Clemens IV

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Clementis IV effigies a pictore saec. fere XVII facta
Clemens IV
Guidus Fulcodii
anno circiter 1200–29 Novembris 1268
Decessor:
Urbanus IV
Papa:
1265 - 1268
Successor:
Gregorius X
Vexillum Clementis IV
Index paparum
Carolus Andegavensis a papa Clemente IV coronatus

Clemens IV, iam nomine anteriori Guidus Fulcodii satis celeber (natus anno circiter 1200 ad Villam Sancti Aegidii; mortuus die 29 Novembris 1268) fuit papa a die 5 Februarii 1265.

Guidus Fulcodii Lutetiae studuit. Postea matrimonio iunctus pater duorum liberorum fuit. Illo tempore, miles et causidicus, regis Ludovici IX scriba a secretis fuit. Post mortem uxoris presbyter ordinatus fuit. Anno 1256 episcopus Anicii Vellavorum et 1259 archiepiscopus Narbonensis electus est. Anno 1261 Guidus Fulcodii Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a papa Urbano IV creatus est. Inter annos 1262 et 1264 legatus papae in Angliam fuit.

Cum papa electus esset cum nomine Clementis, fuit carmen in quo is evidenter laudatus est, vituperatus vero si verba retro leguntur.

Laus tua, non tua fraus, virtus, non copia rerum,
scandere te fecit hoc decus eximium
Pauperibus tua das, numquam stat ianua clausa
Fundere res quaeris nec tua multiplicas
Condicio tua sit stabilis! Non tempore parvo
Vivere te faciat hic Deus omnipotens!

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones documentorum
  • N. Festa, "Lettera inedita dell'imperatore Michele VIII Paleologo al Pontefice Clemente IV" in Bessarione vol. 4, 1899-1958, pp. 42-57, 529-32
  • E. Jordan, Les Registres de Clément IV (1265-1268). Lutetiae, 1893-1955
  • E. Martène, U. Durand, edd., Thesaurus novus anecdotorum vol. II (Lutetiae, 1717) coll. 96-636
  • G. H. Pertz, Carolus Rodenberg, edd., Epistolae saeculi XIII e regestis pontificum Romanorum selectae vol. 3 (Berolini: apud Weidmannos, 1894) pp. 627-726 (Monumenta Germaniae historica ~: Epistolae)
  • C. Rodenberg, ed., Epistolae saec. XIII e regestis pontificum Romanorum selectae vol. III (1894. Monumenta Germaniae historica ~) pp. 627-726 no. 636-91
  • A. L. Tăutu, "Acta Urbani IV, Clementis IV, Gregorii X (1261-1276)" in Codificazione canonica orientale ser. III, V, 1 (Civitate Vaticana, 1953) pp. 1-51
Libri et commentationes
  • P. Albarel, "Un troubadour archevêque de Narbonne et pape" in Bulletin de la Commission Archéologique de Narbonne vol. 15, 1922-23, pp. 328-39
  • R. Chazan, "Archbishop Guy Fulcodi of Narbonne and His Jews" in Revue des Études Juives vol. 132, 1973, pp. 587-94
  • Y. Dossat, "Guy Foucois, enquêteur-réformateur, archevêque et pape (Clément IV)" in Les évêques, les clercs et le roi (1250-1300) (Tolosae, 1972) pp. 23-57
  • J. Gottschalk, "Die Hedwigs-Predigt des Papstes Klemens IV. vom Jahre 1267" in Archiv für Schlesische Geschichte vol. 15, 1957, pp. 15-35
  • J. Heidemann, Papst Clemens IV. Eine Monographie, I, Das Vorleben des Papstes und sein Legationsregister. Monasterii Vestfalorum, 1903
  • E. Horn, "Le rôle politique de Clément IV" in Comptes Rendus des Séances et Travaux de l'Académie des Sciences Morales et Politiques vol. 85, 1925, pp. 273-300
  • H. Keller, "Il sepolcro di Clemente IV in S. Francesco a Viterbo" in Illustrazione Vaticana vol. 6, 1935, pp. 237-40
  • C. Nicolas, Un Pape Saint-Gillois: Clément IV dans le monde et dans l'Église (1195-1268). Nemausi, 1910
  • A. Nitschke, "Konradin und Clemens IV." in Quellen und Forschungen aus Italienischen Archiven und Bibliotheken vol. 38, 1958, pp. 268-79
Aliae encyclopaediae
  • Giorgio Falco, "Clemente IV" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1931)
  • Norbert Kamp, "Clemente IV" in Enciclopedia dei Papi (Romae: Treccani, 2000)
  • Simonetta Saffiotti Bernardi, "Clemente IV" in Enciclopedia Dantesca (Romae: Treccani, 1970)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Clementem IV spectant.