Innocentius VIII

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Innocentius VIII
Innocentius VIII
Ioannes Baptista Cybo
143225 Iulii 1492
Decessor:
Sixtus IV
Papa:
1484 - 1492
Successor:
Alexander VI
Vexillum Innocentii VIII
Index paparum

Innocentius VIII (natus, Ioannes Baptista Cybo anno 1432 Genuae; obiit die 25 Iulii 1492), papa catholicus episcopus Romanus a die 29 Augusti 1484 erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes Baptista[1] filius fuit Aranonis Cibò et Teodorinae da Mare. Et pater et filius nobilibus Anjou? serviebant. Ioannes a papa Paulo II anno 1467 episcopus Savi Oppidi Alpini, a papa Sixto IV anno 1472 episcopus Melphictae atque insequenti anno Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae factus est. Nec divitiis neque ingenio insignis cursum honorum meruit moribus suis comibus et arte blandiendi. Prolem suam numerosam e femina quadam Neapolitana partam nequaquam dissimulans scopus factus est multorum epigrammaton salsorum.

Ita de Ioanne Baptista Cybo scriptum est: “octo nocens pueros genuit, totidemque puellas; hunc merito poterit dicere Roma patrem

Ioannes Baptista Cybo res divinas et etiam electionem pontificatus mercatus est quasi proficiscens in vestigiis Sixti IV praecessoris sui.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

29 Augusti 1484 papa a cardinalibus corruptis creatus est. 5 Decembris eiusdem anni bullam contra maleficas promulgavit. Caeremoniarius ei meruit Iohannes Burchardus.

Sepulcrum[recensere | fontem recensere]

Eius sepulcrum ab Antonio Pollaiuolo elaboratum[2] unum atque unicum e vetere in novam Sancti Petri basilicam Vaticanam tralatum est. Numquam ante statua papae mortui ut regis vel imperatoris in throno sedentis visa est.

Innocentius VIII in litteratura[recensere | fontem recensere]

Satiras Sixti IV aut "Xysti", et heredis eius Innocentii VIII aut "Cibo", sic scripsit Marullus. Poeta praetendit Innocentium octo filios et octo filias genuisse:

Exhausit Xystus bellis et caedibus urbem:
Tercentena heres restituit sobole.
Marullus, Epigrammata' 3.32.
Quid quaeris testes sit mas an femina Cibo?
Respice natorum pignora certa gregem:
Octo nocens pueros genuit totidemque puellas.
Hunc merito poterit dicere Roma patrem!
Marullus ab E. Rodocanachi citatus in Une cour princiere au Vatican pendant la renaissance (1925) p. 84 n.3.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sequentia prompta de Ferdinando Gregorovio,Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter, Darmstadt 1978, vol. 3, pagg. 134f
  2. Ferdinandus Gregorovius, Geschichte der Stadt Rom im Mittelalter, Darmstadt 1978, vol. 3, p. 314

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Innocentium VIII spectant.


stipula Haec stipula ad papam spectat. Amplifica, si potes!