Hyginus Papa
E Vicipaedia
| Hyginus | ||
|---|---|---|
| Nomen | Hyginus | |
| Terminus | 136 - 140/142 | |
| Predecessor | Telesphorus | |
| Successor | Sanctus Pius I | |
| Natus | Ignotus |
|
| Obiit | 140/142 |
|
| Index paparum | ||
Sanctus Hyginus locum nonum in indice paparum tenet.
Papa fuit ab anno 136 usque ad 140 vel 142. Athenis in Graecia natus est et disciplinae philosophicae ibi studuit. Pater ipse fuit philosophus. Quae doctrina utilissima fuit in pugnando contra primos gnosticos, Cerdonem Valentinumque, qui apparuerunt illo tempore Romae ad annum 140. Hyginus autem coactus est eorum insidiis ad exludendos eos a communitate Christiana. Ferunt quidam eum sacerdotes constituere, et instituere gradus cursus honorum Ecclesiae, sed non est pro certo.
Tradunt etiam Hyginum instituere in baptismo patrinos qui infantem in Christiana vita adiuvent. Statuit omnes ecclesias consecratas fore. Ferunt auctores quidam martyrium eum passum esse, Marco Aurelio imperante, sed non exstant memoriae huius martyrii.
Dies feriae est 11 Iulii.