Tiberis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tiberis
Tevere
Tiberis apud Portum
Tiberis apud Portum
Nomina
Nomina Latina Tiberis (-is, m.),
Tiber (-eris, m.)
Nomina Vulgaria Tevere
Geographia physica
Longitudo 405 (392) km
Altitudo principii 1.268 m
Moles decussis 239 /s
Area ex qua aqua afflui 17.375 km2
Principium Fumaiolus mons
Ostium Mare Tyrrhenicum
apud Portum
ac Ostiam
Tributarii Clasius,
Pallia,
Nar,
Treia,
Imella,
Farfarus,
Anio
Altera Tiberina insula,
Insula Portuensis
Geographia politica
Terrae Italia Italia
Regiones Aemilia et Romania Aemilia et Romania,
Tuscia Tuscia,
Umbria Umbria,
Latium Latium
Provinciae Foroliviensis-
Caesenatensis,
Arretina,
Perusina,
Viterbiensis
Interamnensis,
Reatina,
Romana
Urbes principes Roma
Tabula geographica
Tiberis in tabulis
Postscripta Flumina Italiae

Tiberis (-is, m.) vel Tiber (-eris, m.), olim Albula et Rumon, (Italiane: Tevere) est flumen in Latio et Tuscia, regionibus Italicis, quod per urbem Romam ad occidentem solem in mare Tyrrhenum decurrit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Veteres Tiberim (vel Thybrim Tiberinumve) pro deo habuerunt, quem in libro octavo Aeneidis Aeneas dux Troianorum, cum Latium venisset, his verbis adoravisse perhibetur (vv. 71-7):

Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est,
tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
accipite Aenean et tandem arcete periclis.
Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis,
semper honore meo, semper celebrabere donis
corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.

Claudianus in panegyrico, Olybrio et Probino consulibus, Tiberim hac specie apparentem fecit (vv. 214–225:

Illi glauca nitent hirsuto lumina vultu
caeruleis infecta notis, reddentia patrem
Oceanum. Crispo densantur gramine colla,
vertice luxuriat toto crinalis harundo
(quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam
aestivo candore mori, sed vivida frondet
aequaevum conplexa caput), taurina levantur
cornua temporibus raucos sudantia rivos.
Destillant per pectus aquae, frons hispida manat
imbribus, in liquidos fontes se barba repectit.
Palla graves umeros velat, quam neverat uxor
Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiberim spectant.


Terra Haec stipula ad flumen spectat. Amplifica, si potes!