Pius IX

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pius IX
Pius PP. IX, T.O.R.
Ioannes Maria Mastai-Ferretti
III Idibus Maiis 17927 Februarii 1878
Decessor:
Gregorius XVI
Papa:
1846 - 1878
Successor:
Leo XIII
Vexillum Pii IX
Index paparum

Pius PP. IX (Senae Gallicae, 13 Maii 1792Romae, 7 Februarii 1878), fuit papa Ecclesiae Catholicae a die 16 Iunii 1846.

Vita[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1803 usque ad annum 1808, cum studia propter morbum sacrum interrupit, Ioannes Maria Baptista Peregrinus Isidorus Maria Mastai-Ferretti filius Hieronymi et Catharinae Solazzi studuit Volaterris apud scholam ordinis Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum.

Ab anno 1814, Romae hospitio patrui presbyteris Paulini Mastai-Ferretti usus est, et rursum philosophiae ac theologiae apud Collegium Romanum studuit. Dicitur anno 1815 post visitam sanctuarii Laureti Ioannes Maria a morbo sacro sanatus fuisse.

Die 10 Aprilis 1819 Mastai-Ferretti presbyter ordinatus est. A mense Iulio 1823 usque ad mensem Iunium 1825 interfuit missioni apostolicae in Chiliam a Ioanne Muzi ductae. Die 21 Maii 1827 Mastai Ferretti Spoletii, ubi callide anno 1831 tumultus sedavit, et anno 1832 Fori Cornelii archiepiscopus creatus est. Die 14 Decembris 1840 a Papa Gregorio XVI Mastai cardinalis factus est.

Pontificatus[recensere | fontem recensere]

Pius IX ab aliis "Pastor Aeternus" vocatus ab eius diuturnissimo regno ex titulo cuiusdam decreti Concilii Vaticani I, ecclesiam rexit triginta uno annos, omnes papas praeter Sanctum Petrum excedens in annos regni. Ecclesiam gubernavit per annos magnarum turbationum: Die 24 Novembris 1848 Pius IX ab insurgentibus Romanis pressus in Caietam urbem fugit. Ab eo visa sunt Concilium Vaticanum Primum, terminum Statuum Papalium, et novam rerum politicarum ordinem. Anno 1850, Pius IX dioeceses Angliae Catholicae Ecclesiae post emendationem Ecclesiae saeculi XVI restituit.

Pro religionis augmento, catholicam doctrinam semper caute custodivit, declarans anno 1854 dogma Immaculatae Conceptionis Mariae. Etiam si suam aetatem bene intellexit et non omnes novae res ei odio fuerunt, saepe contra istius aetatis currentes se invenit, publicans anno 1864 cum encyclica epistula Quanta cura Syllabum Errorum qui plurima novas res condemnavit quas papa putabat contra Catholicam fidem esse.

Condidit varias institutiones ad ecclesiam promovendam, inter eas Pontificium Collegium Americae Septentrionalis ubi usque hodie nonnulli scholastici ex Civitatibus Foederatis studia ad sacerdotium persequuntur. Romae ecclesias ornavit, ubique a catholica gente est amatus.

Pius IX die 29 Iunii 1868 Concilium Vaticanum Primum (8 Decembris 186920 Octobris 1870) indixit. Sub eius auctoritate, Concilium Vaticanum I decreta publicavit de divina revelatione (Dei Filius), et de infallibilitate Romani pontificis (Pastor Aeternus). Die 7 Iulii 1867, Magni Martyres Nagasacienses publice beatificavit.

Beatus[recensere | fontem recensere]

Papa Ioannes Paulus II Pium IX die 3 Septembris 2000 beatum fecit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pium IX spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Pius IX apud Vicifontem.

Roman numeral 10000 CC DD.svg