Roman numeral 10000 CC DD.svg

Leo I (papa)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Leo I (papa)
Res apud Vicidata repertae:
Leo I (papa): imago
Nativitas: 390; Tuscia
Obitus: 11 Novembris 461; Roma
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Papa
Munus: Sacerdos, Clerus, Auctor, Scriptor

Consociatio

Religio: Catholicismus

Memoria

Sanctus (feriae die )

Pontificatus

circa 440-461
Praecessor: Sixtus III
Successor: Hilarius
Leo Magnus Attilam a Roma eiecit, Santis Petro et Paulo adiuvantibus

Leo I Magnus fuit papa (440461), doctor ecclesiae agnotus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Tusciae natus, Romam migravit, et ibi ordinatus est in unum ex septem diaconis urbanis. Iam diaconus muneribus magni momenti est functus, legatus imperialis in Galliam.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Reversus, electus est in Summum Pontificem, et strenue laboravit pro unitate et orthodoxia Ecclesiae. Haereticos Pelagianos Aquileiae fidem confiteri constrinxit, Manichaeos investigavit et suppressit. In Gallia et universalem ecclesiam disciplinam ecclesiae et auctoritatem Romae defendit, stabilitatem in mundo per imperium declinantem turbato. Contra errorem monophysitorum scripsit Tomum ad Flavianum, quod clare praesentavit duas naturas Christi in una persona. Stabilitatem Romae non tantum per opera ecclesiastica, sed etiam saecularia defendit . Ex urbe exiens Attilae Romam prementi occurrit. Milites secum non portavit, sed auctoritate divina Attila ab urbe est pulsus. Plurimos scripsit Leo sermones et epistulas, quorum multi nobis sunt traditi, exemplaria Latinitatis primi gradus.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Leo I (papa) spectant.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!