Innocentius V

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus de Tarantasia a Thoma de Mutina medio saec. XIV pictus
Innocentius V, O.P.
Petrus de Tarantasia
circiter 1224–22 Iunii 1276
Decessor:
Gregorius X
Papa:
21 Ianuarii - 22 Iunii 1276
Successor:
Hadrianus V
Vexillum Innocentii V
Index paparum

Innocentius V, nomine anteriori Petrus de Tarantasia (natus anno circiter 1224 in regione Tarantasia Sabaudiae; mortuus die 22 Iunii 1276), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 21 Ianuarii 1276.

Petrus de Tarantasia Lugduni anno circiter 1240 frater Dominicanus factus est. Theologiae studuit moxque docuit apud Conventum Sancti Iacobi Parisiensis, ubi gradu magistri iuxta Universitatem Parisiensem merito "Doctor Famosissimus" propter eruditionem appellatus est; illis annis ibi erant Thomas Aquinas et Albertus Magnus.

Ab anno 1264 fuit provincialis Ordinis Dominicani. Anno 1272 archiepiscopus Lugdunensis ergo primas Galliarum factus est. Insequenti anno a Papa Gregorio X Cardinalis espicopus Ostiensis creatus est. Anno 1274 cum Gregorio X concilium Lugdunense Secundum interfuit et ibi magnam partem egit.

Opera nonnulla conscripsit inter quae commentaria in Sententias Petri Lombardi. Anno 1898 a Papa Leone XIII beatificatus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Commentaria in Sententias Petri Lombardo (1652 edita)
  • Commentaria in epistulas Paulinas
  • De unitate formae
  • De materia caeli
  • De aeternitate mundi
  • De intellectu et voluntate

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones documentorum
  • F. M. Delorme, A. L. Tăutu, "Acta Romanorum Pontificum ab Innocentio V ad Benedictum XI (1276-1304) e regestis Vaticanis aliisque fontibus" in Codificazione canonica orientale ser. III (Civitate Vaticana, 1954) pp. 1-18
Libri et commentationes
  • Louis-Jacques Bataillon, "Une intervention maladroite de Pierre de Tarentaise en faveur des mendiants" in T. Prügl, M. Schlosser, edd., Kirchenbild und Spiritualität. Dominikanische Beiträge zur Ekklesiologie und zum kirchlichen Leben im Mittelalter. Festschrift für Ulrich Horst zum 75. Geburtstag (2007) pp. 143-177
  • Antoine Herrgott, Le silence de Pierre. Saint-Just-Saint-Rambert: Édition A.R.T., 2011
  • M. H. Laurent, Le Bienheureux Innocent V (Pierre de Tarentaise) et son temps. Civitate Vaticana, 1947
Aliae encyclopaediae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Innocentium V spectant.
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Minimi | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani