Ioannes Paulus I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Paulus PP. I
Joannes paulus I.jpg
Nomen Albinus Luciani
Terminus MCMLXXVIII
Predecessor Paulus VI
Successor Ioannes Paulus II
Natus XVII Octobris MCMXII
Obiit XXVIII Septembris MCMLXXVIII
Vexillum Ioannis Pauli I
Index paparum

Ioannes Paulus PP. I (humili loco natus Albinus Luciani die XVII Octobris MCMXII in vico Forno di Canale apud urbem Bellunum - obiit die XXVIII Septembris MCMLXXVIII), fuit Pontifex Maximus Ecclesiae Catholicae, Episcopus Romanus, Vicarius Christi, Servus Servorum Dei, a die XXVI Augusti MCMLXXVIII.

Eius apostolica sententia fuit: Humilitas


[recensere] Vita

Albinus fuit primus filius Ioannis Luciani ac secundae uxoris eius Bortolae, natae Tancon.

Die 7 Iulii MCMXXXV, tantummodo viginti duos annos natus, iam presbyter ordinatus est. Postea Romae apud Universitatem Gregorianam studuit et anno 1947 doctoris insigne operis de philosopho Italico Antonio Rosmini gratia consecutus est.

Anno MCMLVIII a novo papa Ioanne XXIII episcopus factus est.

Die 5 Martii 1973 Luciani, qui ab anno MCMLXIX patriarcha Venetiarum erat, cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Paulo VI creatus est.

[recensere] Pontificatus

Post beatissimi patris Pauli VI mortem, die 26 mensis augusti anno Domini MCMLXXVIII in cardinalium conclavi papa electus est et sibi nomen Ioannem Paulum I imposuit. Ioannes Paulus I, qui permodestus fuit et ab hominibus valde amatur, papa subridens vocatur. Post 33 dies autem papa Ioannes Paulus I obiit, infirma valetudine affectus, scilicet electio ipsa mortem eius maturavit. Quamquam propter ipsam necopinam mortem etiam suspicio fuit eum veneno necatum esse.

[recensere] Nexus externi

stipula Haec stipula ad papam aut ad petitorem magistratus papae spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis