Archibasilica Sanctissimi Salvatoris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Frons archibasilicae.

Archibasilica Sanctissimi Salvatoris, plenius Archibasilica Sanctissimi Salvatoris et Sanctorum Ioannis Baptistae et Ioannis Evangelistae in Laterano, saepe Basilica Sancti Ioannis in Laterano appellata, est ecclesia cathedralis Dioecesis Romanae et sedes sollemnis papae, Romae episcopi.

Haec basilica est antiquissima et maxima ex quattuor basilicis patriarchalibus. Inscriptio inter portas binas posita haec verba monstrat: "Sacrosancta Lateranensis ecclesia omnium urbis et orbis ecclesiarum mater et caput."

Post 27 Iunii 2008, archipresbyter archibasilicae est cardinalis Augustinus Vallini, vicarius papae in dioecesi Romana.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!