Roman numeral 10000 CC DD.svg

Dicio Pontificia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dicio Pontificia
Lingua officialis Latina
Caput Roma
Forma monarchia
Dux civitatis Papa
Institutio 756
Finis 1870 (a Regno Italico capta)
Primus rex Stephanus Papa II (752)
Ultimus rex Pius Papa IX (18461870)

Status Pontificius,[1] sive status ecclesiasticus[2] et Dicio Pontificia[3] (Italiane Stato Pontificio sive Stato della Chiesa), fuit antiqua in Italia civitas papalis, quae ab anno 756, quo Pippinus III papae terras Langobardis ereptas dederat, usque ad diem 6 Octobris 1870 permanebat, cum suffragio populi status Pontificius regno Italiae coniunctus est (vide: Unificatio Italiae). Civitas Vaticana, pactis Lateranensibus anno 1929 obsignatis, pristinae dicioni Pontificiae successit.

Geographica[recensere | fontem recensere]

Dicio Pontificia fuit coniunctio plurium civitatum, quae a Roma et Latio incipiens se per totam Italiam mediam usque ad mare Hadriaticum exstendit. Praeterea Beneventum et Pons Curvus, duo territoria Italiae meridianae a regno Neapolitano circumdata ad statum Pontificium pertinebant. Postquam papae saeculo decimo quarto Avennione sedes collocaverunt, usque ad res novas Francicas etiam comitatus Avennionnensis et Pagus Vendascinus pars status papalis erant.

Historia[recensere | fontem recensere]

Status Pontificius (Anglice)

Patrimonium Petri[recensere | fontem recensere]

A saeculo quarto possessiones ecclesiae Romanae donationibus in Italia media meridianaque et in Sicilia non mediocriter accrescebat. Patrimonio Petri, quod dictum est, episcopus Romanus saeculo sexto inter maximos Italiae possessores pertinebat. Cum Gregorius I papa administrationem reficeret emendaretque, Patrimonium Petri magis magisque civitati similis factum est. Donationi quae dicebatur Constantini fulti papae dominationem sui iuris poposcebant. Quamquam constitutum Constantini iam anno 1440 a Laurentio Valla falsum esse demonstratum est, tamen per saecula fundamentum dominatus papalis in Italia permansit.

Donatio Pippini III[recensere | fontem recensere]

Saeculo octavo ineunte, cum ecclesia Romana, reges Langobardorum et Imperium Romanum Orientale identidem confligebant, papae multa territoria amiserunt. Solus Ducatus Romanus in dicione paparum stetit. Anno 742 papatus duces Francorum auxilio vocavit. Cum Pippinus III anno 751 rex Francorum electus est. Ut Carolingorum stirps ad honorem regalem eveheretur, a Zacharia papa electionem confirmari iussit.

Status Pontificius anno 756 conditus est, cum Pippinus III rex nonnullas terras Italicas, quas a Langobardis expugnaverat, summis pontificibus dono dedit (sc. ducatum Romanum, exarchatum Ravennatem, Pentapolim, Tusciam, Venetiam, Histriam et ducatus Spoletanum et Beneventanum), qua donatione societas inter papatum et regnum Francorum valde confortata est. Cum Pippini filius, Carolus Magnus, die nativitatis Domini anno 800 a Leone III papa coronatus est, Sacrum Romanum Imperium creatum est.

Aetas recentior[recensere | fontem recensere]

Anno 1506, exercitus pontificius Iulii Papae II Bononiam obsedit; exinde, usque ad annum 1860, Bononia fuit pars Civitatis Pontificiae. Anno 1598, Ferraria quoque, quae antea ad familiam Estensium pertinuerat, Statui Pontificio iuncta est.

Anno 1631, Urbanus papa VIII episcopus Romanus Ducatum Urbinatensem Civitati Pontificiae adiunxit, quae iam eum ab anno 1625 administrabat.

Status Pontificius civitatesque propinquiores aetate Napoleonis, anno 1806 (Anglice)

Die 14 Septembris 1791 inter Rerum Francicarum Eversionem, urbs Avenio, quae ad dicionem pontificiam pertinuerat, Franciae iuncta est. Inter bella Napoleonis, Status Pontificius multas terras amisit. Die 15 Februarii 1798, Francici ipsam urbem Romam ceperunt, et Pius Papa VI, senex comprehensus et in Franciam translatus, insequenti anno ibi obiit.

Anno 1809, bis Civitas Pontificia imperio Francico iuncta est. Anno autem 1815 in Consilio Vindobonensi, restitutum domanium pontificium fines suos anni 1796 recepit.

Die 20 Septembris 1870, Roma ab exercitu regis Victorii Emmanuelis II capta, Status Pontificius finem habuit.

Civitas Vaticana, quae dicionem Pontificiam secuta est, die 11 Februarii 1929 pactis Lateranensibus inter Sanctam Sedem et Regnum Italiae subsignatis inter suos fines hodiernos nata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]