Vilna

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vilna

Vilna[1][2] (Lituanice Vilnius; Polonice Wilno; Russice nunc Вильнюс, Vil'njus, olim Вильна Vil'na) est caput Lituaniae, et quidem urbs maxima (plus 540 000 incolarum). Urbs vetus a Societate Educativa, Scientifica, et Culturali Consocietatis Nationum vocato patrimonium culturae mundi declarata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Olim in Lituania multae gentes vivebant. Et Germani milites nominati Equites Teutonici fiebant periculum, et destruxerunt Antiquos Prussianos et ceperunt eorum terra et nomen. Mindaugus fuit princeps unius horum tribuum. Vicit omnes alios horum tribuum et fiebat rex omnis Lithuaniae. Pars Equitum Teutonicorum bellum intulerunt in Lituaniam ad populum destruendum, nam Lituaniani nondum Christiani erant, sed Mindaugas vicit eos ad Šiauliai, et factus est terminus istius periculi. Et Lituania durabat pagana, et erat flamma sacra in templo Vilnae.

Nonnulli dicunt sic: Gediminas dormiens somniabat. In somnio, lupus ferreus imperavit eum condere urbem ad quemdam locum. Postea ibi condidit et nominavit Vilnius, 'Lupus' enim Lituanice est vilkas.

Urbs Vilna fuit caput Magni Ducatus Lituaniae.

Postea rex Poloniae mortuus est, et non habuit filium, nam Iadviga facta est regina regens Poloniae, et matrimonio iunxit Iagailam (Polonice: Jagiello) regem Lithuaniae. Lituania Christiana facta est, et Iagailas baptizatus est Vladislaus. Et filius eorum erat heres amborum regnorum et ab eo descendit familia regalis Iagielloniana.

In Partitionibus Poloniae Lituania saeculo XVIII fuit pars Russiae. Post primum bellum mundanum (1914–1918) Polonia et Lituania liberatae sunt, et Polonia Vilnam habuit, et Lituaniae caput factum est oppidum Couna[3] (Kaunas) quae Russica lingua erat Kovno.

Anno 1939, Lituania facta est res publica Unionis Sovieticae. Illo tempore, Unio Sovietica partem Poloniae cum Vilna adiunxit et Lituaniae Sovieticae dedit. Anno 1940, Vilna facta est caput Lituaniae, partis Unionis Sovieticae.

Ab anno 1990, Vilna caput est Lituaniae sui iuris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) html pdf
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  3. http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0834a.html

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg