculari constituta, quae palpitationem cordis efficit, dicitur myocardium.
Sanguis in corde hominis a quattuor cameris contituto quattuor spatia transit: duo atria quae sanguinem e corpore aut e circulo pulmunari colligunt et ad ventriculum ducunt et duos ventricolos, qui sanguinem e atriis colligunt et e corde expellunt. Valvae cordis, cum se aperiunt et claudunt, fluxum sanguinem in una directione servant.
| Numerus imaginis |
structura |
|---|---|
| 1 | vena cava superior |
| 2 | truncus pulmonalis |
| 3 | venae pulmonalis |
| 4 | valva bicuspidis |
| 5 | valva aortae |
| 6 | ventriculus sinister |
| 7 | ventriculus dexter |
| 8 | atrium sinistrum |
| 9 | atrium dextrum |
| 10 | arteria aorta |
| 11 | valva pulmonaris |
| 12 | valva tricuspidalis |
| 13 | vena cava inferior |
[recensere] Morbi cordis
Gravis morbus cordis est infarctus, qui magna causa mortis in civitatibus opulentis est, nam obesitas causa multorum morborum cordis esse potest.
[recensere] Vide etiam
[recensere] Nexus externi
| Vicimedia Communia plura habent quae ad cor spectant. |
| Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |