Latinitas nondum censa

Belogradum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina de urbe in Russia explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Belogradum" appellatur, vide Belogradum (discretiva).
Insigne Belogradi

Belogradum[1], seu Bielogroda[2], vulgo Bielgorod[3], vel Belgorod (Russice Белгород), urbs in Russia, metropolis regionis Belogradensis est. Circa 358 milia incolarum (anno 2009) habet.

Urbs est valens sedes scientiae, culturae, industriae, mercaturae et transportationis. Stationem ferriviarum et aeroportum habet.

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

Belogradum anno 1596 ut castrum conditum est.

Annis 17271779 urbs erat metropolis gubernii in Imperio Russico.

Tempore Belli Magni Patrii pugnae gravissimae prope Belogradum acciderunt. Urbs bis, a 24 Octobris anni 1941 ad 9 Februarii anni 1943 et a 18 Martii ad 5 Augusti anni 1943, a copiis Germanicis occupabatur. In honorem liberationis Belogradi atque urbis Orel a copiis Sovieticis Moscuae salutatio e 124 gunnis producta est, quae tempore belli ellius fuit prima talis salutatio, liberationem urbium Sovieticarum signans. Propterea, Belogradum cognominatum est "urbs salutationis primae".

Anno 1954 urbs facta est metropolis regionis.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Belogradum spectant.