Minscum
Minscum,[1] seu Minsca,[2] vulgo Minsk (Albaruthenice: Мінск ; Russice: Минск), est caput et maxima Rutheniae Albae urbs, metropolis regionis Minscensis. Situm est prope medium geographicum rei publicae illius; 1797.5 centena milia incolarum anno 2007 habuit.
Minscum est valens transportationis medium (stationem ferriviarum et duos aeroportus habens), industriae (ut plurimum constructionis machinarum), oeconomiae, scientiae (in urbe sita est Academia Scientiarum Rutheniae Albae, nonnullae universitates multaque alia instituta educationis) et culturae (quaedam theatra, plus viginti musea, etc., Minsci sunt).
Historia urbis [recensere]
Annus primae mentionis huius urbis, quae olim Miensk seu Mienesk vocabatur, est 1097.
Initio saeculi quarti decimi, Minscum iniunctum est a Magno Ducatu Lituaniae. Anno 1793, factum est pars Imperii Russici.
Ab anno 1919, Minscum est caput Rutheniae Albae (quae annis 1922–1991 fuit in Unione Sovietica).
Annis 1941–1944, tempore Belli Magni Patrii, urbs a copiis Germaniae occupabatur. Belli causa maxime destructum fuit, dein restauratus est. Anno 1974, Minscum titulum "Urbis-Herois" recepit.
Die 30 Iunii 1984–Minsci ferrivia subterranea inauguratur.
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Minscum spectant. |
