Pius V

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pius PP. V, O.P.
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.
Nomen Antonius aut Michele Ghislieri
Terminus MDLXVI - MDLXXII
Predecessor Pius IV
Successor Gregorius XIII
Natus XVII Ianuarii MDIV
Obiit I Maii MDLXXII
Index paparum

Sanctus Pius PP. V, natus die 17 Ianuarii 1504, mortuus kalendis Maiis 1572, ex ordine praedicatorum, assumpsit cathedram Petri anno 1566, et tantum sex regnavit annos, menses tres, dies viginti quattuor.


Index

[recensere] Vita

[recensere] Usque ad Cardinalatum

Pius, in oppido Insubriae apud Alexandriam, quod Boschum vocant, natus, sed e Bononia oriundus ex nobili Ghislieriorum familia, cum quattuordecim esset annorum, Ordinem Praedicatorum ingressus est. Erat in eo admirabilis patientia, profunda humilitas, summa vitae austeritas, continuum orationis studium, et regularis observantiae, ac divini honoris ardentissimus zelus.

Ghislieri apud universitatem Papiae studuit. Philosophiae vero, ac Theologiae imcumbens, adeo in iis excelluit, ut illas docendi munus, magna cum laude, per multos annos exercuerit.

Sacras contiones pluribus in locis, cum ingenti auditorum fructu habuit. Inquisitoris officium inviolabili animi fortitudine diu sustinuit: multasque civitates, non sine vitae discrimine, ab haeresi, praesertim Protestantium, tunc grassante immunes servavit.

[recensere] S.R.E. Cardinalis

A Paulo IV, cui ob eximias virtutes carissimus erat, ad Nepesinum et Sutrinum Episcopatum promotus, et post biennium inter Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteros Cardinales adscriptus fuit. Mortuo Paulo IV, a Pio IV successore eius (cui primo Cardinalis Ghislieri persona minus grata erat), ad ecclesiam Montis Regalis in Pedemonte, translatus, cum plures in eam abusus irrepisse cognovisset, totam dioecesim lustravit, rebusque compositis, Romam reversus, gravissimis expediendis negotiis applicatus, quod iustum erat, Apostolica libertate et constantia decernebat.

[recensere] Pontificatus

Mortuo autem Pio IV, praeter omnium exspectationem, a Carolo Borromaeo propositus, Pontifex Maximus electus est, nihil in vitae ratione, excepto exteriori habitu, immutavit. Ab eo Romani Pontifici candidam portant vestam. Fuit in eo religionis propagandae perpetuum studium, in ecclesiastica disciplina restituenda indefessus labor, in exstirpandis errroribus assidua vigiliantia, in sublevandis egentium necessitatibus indeficiens beneficentia, in Sedis Apostolicae iuribus vindicandis robur invictum.

Selimum, Turcarum tyrannum potentissimum, multis elatum victoriis, ingente comparata classe, ad Echinadas Insulas, apud Naupactae, non tam armis, quam fusis ad Deum precibus devicit. Quam victoriam se ipsa hora, qua obtenta fuit, Deo relevante, cognovit, suisque familiaribus indicavit. Nam cum illa ipsa die ea victoria relata sit, qua die sanctissimi Rosarii sodalitates per universum orbem consuetas supplicationes peragerent, statutasque preces de more funderent, iis precibus haud immerito refertur accepta.

Dum vero novam in ipsos Turcas expeditionem moliretur, in gravem morbum incidit, et acerbissimis doloribus patientissime toleratis, ad extrema deveniens, cum sacramenta de more suscepisset, animam placidissime exspiravit in odore sanctitatis, kalendis Maiis anno 1572, aetatis suae sexagesimo octavo, cum sedisset annos sex, menses tres, dies viginti quatuor. Corpus in Basilica Sanctae Mariae ad Praesepe, summa fidelium veneratione colitur, multis a Deo eius intercessione patratis miraculis. Quibus rite probatis, a Clemente XI, Pontifice Maximo, sanctorum numero adscriptus est.

Anno 1568, Thomas Aquinas a Papa Pius V Doctor Ecclesiae pronuntiatus est.

Cum bulla Papae Pii V die 27 Augusti 1569 Cosimus I Medices iam dux Florentiae magnus dux Tusciae factus est.

[recensere] Aestimatio historica

In turbationibus decimi sexti saeculi naviculum Sanctae Ecclesiae gubernavit per aquas turbatissimas ad pacem et ordinem. In paucis annis, stabilivit formam ecclesiae a Concilio Tridentino datam, iuxta eius Fundatoris, D.N.J.C., dicta, sed renovatam ad epocham modernam. Edidit Catechismum Romanum anno 1566, libros liturgicos, scil. Breviarium Romanum anno 1568 et Missale Romanum anno 1570, reformavit. S. Thomas Aquinas ad numerum doctorum Ecclesiae anno 1567 ab eo adscriptus est. In rebus politicis erat nonnumquam infortunatus, e.g. in ratione cum Elisabeth I Regina Anglorum.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium V spectant.
Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis