Benedictus XII

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Benedictus XII, O.Cist.
Iacobus Fournier
circiter 1285–25 Aprilis 1342
Decessor:
Ioannes XXII
Papa:
20 Decembris 133425 Aprilis 1342
Successor:
Clemens VI
Vexillum Benedicti XII
Index paparum

Benedictus XII, nomine nativo Iacobus Fournier (natus anno circiter 1285; mortuus Avenione die 25 Aprilis 1342), fuit Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 20 Decembris 1334 usque ad mortem.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pater Iacobi Fournier pistor fuit, oppidum habitans Saverdunum, Comitatus Fuxiensis (praefecturae hodiernae Arigiae Franciae). Iacobus Fournier ut frater Cisterciensis scholas frequentavit Lutetiae et postea theologiam docuit.

Anno 1311 in locum patrui Arnaldi Noveli (Francogallice Arnaud Nouvel) abbatis Fontis Frigidi (Francogallice Fontfroide) successit. Anno 1317 Iacobus Fournier factus est episcopus Appamiarum, ubi inquisitionem conduxit contra haeresim Catharorum praecipue oppidi Montis Alionis. Registrum inquisitionis etiam hodie in Bibliotheca Vaticana servatur; a nonnullis eruditis lectus est inter quos Ioannes Duvernoy, cuius editioni usus est Emmanuel Le Roy Ladurie ad librum suum Montaillou perficiendum.

Anno 1326 Iacobus Fournier fit episcopus Mirapiscarum. Insequenti anno Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae creatus est. Iacobus Fournier "albus cardinalis" appellabatur, quia albam vestem monachorum Cisterciensium servavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones documentorum
  • Jean Duvernoy, Le Registre d'inquisition de Jacques Fournier, évêque de Pamiers, 1318-1325: manuscrit Vat. latin n° 4030 de la Bibliothèque vaticane. 3 voll. (1965; reimpressum 2004)
Historica et biographica
  • Etienne Baluze, Vitae Paparum Avenionensium Vol. 1 2 3 4
  • Bernard Guillemain, La cour pontificale d'Avignon, 1309-1376. Lutetiae, 1962
  • Emmanuel Le Roy Ladurie, Montaillou, village occitan, de 1294 à 1324. Paris: Gallimard, 1975. ISBN 2-07-032328-5.
  • Emmanuel Le Roy Ladurie, ed., Autour de Montaillou - un village occitan; histoire et religiosité d'une communauté villageoise au Moyen Âge. Actes du colloque de Montaillou (25-26-27 août 2000). Castelnaud la Chapelle, 2001.
Aliae encyclopaediae
  • Bernard Guillemain, "Benedetto XII" in Enciclopedia dei Papi (Romae: Treccani, 2000)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Benedictum XII spectant.