Respublica Coreana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
대한민국
大韓民國
Daehanminguk
Respublica Coreana
Vexillum Reipublicae Coreana Insigne Reipublicae Coreana
Vexillum Insigne
Sententia: Beneficium omnibus hominibus
(Coreane: 널리 인간 세계를 이롭게 하라 (홍익인간))
Hymnus: Aegucca
(Coreane: 애국가; Hymnus Patrioticus)
Situs Reipublicae Coreana
Forma administrationis {{{forma_administrationis}}}
Linguae officiales Coreana
Nomen incolarum Coreanus
adiectivum Coreanus
Praeses
Primus Minister
Park Geunhye
Jung Hong-won
{{{titulus_ducis_2}}} {{{nomen_ducis_2}}}
Caput Seulum
37°35' Sept., 127°0' Ori.
Urbs maxima Seulum
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area 108.a
100 032 km²
0.3%
Numerus incolarum
(anno 2006)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia 26.a

49 540 367
493/km²
PDB (anno 2007)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto 13.a
$1 201.9 biliones
$24 803 (33.a)
Nummus vŏn (KRW)
Libertas
 - Promulgatio
 - Libertas
 - Condita reipublicae
Ex Iaponia
Idibus Aprilibus, 1919
15 Augusti, 1945
15 Augusti, 1948
Circulus temporalis
 - aestate ()
KST (UTC+9)
non observari (UTC)
Praefixum telephonicum nationis +82
Dominium interretiale .kr

Respublica Coreana (Coreane [Hangul] 대한민국|대한민국; [Hania] 大韓民國), vulgo Corea Meridiana, est civitas in Asiae paeninsula Coreana sita, cuius caput Seulum est. Rei publicae praeest Pak Gyunhye, praeses duodevicesimus. Lingua publica Coreana est, quae hodie plerumque litteris Hangul scribitur. Moneta vŏn (원 / 圓) appellatur.

In septentrione, zona dearmata 238 chiliometra longa posita est inter Coream Meridianam et Coream Septentrionalem.

Corea Meridiana duodecima oeconomica potentia mundana hodie est secundum calculum PDG in PAP, et quinta decima secundum usitatum monetarium criterion.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Nota postalica anni 1885 cum inscriptione Anglice Korea, scilicet 'Corea'.

Hanguk, nomen quod Austrocoreani suae civitati dant, 'Civitatem Hanorum' (한국 / 韓國) ad verbum significat, ex praehistoricae gentis nomine quae Paeninsulae Coreanae Meridiem incolebat (non confundenda cum Sinensibus hànzú).

Fuerunt tres civites(삼한 三韓 tria Han), i.e. Mahan(마한 馬韓) Jinhan(진한 辰韓) Byeonhan(변한 弁韓)que. E tribus civitatibus provenit nomen "Han."

Civitatis cognomen 'Populus Subfrigidi Matutini' (Haniā 朝鮮), praesertim male versum 'Populus Matutini Tranquilli", est.

Daehan Minguk quoque in usu est, 'Rempublicam Coreae' vel ad verbum 'Magnam Rempublicam Hanicam' (대한민국 / 大韓民國) significans.

Historia[recensere | fontem recensere]

Coreanae Neolithicae secures.

Indicia archaeologica paeninsula Coreana ab hominibus e Palaeolithico Inferiori incoli suggerit. Historia civitatis cum Regno Tiosoniensi Priore (고조선 / 古朝鮮) anno 2333 a.C.n. a Tangune condito incipit. Regnum Tiosoniense Prius expansum est dum maiori Septemtrionalis Coreae parti et aliquibus Manchuriae regionibus imperaverit. Regnum Tiosoniense Prius dissolutum est, quod locum tempore ante Tria Coreae Regna dedit.

Corea anno 108 a.C.n.
Prototriregnata aetas, c. 1 E.V.
Cogurio suo maximi splendoris puncto, anno 476 E.V.

Per prima saecula post Christum natum, regnorum Puionesis (부여 / 扶餘), Ocieonensis (옥저 / 沃沮), Dongyensis (동예 / 東濊) et Samhanensis (삼한 / 三韓) confoederatio paeninsulam et Manchuriae Meridiem occupavit. Inter omnes has parvas civitates, Cogurio (고구려), Paecce (백제 / 百)濟), et Silla (신라) crevere dum in tota paeninsula dominaverint; haec sunt Tria Coreae Regna. Trium Coreae Regnorum unificatio, per Sillam, anno 676 Civitatum Septemtrionis Meridieique tempus aperuit, ubi maior paeninsulae Coreanae pars in dicione Sillae Unitae erant, dum Regnum Bohaiense (발해) in septemtrionales Cogurionenses regiones dominabatur. In Silla Unita promotae sunt artes ac poësis et ibi floruit Buddhistica cultura. Rationes inter Coream et Sinas relative pacificae fuere hanc per tempur. Nihilominus, Silla Unita debilior intestinorum conflictuum causa facta est et Imperio Coreano Priori (고려 / 高麗) se dedidit. Regnum Bohaiense, septemtrionale eius vicinum, se civitatem Cogurioni succendentem formavit. Per maximae expansionis tempus Regnum Bohaiense in maiorem Manchuriae partem et aliquas Russiae regiones dominatum est. Cecidit penes Cathainos[1] anno 926. Post pugnarum perihodon ad dominandum in regionem, Taeio Vangeo (왕건 / 王建) Imperii Coreani Prioris id unificavit. Cum Silla, Imperium Coreanum Prius civitas culturalis fuit.

Mongolica Coreae invasio saeculi tertii decimi delilius Imperium Coreanum Prius fecit. Nihilominus, Imperium Coreanum Prius perrexit in gubernanda Corea velut tributarium Mongolum socium. Collapso Imperio Mongolico, Imperium Coreanum Prius independens reliquit. Dynastia Tiosoniensis anno 1388 potestatem assecuta est post rebellionem a stratego Yi Songkye ductam.

Generalis Yi Songkye Regnum Tiosoniense (조선 / 朝鮮) novum Coreae nomen, referens? ad Regnum Tiosoniense Prius, declaravit et caput ad Seulum movit. Primi ducenti Dynastiae Tiosoniensis anni pace, Hangule saeculum quartum decimum a rege Seiong Magno creato et Confucianismi ortu pondereque notati sunt. Saeculo sexto decimo exeunte, Regnum Tiosoniense ab Iaponia, nuper unificata, invasum est. Propter priora pacis saecula, dynastia Tiosoniensis technologice parata non erat et tota paeninsula ruta est. Attamen, Coreanum dominium in mare perrexit, ab admirali Yi Sunsin ductum. Sericae Dynastiae Ming interventio Iaponiam pedem referre anno 1598 coegit.

Proelium Seulensibus viis per Bellum Coreanum.

Per ultimos Domi Tiosoniensis annos, ob Coreanam interclusionis rationem, civitas Regnum Eremiticum nuncupata est.

Anno 1897 aedificatum Imperium Coreanum(대한제국 大韓帝國), civitas prima moderna historiae Coreanae. Imperium Coreanum(대한제국 大韓帝國) anno 1910 exstinctum est, cum Corea Iaponiae annexa est nam gente resistente, penes Iaponiam usque ad Belli Orbis Terrarum Secundi finem anno 1945 mansit. Bello a Sociis confecto, Unionis Sovieticae et Civitatum Foederatarum copiae dominatae sunt in partes septemtrionalem et meridianam respective.? Quamquam erat destinatum unificandae Coreae in Declaratione Cahirensi anni 1943, incipiente Belli Frigidi antagonismo, statutae sunt duae gubernationes separatae, altera communistica in parte septemtrionali, altera capitalistica in meridiana.

Die 25 Iunii 1950, Corea Septemtrionalis Meridiem invasit, Bello Coreano incipiente. Sovietica interclusio Consociationi Nationum, et ergo, sine potestate vetiti, Consociationem Nationum intervenire permisit ubi superiores communisticas vires totam civitat capere posse liquebat. Unio Sovietica et Res Publica Popularis Sinarum Coream Septemtrionalem adiuvere, participantibus multis Sericis copiis. Bellum denique quietis locum attigit. In anni 1953 indutiis, quas non obsignaverunt Corea Meridiana, paeninsula in duas partes e zona dearmata divisa est. Nullum foedus pacis obsignatum est, ergo duae civitates technice bellum adhuc trahunt.

Anno 1960, Revolutio Aprilis, scholaris sublevatio, autocratici corruptique praesidis Yi Syngman abdicationem produxit et civitas in gravem civilis instabilitatis tempus cum generalis Pak Zionghi subitanea conversione anno secuto finientem intravit. Pak Zionghi praesidis munus suscepit, donec anno 1979 interfectus sit; cuius gubernatio miro rapidoque oeconomico incremento, in industrializatione ad exportationem destinata fundato, et severa repressione politica pincta est.

Coemeterium Mangwol-dong Kuangiuense ubi Caedis Kuangiuensis victimarum cadavera sepulta sunt.

Interfecto Pak Zionghi, civitas novam politicae instabilitatis tempus experta est. Anno 1980 strategus Zion Duhwan subitaneam conversionem contra transitionis gubernationem praesidis interinalis Tsoe Giuha duxit. Fuere reclamitationes et manifestationes democratiae faventes totam per civitatem, praesertim urbe Kuangiuensis, quo praeses quin speciales copiae miterentur non dubitavit, quod nuncupatum est caedes Kuangiuensis. Anno 1987, Park Chul, iuvenis Universitatis Nationalis Seulensis studens, excruciatus et interfectus est. Consocietas Sacerdotum Catholicorum pro Iustitia (천주교정의구현전국사제단) studentem Park excruciatum esse revelavit, quamobrem incepit demonstrationum manifestationumque seriem totam per civitatem. Manifestationes crevere cum alius studens, Lee Han Yeol Universitatis Yonseiensis, bomba gasii necatus est dum manifestationi versus gubernationem intererat. Motus, Resistentia Iunii nuncupatus, denique factionem praesidis Zion Duhwan, Factionem Iustitiae Democraticae (민주정의당 / 民主正義黨), democratica suffragia convocare coegit.

Anno 1988, Seulum hospitio Olympia Aestiva accepit. Anno 1996, Respublica Coreae Consociationis pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione membrum facta est. Quamquam crisin pecuniariam anni 1997 passa est, civitas rapide recreata est et adhuc incrementum crescit velut oeconomica regionis potentia.

Iunio 2000, velut Rationis "Radii Solis" praesidis Kim Daeziung pars, celebrata est congressus summus inter duas Coreas Pyeongyangi, Coreae Septemtrionalis capite. Eodem anno, antiquus praeses Kim Daeziung Praemio Nobeliano Pacis Componendae laureatus est propter eius opus democratiae iuribusque humanis favens in Corea Meridiana et in Asia Orientali generatim et propter pacem et reconciliationem cum Corea Septemtrionali imprimis.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Topographica Coreae Meridianae tabula.
Boseongensia theae sata.

Corea Meridianas Meridianam Paeninsulae Coreanae partem occupat, quae per 1100 chiliometra ex Asiana continente patet. Montana paeninsula Mari Flavo occidente et Mari Iaponico oriente circumdatur. Meridianae in extremo Fretum Coreanum et Mare Sinense Orientale sunt. Corea Meridiana 100 032 chiliometrorum quadratorum lata est.

Reipublicae terra in regiones generales quattuor dividi potest quae sunt: regio orientalis altorum montium et angustarum planitierum litoralium; regio occidentalis cum amplis planitiebus litoralibus et pelvibus; regio austroccidentalis cum montibus et vallibus; et regio austrorientalis, ubi amplia pelvis Fluminis Nacdongum excellit. Prominentia praesertim montana est, et maior soli pars incultivabilis est. Inferiores terrae, imprimis occidente et austroriente sitae, solum 30 centesimae totius terrestris areae constituunt.

Circiter tria milia insularum, plerarumque parvarum desertarumque, ob occidentalia meridianaque litora inveniuntur. Jeju (제주도 / 濟州道) circiter centum chiliometra e meridiano litore invenitur. Est maxima insula in civitate, 1845 chiliometrorum quadratorum lata. In Jeju inventus est locus altissimus Coreae Meridianae, Hallasan (한라산 / 漢拏山), exstinctus mons ignifer 1975 metrorum altus supra aequor maris. Inter orientalissimas insulas Ulleungdo (울릉도 / 鬱陵島) et Scopuli Liancourt sunt; inter meridianissimos locos Marado et Scopulus Socotra (이어도 / 離於島) sunt. Sunt circiter viginti saepta nationalia, quae, iuxta cum aliquos naturales locos, magno favore inter periegetas gaudent, velut theae sata Comitatus Boseongensis (보성군 / 寶城郡) aut saeptum oecologicum Sinus Sucheonensis (순천만) in provincia Diella Meridiana (전라남도 / 全羅南道). Praecipua flumina Han (한강 / 漢江) et Nacdongum (낙동강 / 洛東江) sunt, in montano systemate Taebaecensi (태백산맥 / 太白山脈) orta. Flumen Han versus litus currit in Mare Flavum influens, dum flumen Nacdongum, extensius, versus Meridiem profluit donec Fretum Coreanum attingat.

Clima[recensere | fontem recensere]

Typhon Soudelor categoriae 1, inter Coream et Iaponiam Iunio 2003.

Praecipuum clima in Corea Meridiana continentale est. Per breve pluviarum tempus iangma nuncupatum, quod exeunte Iunio incipit et finit exeunte Iulio, civitas hippalo affecta est, cum abundantibus praecipitationibus aestate. Hiemes gelidissimae possunt, cum minima temperatura usque ad -20 °C in septemtrionalissima civitatis parte. Seuli, media temperatura inter -7 °C et 1 °C hieme variat, dum Augusto ascendit inter 22 °C et 30 °C. Temperaturae magnae sunt per hiemem iuxta meridiana litora et valde minimae in montanis intestinis. Praecipitationes in aestivis mensibus, ex Iunio in Septembrem concentrantur. Eodem tempore, meridianum litus typhonibus obnoxium est, qui fortes ventos et intentas pluvias afferunt. Praecipitatio media annua inter 1370 mm Seuli et 1470 mm Pusani variat.

Flora faunaque[recensere | fontem recensere]

Vegetatio magis in civitate abundans silvae temperatae caducifoliae et mixtae typica est. Ibi vegetabiles species caducifoliae, velut acer, ulmus ac populus et perennifoliae velut pinus ac abies inveniuntur. Litoralibus in zonis meridianis solum dissimiles species inveni possunt, quae reliqua in civitate non crescunt, velut bambuseae, laurus, et quercus. Silvae fere duas partes territorii civitatis tegunt, quamquam earum extensio continenter humanas propter activitates deminuunt.

Hibiscus syriacus est flos civitatis et unum ex signis Coreae Meridianae.

Silva mixta depingitur quia hospitio et multas magnorum parvorumque mammalium species et magnam avium ac insectorum quantitatem accipit. Mammalia rodentia, hystricomorpha, lepora, falcones, strigidae, et aliae parvorum animalium species humanis impactibus supervixere, qui has species pro domesticis animalibus talibus canibus, felibus, equis, inter alia substituere. Nihilominus, magnae mammalium species, inter quas tigrides, pardi, ursi, lynces, exstinctionis periclitatae praecipue propter constantes venationes et habitationis destructionem inveniuntur.

Quia una zonarum vigilatarum in toto orbe terrarum ob accessus restrictionem omnibus civibus est, Zona Coreana dearmata unus principalium locorum naturalium in civitate est, ubi servatur una maximarum arearum ad conservandarum regionis flora (summa)s ac faunas endemicas. Magna zonae pars, naturaliter segregata, (circiter 1000 chiliometra quadrata) facta est unus naturalium locorum bene praeservatorum et ultimum refugium variarum periclitatarum specierum. Oecologistici et scientifici circuli circiter 2 900 vegetalium specierum, 70 mammalium et 320 avium varietatum in zona agnoverunt. Aliae investigationes de regione effectae plurima exemplaria et alias species quam in circumdantibus regionibus esse aestimant.

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Per primos viginti urbani incrementi annos, quod medio decennio 198 incepit, pauci conatus effecti sunt ut circumiecta natura servaretur. Excessivae industrializatio et progressio oeconomica desilvationem continuamque oecosystematum destructionem causavere. Nuperrime conatus effecti sunt ut solvantur haec problemata, incluso quinquenni proposito "incremento viridi" nuncupato, cum impensa 84 millionum dollariorum, cum quo gubernatio technologiis et energiarum productioni quae circumiectam naturam curant favere tendit.

Cheonggyecheon (청계천), viridarium medii Seuli, quod restauratum est postquam autoviā trasitum esset.

Oeconomica ars oecologiae gerenda nagna? strategica deflexio in Austrocoreana oeconomia est quae fere 2 centesimae PDG civitatis consumit. Oecologisticum inceptum varia proposita comprehendit, inter quas birotationis rete, energiae solaris usus, deminutio vehiculorum fomitis fossilis utentium, et oecologicarum technologiarum usus incrementum. Respublica in animo habet interretiale ultimae generationis rete construere, quod bis rapidius praesentibus fascia lata diaconiis erit, ut deminuatur energiae consumptio.

Nuperrime aqua per canalem ducta Seuli secura humanae consumptioni facta est, quamobrem urbis functionarii eam ambiverunt, velut in Arisu, ut persuaderentur cives eam consumere. Quoque multiplices actiones in anadasōseōs ambitu effectae sunt. Aliud multimillionarium urbis propositum fuit restauratio Cheonggyecheonis (청계천), viridarii medio Austrocoreano capite siti, quod antea autovia transitum est. Austrocoreanis ponderis flagitatio qualitas aëris est, quia quotannis subnotantur problemata velut pluvia acida et sulphuris dioxydati praesentia in aëre, inter alia. Multae agnitae haec difficultates sunt factum Coreanae proximitatis Sinis, unae praecipuarum civitatum atmosphaerae contaminatorissimarum gradu totius orbis terrarum.

Corea Meridiana est socius Protocollou Ambitalis Antarcticae, Foederis Antarctici, Conventionis de Diversitate Biologica, Protocollou Kyotensis (formans cum Mexico et Helvetia Circulum Integrationis Ambitalem, cum Conventionis Compagium Consociationis Nationum de Mutatione Climatis supervisione). Participat etiam varia foedera conventionesque de oecologicis rebus laborantium, inter quas erēmopoiēsis, species periclitatae, mutatio ambitalis, materiarum periculosarum deiectio in aërem, probationum nuclearium prohibitio, ozonosphaerae servatio et hygrobiotopōn servatio.

Civilitas et gubernatio[recensere | fontem recensere]

Constitutionalis structura[recensere | fontem recensere]

Respublica Coreana civitas progressa, stabilis, democratica est, ubi potestas condividitur inter praesidem et legumlatores. Dux civitatis Reipublicae Coreanae praeses, populari suffragio per quinquennem perihodon electus, est. Simul et repraesentans maximi ponderis in republica et virum armatarum praefectus dux est, quoque magnum potestatis exsecutivae gradum possidet, et primum ministrum cum Conventus Nationalis probatione et Consilii Civitatis membra designat. Consilium Civitatis, vicissim, ab ipso praeside, primo ministro et consilii omnibus duodeviginti ministris integratur.

Complexus Medius Gubernationis, Seuli.

Potestas legisfera Coreana ab unicamerali corpore nuncupato Conventu Nationali (국회 / 國會) repraesentatur, cuius membra per quattuor annorum perihodon eliguntur. Conventus in praesenti 299 membrorum habet, quorum 243 per populare suffragium eliguntur et reliqui per repraesentationem proportionalem designantur. Nationale iudiciale corpus a Tribunali Supremo Coreae Meridianae (대법원 / 大法院) repraesentatur; cuius iudices a praeside designantur, assentiente Conventu Nationali.

E 1948, Respublica Coreana per sex constitutiones gubernata est. Omnis constitutio creationem novae Austrocoreanae reipublicae significat. Praesens gubernatio "Sexta Respublica" cognoscitur, vigente Constitutione 1988.

Inter praecipuas Austrocoreanas factiones politicas Nostra Factio (우리당), Factio Saenuriana (새누리당), Factio Democratica Laboris (민주노동당 / 民主勞動黨) et Factio Democratica (민주당 / 民主黨) sunt. Anno 2003, Factionis Democraticae Millennii (postea Factionis Democraticae) pars se separavit Nostram Factionem formantes, quae ultima cum exigua maioritate in Conventu Nationali in comitiis legiferis Aprilis 2004 vicit, sed non id consecuta est secutis in comitiis. Conservativa factio Factio Saenuriana et Centristica Factio Democratica oppositionem politicam conformant. Sinistristica Factio Democratica Laboris, iuncta cum collegiis opificum, ordinis operarii affectus repraesentat.

Rationes externae[recensere | fontem recensere]

Coreae Meridianae praeses Yi Myongbak, cum antiquo Statunitensi praeside Georgio W. Bush.

Corea Meridiana rationes diplomaticas circiter cum 170 civitatum in mundo habet. Respublica etiam Consociationis Nationum socius ex 1991 est, cum conversus est in civitatem sodalem iuxta cum Corea Septemtrionali. Kalendis Maiis 2007, antiquus ab exteris negotiis minister, Ban Gi-mun, secretarii generalis Consociationis Nationum munus suscepit.

E Maio 2007, Corea Meridiana et Unio Europaea foedus liberi commercii stipulata est ut commercialia repagula inter ambas entitates deminuerentur; idem factus est cum Canada et Nova Zelandia. Anno 2010, respublica in Commitatu Auxilii Progressioni Consociationis Cooperationis et Evolutionis Oeconomicarum admissa est, prima civitas quae postquam auxilium ex hoc organismo acciperetur commutata est in pleni iuris membrum. Novembre 2010, Seulum hospitio tholum G-20 accepit.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Longa invasionum historia ab vicinis et tensio adhuc irresoluta cum Corea Septemtrionali ut civitas 2.6 centesimae PDG et 15 centesimae dispensationis annuae in viribus armatis impenderet fecere, dum servatur servitium militare obligatorium. Corea Meridiana sexta civitas sui iuris in mundo secundum activarum? copiarum numerum et secunda secundum subsidiariorum et duodecima secundum deffensionis dispensationem est. Respublica, cum media 3,7 millionum militarium inter quinquangenta milliones hominum, secundum indicem militum pro capite post Coream Septemtrionalem habet.

Seiong Magnus, classis Austrocoreanae missilium navis venatoria.

Austrocoreanae vires armatae ab exercitu, classi, classi aëria, manuballistariis classiariis, et subsidiarii constituuntur. In zona dearmata conglobantur fere duo milliones copiarum. Constitutio ut omnes autochthones Austrocoreani viribus armatis per biennium servire debeant determinat. Nihilominus, evenere certationes dialecticae de nova accommodatione durationis in servitiis militaribus, et etiam de servitii militaris obligatorii eliminatione. Nuper gubernatio varios studentes ex isto servitio sic exemit ut permissa sit maxima pervestigatio in investigationis campis. Adventiciae originis Austrocoreani ex servitio militari eximuntur. Iuxta cum militibus, aliqui Austrocoreani eliguntur ut serviant per biennium programmati de "Incremento Coreano Exercitui Civitatum Foederatarum" (Anglice KATUSA).

Austrocoreanus exercitus amplius 23 000 covinorum ignivomorum operativorum possidet, dum classis sexta in toto orbe terrarum secundum navium venatoriarum numerum est. Classis aëria nona secundum magnitudinem intra suum genus est et praecipue Statunitensia aëroplana incursitantia habet, inter quas F-15E, KF-16 et KAI T-50 Golden Eagle.

Per Bellum Coreanum, Civitates Foederatae certum militum numerum ponderis Austrocoreano in territorio collocatum ut rempublicam defendant casu Boreocoreanorum impetuum. Istorum militum numerus ad amplius 29 000 militum ascendit. Medio anno 2007, Departimenti Defensionis Civitatum Foederatarum secretarius et Minister Defensionis Nationalis Coreae Meridianae ut Austrocoreani denuo operativum dominium in suas vires 17 Aprilis 2012 susciperent determinavere. Exercitus Civitatum Foederatarum nova manus belli, probabiliter "Manus Coreae" (Anglice KORCOM) nuncupata fieri poterit.

Divisio gradu provinciali Coreae Meridianae.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Divisio gradu provincialis in Corea Meridianae est quadripertita et quattuor circuli sunt; provinciae (도 / 道), provinciae autogubernantes propriae (별 자치도  / 特別自治道), urbes speciales (특별시 / 特別市) et urbes metropolitanae (광역시  / 광역시).

Inferius in tabula est catalogus subdivisionum gradu provincialis.

nº in tabula Divisio
Coreane Hangulice
Coreane Haniā
Caput
Regio traditionalis
Incolae[1]
Area[2]
Spissitudo[3]
ISO
1 Seulum sive Seoulum 서울시 (首爾)市[4] (Districtus Medius) Sudoguonia 10 421 782 605,25 17 219 KR-11
Seiongopolis 세종시 世宗市 (Hansoldongum) Hoseo 96 000[2] 465,23 206 KR-??
2 Pusanum 부산시 釜山市 (Districtus Yeoniensis) Yeongnamia 3 635 389 763,46 4762 KR-26
4 Inchonum[3] 인천시 仁川市 (Districtus Namdongensis) Sudoguonia 2 628 000 964,53 2 724,6 KR-28
3 Daegu sive Taegu 대구시 大邱市 (Distridtus Iungensis) Yeongnamia 2 512 604 884,15 2842 KR-27
5 Quansua sive Kuangiu 광주시 光州市 (Districtus Seoënsis) Honamia 1 415 953 501,36 2824 KR-29
6 Taeieonum sive Daeieon 대전시 大田市 (Districtus Seoënsis) Hoseo 1 442 857 539,84 2673 KR-30
7 Ulsanum 울산시 蔚山市 (Districtus Namensis) Yeongnamia 1 087 958 1056,4 1030 KR-31
8 Provincia Gyeonggiensis 경기도 京畿道 Suvonum[4] Sudoguonia 10 415 399 10 131 1028 KR-41
9 Provincia Ganguonensis 강원도 江原道 Chuncheonum[5] Guandongia 1 592 000 16 894 94 KR-42
10 Provincia Chungcheongensis Septemtrionalis
충청북도
(충북도)
忠清北道
(忠北道)
Cheongiu[6] Hoseo 1 462 621 7436 197 KR-43
11 Provincia Chungcheongensis Meridiana
충청남도
(충남도)
忠清南道
(忠南道)
Taeieonum sive Daeieon Hoseo 1 840 410[5] 8352[5] 220[5] KR-44
12 Provincia Diella Septentrionalis 전라북도
(전북도)
全羅北道
(全北道)
Ieoniu[7] Honamia 1 890 669 8043 235 KR-45
13 Provincia Diella Meridiana 전라남도
(전남도)
全羅南道
(全南道)
Muanum Honamia 1 994 287 11 858 168 KR-46
14 Provincia Gyeongsangensis Septentrionalis 경상북도
(경북도)
慶尙北道
(慶北道)
Daegu sive Taegu Yeongnamia 2 775 890[6] 19 440[6] 143[6] KR-47
15 Provincia Gyeongsangensis Meridionalis 경상남도
(경남도)
慶尙南道
(慶南道)
Changuonum Yeongnamia 2 970 929 11 859 251 KR-48
16 Provincia Jeju 제주도 濟州道 Cheiu[8] Jeju 560 000 1845,55 303 KR-49

Notae: 1 e 2000; 2 km²; 3 per km²; 4vide Nomina Seuli; 5 Taeieono excluso; 6 Taegu excluso

Demographia[recensere | fontem recensere]

Praecipuae Reipublicae Coreanae urbes.
Demographica evolutio inter 1961 et 2003 (secundum OAA, 2005). Numerus incolarum in milibus incolarum.

Populus Coreanus est inter homogeneissimos, ethnice linguisticeque, in mundo, cum solum uno allophylo, parva Serica communitate. Coreani Manchuriam per numerosa saecula incoluere et adhuc est minoritas in Sinis. Iosephus Stalin milia Coreanorum invitorum in Mediam Asiam (antiquam Unionem Sovieticam) ex Vladivostokio (Russice Владивосток) et Khabarovopoli (Russice Хабаровск) misit. Plerique Coreani in Iaponia e coloniali tempore inveniuntur.

Politica, socialis oeconomicaque instabilitas in Corea Meridiana multos Austrocoreanos ut extra rempublicam, praesertim in Civitates Foederatas et Canadam, emigrarent adduxit.

Urbs Seulum una inter magnas zonas metropolitanas in toto orbe mundano est. Cuius spissitudo eam unam urbium "numericissimarum" in hodierna oeconomia globaliter religata fieri permisit.

Urbes[recensere | fontem recensere]

Tabula inferior in catalogum maximas Austrocoreanas urbes cum amplius 100 000 incolarum redigit.

Urbs Latine Urbs Coreane Hangulice Urbs Coreane Haniā Provincia Incolae secundum censum 2005 Incolae secundum censum 2000
1 Seoulum sive Seulum 서울 首爾 Seoulum sive Seulum 10 183 705 9 853 972
2 Pusanum 부산 釜山 Pusanum 3 655 349 3 655 437
3 Inchonum 인천 仁川 Inchonum 2 590 863 2 466 338
4 Daegu sive Taegu 대구 大邱 Daegu 2 520 679 2 473 990
5 Daeieon sive Taeieonum 대전 大田 Daeieon 1 451 792 1 365 961
6 Kuangiu sive Quansua 광주 光州 Kuangiu 1 402 446 1 350 948
7 Ulsanum 울산 蔚山 Ulsanum 1 084 882 1 012 110
8 Suvonum 수원 水原 Gyeonggiensis 1 034 735 944 239
9 Seongnamum 성남 城南 Gyeonggiensis 984 260 912 222
10 Goyangum 고양 高陽 Gyeonggiensis 893 372 762 598
11 Bucheonum 부천 富川 Gyeonggiensis 854 348 757 832
12 Yonginum 용인 龍仁 Gyeonggiensis 677 665 384 741
13 Ansanum 안산 安山 Gyeonggiensis 670 884 554 998
14 Cheongiu 청주 淸州 Chungcheongensis Septemtrionalis 628 150 585 622
15 Anyangum 안양 安養 Gyeonggiensis 625 426 578 845
16 Ieoniu 전주 全州 Diella Septemtrionalis 623 060 615 804
17 Pohangum 포항 浦項 Gyeongsangensis Septemtrionalis 508 051 515 187
18 Cheonanum 천안 天安 Chungcheongensis Meridionalis 506 788 415 818
19 Changuonum 창원 昌原 Gyeongsangensis Meridionalis 504 118 515 619
20 Gimhae 김해 金海 Gyeongsangensis Septemtrionalis 436 640 330 829
21 Namyangiu 남양주 南楊州 Gyeonggiensis 433 059 339 545
22 Masanum[9] 마산 馬山 Gyeongsangensis Septemtrionalis 425 903 433 695
23 Uiiongbu[10] 의정부 議政府 Gyeonggiensis 401 929 354 422
24 Siheungum 시흥 始興 Gyeonggiensis 384 693 304 260
25 Pyeongtaecum 평택 平澤 Gyeonggiensis 378 202 342 806
26 Gumi 구미 龜尾 Gyeongsangensis Meridionalis 370 673 339 457
27 Iiniu 진주 晉州 Gyeongsangensis Septemtrionalis 337 974 339 413
28 Guangmyeongum 광명 光明 Gyeonggiensis 330 116 333 596
29 Ixanum 익산 益山 Diella Septemtrionalis 320 759 322 636
30 Yeosu 여수 麗水 Diella Meridiana 303 122 303 115
31 Cheiu 제주 濟州 Diediu 301 206 279 529
32 Huaseongum 화성 華城 Gyeonggiensis 288 047
33 Voniu[11] 원주 原州 Ganguonensis 286 763 267 849
34 Gyeongiu 경주 慶州 Gyeongsangensis Meridionalis 276 204 275 132
35 Gumpo 군포 軍浦 Gyeonggiensis 275 492
36 Suncheonum 순천 順天 Diella Meridionalis 270 416 265 724
37 Gunsanum 군산 群山 Diella Septemtrionalis 264 328 272 129
38 Paiu 파주 坡州 Gyeonggiensis 255 080 177 128
39 Chuncheonum[12] 춘천 春川 Ganguonensis 254 492 252 177
40 Mocpo 목포 木浦 Diella Meridiana 242 166 250 336
41 Gangneungum 강릉 江陵 Ganguonensis 225 461 227 856
42 Gyeongsanum 경산 慶山 Gyeongsangensis Meridionalis 222 024 226 713
43 Yangsanum 양산 梁山 Gyeongsangensis Septemtrionalis 218 691 191 147
44 Kuangiu sive Quansua 광주 廣州 Gyeonggiensis 209 227
45 Gimpo 김포 金浦 Gyeonggiensis 207 291 148 576
46 Chungiu 충주 忠州 Chungcheongensis Septemtrionalis 206 776 217 510
47 Asanum 아산 牙山 Chungcheongensis Meridionalis 203 292 179 900
48 Eneapolis 구리 九里 Gyeonggiensis 193 738 160 485
49 Geoie 거제 巨濟 Gyeongsangensis Septemtrionalis 192 557 167 231
50 Icheonum 이천 利川 Gyeonggiensis 191 160 179 081
51 Andongum[13] 안동 安東 Gyeongsangensis Meridionalis 173 068 181 974
52 Iinhae 진해 鎭海 Gyeonggiensis 155 509 127 134
53 Anseongum 안성 安城 Gyeonggiensis 155 471 132 906
54 Yangiu 양주 楊州 Gyeonggiensis 153 380
55 Pocheonum 포천 抱川 Gyeonggiensis 152 944
56 Seosanum 서산 瑞山 Chungcheongensis Meridionalis 150 204 142 972
57 Uivangum 의왕 義王 Gyeonggiensis 147 151 117 594
58 Gimcheonum 김천 金泉 Gyeongsangensis Meridionalis 142 717 147 269
59 Flumen Molis 제천 堤川 Chungcheongensis Septemtrionalis 138 697 143 537
60 Guangyangum 광양 光陽 Diella Meridiana 138 279 132 568
61 Oryzoropolis 논산 論山 Chungcheongensis Meridionalis 135 002 137 157
62 Tongyeongum 통영 統營 Gyeongsangensis Septemtrionalis 133 025 123 747
63 Hanamum 하남 河南 Gyeonggiensis 132 035 120 149
64 Ieongeupum 정읍 井邑 Diella Septemtrionalis 130 881 128 892
65 Portus Ursi 공주 公州 Chungcheongensis Meridionalis 130 102 130 223
66 Ornithoropolis 오산 烏山 Gyeonggiensis 126 427 102 287
67 Yeongiu 영주 榮州 Gyeongsangensis Meridionalis 120 319 126 415
68 Miryangum 밀양 密陽 Gyeongsangensis Septemtrionalis 114 588 115 787
69 Sacheonum 사천 泗川 Gyeongsangensis Septemtrionalis 111 800 110 912
70 Sangiu 상주 尙州 Gyeongsangensis Meridionalis 111 592 116 365
71 Yeongcheonum 영천 永川 Gyeongsangensis Meridionalis 108 649 110 918
72 Boryeongum 보령 保寧 Chungcheongensis Meridionalis 108 377 109 423
73 Gimie 김제 金堤 Diella Septemtrionalis 104 128 102 428
74 Donghae 동해 東海 Ganguonensis 100 180 96 280

Lingua[recensere | fontem recensere]

Hunminieongeum, postea Hangul nuncupatum.

Lingua Coreana est lingua publica et Coreae Septentrionalis et Meridiana et, iuxta cum Mandarinica, Praefecturae Autonomicae Coreanae Yambianensis (Sinice 延边朝鲜族自治州, Coreane Hangulice 연변 조선족 자치주), in Manchurica Sinarum area. In Corea Meridiana sunt circiter quinquaginta milliones locutorum dum in Corea Septentrionali circiter viginti tres milliones locutorum. Alii magni Coreanophonorum circuli in Sinis (circiter 1,8 milliones locutorum), in CFA (circiter 900 000 locutorum), in antiqua Unione Sovietica (circiter 350 000 locutorum), in Iaponia (circiter 700 000 locutorum), in Canada (circiter 100 000), in Malaesia (circiter 70 000) et in Australia (circiter 150 000) inveniuntur. Aestimantur esse circiter 700 000 hominum sparsorum per totum orbem terrarum qui Coreane loqui possunt propter muneris requisita (verbi gratia, venditoribus et mercatoribus cum Coreanis contactibus), propter matrimonio cum Coreanis et propter iucunditatem de lingua.

De genealogica Coreanae classificatio disceptatur. Alii linguistae eam intra linguas Altaicas comprehendit, dum alii eam linguam segregatam putant. Coreana est agglutinativa in sua morphologia et S-O-V in sua syntaxi. Velut Iaponica et Vietnamica, Coreana multum vocabularium a Sinica mutuata est aut vocabularium ad instar Sinicae creavere.

Moderna Coreana fere exclusive Hangulico alphabeto scribitur, quod inventum est saeculo quinto decimo. Quamvis Hangul logographicum videri possint, immo est phonematicum alphabetum in syllabicis summis dispositum. Quaeque summa saltem in duabus ex 24 Hangulicis litteris sive iamonibus; saltem in una e 14 consonantibus et in una e 10 vocalibus. Historice, alphabetum complures additionales litteras sive obsoletos iamones habebat. Hania et Latinum abecedaria aliquando intra Hangulicos textus, praesertim in Corea Meridiana, includuntur.

Religiones[recensere | fontem recensere]

Unum inter altissima dolmina Gochangi (Coreane Hangulice 고창 화순 강화 고인돌 유적), UNESCO Mundi Hereditas.
Budddhisticum Templum Buryeongsa.

Ex 2005, fere totorum Austrocoreanorum dimidium irreligiosam praeferentiam expremit. Inter reliquos incolas, plerique Buddhistae aut Christiani sunt. Secundum censum 2007, 29.2 centesimae incolarum tunc Christiani (e quibus 18,3% Protestantes, 10.9 centesimae Catholicos Romanos se identificabant), dum 22.8 centesimae erant. Inter alias religiones sunt Islamismus et novi motus religiosi, inter quos Ieungismus, Cheondoismus, et Vombuddhismus. Prima religio culta Muismus fuit. Hodie, pro libertate religionis constitutio spondet et non est civitas confessionalis.

Christianitas praecipua Coreae Meridionalis religio est, amplius Austrocoreanorum religiosorum credentium dimidium habens. Sunt circiter 13.7 milliones Christianorum hodie in Corea Meridionali, e quibus fere duae tertiae partes ad Protestantes ecclesias pertinent, dum fere 37 centesimae ad Ecclesiam Catholicam Romanam pertinent. Protestantismus e decennio 199 pro Catholicismo Romano decrevit. Corea Meridionalis etiam secunda civitas secundum numerum missionariorum missorum est, post Civitates Foederatas.

Buddhismus in Coream anno 372 introductus est. Secundum censum civitatis anno 2005 factum, Corea Meridionalis circiter 10.7 milliones Buddhistarum habet. Hodie, circa 90 centesimae Coreanorum Buddhistarum ad Ordinem Iogyensis (대한민국 / 大韓民國) pertinent. Plerique Thesauri Nationales Austrocoreani Buddhistica artefacta sunt. Buddhismus religio civitatis in Corea e Perihodo Civitatum Septemtrionalium et Meridionalium (대한민국 / 大韓民國, quod non confundendum cum moderna divisione Coreae) usque ad Imperium Coreanum Prius (고려 / 高麗) fuit, antequam supprimeretur pro Neoconfucianismo per Dynastiam Tiosoniensem.

Paulo minus quam 30 000 Austrocoreani Musulmani esse putantur, sed aliqui 100 000 habitantium adventiciorum operariorum e Musulmanis civitatibus, praecipue e Bangladesha et Pacistania.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Corea Meridionalis rapidum processum oeconomici incrementi et integrationis in mundanam oeconomiam sic habuit ut unus ex Quattuor Tigridibus Asianis sit. Bello Coreano confecto, PDG pro capite ad eandem libram pauperissimarum Africarum et Asianarum civitatum erat; attamen hodie Austrocoreanus PDG pro capite est circiter vicies Boreocoreanus et ad altissimam libram oeconomiarum minus evolutarum in Unione Europaea.

Decennii 199 prosperitas obtenta est gratia systematis arctarum conexionum inter gubernationem Coreanam et societates mercatorias (inter quas, magna conglomerata sive chaebola (재벌 / 財閥), quod credita directa, importationum restrictiones, quibusdam societatibus pecuniam praebere et magnam operariorum productivitatem comprehendebat. Gubernatio materia rudem et provectam technologiam importare promovit cum detrimento innecessariorum bonorum, compendium et collocarionem pecuniariam magis quam consumptionem hortata. Anni 1997 Crisis pecuniaria Asiana postea structuralem debilitatem exemplaris incrementi Austrocoreani monstravit, velut magnam relationem inter debitum et aequilibrium, creberrimum subsidium aeris alieni et indisciplinam campi pecuniarii. Anno 1998, incrementum 6.6 centesimae deminuit et postea dedit saltum 10.8 centesimae anno 1999 et 9.2 centesimae anno 2000. Incrementum adhuc descendit anno 2001 3.3 centesimae, causa oeconomiae mundanae effrenatae, exportationum collapsarum et perceptionis ut valde necessariae camporum argentarii et industrialis reformationes obstruerentur. Nihilominus, industria et constructione impulsum, incrementum 5,8% habuit, quamquam infirmum mundanum incrementum. Multum evoluta technologia industrialis est, praesertim propter tres magnas societates Samsung, LG Electronics et Hyuindai.

Infrastructurae[recensere | fontem recensere]

Educatio[recensere | fontem recensere]

Austrocoreanum conclave scholare computratis cum acessu ad Interrete instructum.

Educatio fundamentalis prosperitati consideratur, est igitur magnae gubernativae attentionis meta cum sumptibus correspondentibus ad 4.2 centesimas PDG. Secundum anni 2006 data e relatione Programma Evaluationis Internationalis Studentium organizationis Consociatio pro Oeconomica Cooperatione et Evolutione, civitas primo loco secundum problematum resolutionem, tertio loco secundum mathematicam et undecimo loco secundum scientiam collocata est. Systema educativum technologice progressivum est et fuit prima civitas quae omnes civitatis ludos litterarios et scholas secundarias fasciae latae Interreti instruxit. Hac cum infrastructura, civitas primos libros definitivos digitales in mundo evolvit, qui distribuendi sunt gratis educationis primariae et secundariae usque ad 2013 studentibus.

Centralizata administratio scholis praesidet et eas administrat ad educandos pueros e paedotropheo usque ad tertium ultimumque annum educationis secundariae. Civitas nuper novum educativum programma adoptavit quod adventiciorum studentium in Corea Meridionali numerum augere quaerit. Iuxta Ministerii Educationis, Scientiae et Technologiae aestimationes anno 2010 duplicatus esset pensionum numerus advenis, quorum numerus 100 000 studentium attingere deberet. Annus scholaris in duobus semestribus dividitur. Primum medio Martio incipit et medio Iunio finit, dum secundum semestre exeunte Augusto incipit et anni secuti Februario finivit. Horaria exacte definita non inveniuntur, quia variant secundum scholas.

Scientia et technologia[recensere | fontem recensere]

Aëronautico-sideralis investigatio[recensere | fontem recensere]

Instituti Scientiae et Technologiae Progressivae Coreiae aedes, Taeieoni.

Corea Meridionalis satellites duos in orbitam proiecit: Arirang-1 anno 1999 et Arirang-2 anno 2006, velut suae consociationis pars ad explorandum spatium iuxta cum Russia. Centrum Spatiale Naro (나로우주센터 / 羅老宇宙), sui generis primum in civitate, conclusum est anno 2008, Goheungi (고흥 / 高興) in provincia Diella MeridianaDiella Meridiana. Anno 2009, Austrocoreanum spatiale vehiculum reciprocum Narone avolavit sed suam missionem non complevit. Aprili 2008, Yi So-yeon prima Coreana fuit quae in spatium volavit in Russica aëronavi Soyuz TMA-12. Iunio 2010, secundum vehiculum par antecessori eiectum est, sed diruptum est paulo post suam depulsionem.

Robotica[recensere | fontem recensere]

Abert Hubo, a societate KAIST evolutus, expressivos gestus suis quinque digitis separatis agere potest.

E 2003 robotica in civitatum praecipuorum investigationis et evolutionis propositorum catalogum comprehensa est. Anno 2009, gubernatio destinata ad construenda robotorum consaepta oblectaminum Inchoni et Hipporopoli (Coreane Hangulice 마산시; Haniā 馬山市), mixtā, publicā privatāque, pecuniā iuvatum, nuntiavit. Anno 2005, Institutum Coreanum Scientiae et Technologiae secundum robotum humanoides in mundo, HUBO, evolvit. Maio 2006, Instituti Technologiae Industrialis Coreae (한국생산기술연구원 / 韓國生産技術硏究院) grex primum Coreanum androides, EveR-1, evolvit.

Biotechnologia[recensere | fontem recensere]

E decennio 199 Austrocoreana gubernatio pecuniam active collocavit in evolvenda civitatis industria biotechnologica. Campus medicus destinatarius magnae partis e huius industrialis generis productione est, vaccinarum et antibioticorum productione comprehensa. Nuperrime, investigatio et evolutio de genetica, praesertim de clonatione, attentionem attraxit, e prima clonatio cane, Snuppy, facta et e clonatio duarum feminarum speciei periclitatae facta ab Universitate Nationali Seulensi, anno 2007. Rapidum biotechnologicae industriae incrementum in ponderis probationem ad temperandam eticen professionalem excessit, velut evenit cum noto scientistae Hwang Woo-Suk casu.

Vectura[recensere | fontem recensere]

MS Oasis of the Seas, maxima navis epibatica in mundo, ab Austrocoreana societate STX Europe producitur.
Hyundai Kia Automotive Group est prima societas productoria autocinetica in mundo secundum lucrum et quarta secundum unitates venitas.
Tramen KTX in Songieongensis statione.

Vectura in Corea Meridionali super extensis ferriviario ac autoviario retibus et maritimis et aëriis nexibus evolvitur. Laophoria, taxiraedae, metropolitanae et tramina mera oeconomicaeque itinera in intestina Corea Meridiana praebent. Praecipuae urbes metropolitanum rete habent, inter quas Seulum, cum decem lineis per varios colores bene distinctis. Aliae urbes cum metropolitana Pusanum, Taegu, Taeieonum, Quansua, et Inchonum sunt, dum aliis metropolitana in constructione est. Aliquibus in stationibus commutatio est cum Korail, ferriviaria civitatis linea. Adsunt etiam diaconiae laophoriorum interurbanorum.

Viariae arteriae in Corea Meridionali in autovias, vias civitatis et alias categorias inferioris gradus classificantur. Adsunt circiter 3000 chiliometrorum autoviarum, a societate Korea Highway Corporation gestarum.

Korail commeatum ferriviarium in praecipuis Austrocoreanis urbibus in praecipuis viis gerit, inter quas sunt lineae Gyeonguiensis et Donghensis-Bucbuensis quae denuo statim Coream Septemtrionalem conectet. ferriviarium civitatense systema Coreanum rapidas diaconias inter varias urbes in linea Gyeongbuensi permittit, gratia traminis KTX, creati collaborantibus Francia et Iaponia; nihilominus Gubernatio Coreana independenter adhuc novum tramen creare proponit.

Praecipuus internationalis aëroportus est Aëroportus Internationalis Inchonensis (인천국제공항 / 仁川國際空港). Corea Meridionalis octo aëroportus internationales et septem domesticos aëroportus habet. Societas aëria Korean Air et Asiana Airlines sunt. Ponderis etiam autocinetica industria: Kia, Hyundai, SsangYong et Daewoo (in Europa Chevrolet Corea) bona fama gaudent.

Energia[recensere | fontem recensere]

Electrificinarum nuclearium locus in Corea Meridionali.

Corea Meridionalis quinto mundano loco secundum energiae nuclearis productionem et secundo loco in Asia ex 2010 est. Energia nuclearis in Corea Meridionali 45% electricae productionis praebet, et investigatio est activissima cum investigatione de progressivorum reactoriorum varietate, incluso parvo reactorio modulari, cum investigatione de liquido metallico rapido transmutationis reactorio et de magnae temperaturae hydrogenii generationis adumbratione. Productionis benzinicae productionis et purgamentariae tractationis technologiae etiam localiter evolutae sunt. Etiam incepti ITER membrum.

Corea Meridionalis emergens reactoriorum nuclearium exportatoria civitas est, foederibus conclusis cum Phylarchiarum Arabicarum Confoederatione ad construenda et servanda quattuor reactoria nuclearia, cum Iordania ad investigandum reactorium nuclearium et cum Argentina ad construenda et reparanda aquae gravis reactoria nuclearia. Corea Meridionalis etiam liceri parat ad construensum aquae levis reactorium Argentinae.

Corea Meridionalis uranio locupletato utere aut traditionalem locupletationis technologiam sponte evolvere non permittitur, propter Civitatum Foederatarum politicam pressionem, dispar plerarumque nuclearium potentiarum talium Iaponiae, Germaniae et Franciae, competitorum Coreae Meridianae in internationali mercatu nucleari. Hoc impedimentum Austrocoreano autochthonico industriali incepto intemporarias diplomaticas rixas inter ambas civitates socias incitavit. Dum Corea Meridian suam nuclearem technologiam electicitatis generatoriam et reactores nucleares exportare bene gerit, ea in mercatu apparatuum locupletationis nuclearis et purgationis capitalizare nequit, quod impedit Corea Meridionalis magis suam exportatoriam aediculam expandat. Corea Meridionalis unicas technologias velut pyrepexergasiam ad circumveniendos hos obices et ad quaerendam magis proficuam aemulationem quaesivit. Nuperrime Civitates Foederatae cautae fuere de Austrocoreano nucleari programmate, quod Corea Meridiana instat ut sit solum civili usui.

Valetudo publica et assecuratio socialis[recensere | fontem recensere]

Nosocomium Universitatis Nationalis Seulensis.

Quamquam exspectatio vitae in Corea Meridiana vehementer 1950 crevit, civitas adhuc praecipua salutis aerumnia sustulit. Aerumnia una impacta ambitalis contaminationis incolis graviter urbanitatis est. Secundum Ministerium Salutis et Opitulationis (보건복지부 / 保健福祉部) morbi chronicus responsales plerorumque morborum in Corea Meridionali sunt, condicio aggravata quia salutis systema magis tractationem quam impeditionem attendit. Morborum chronicorum incidentia in civitate 24 centesimas circumagunt. Aestimantur circiter 33 centesimae adultorum incolarum fumare. Praevalentiae index Viro Immunitarii Defectus Humani (VIDH) exeunte 2003 minor quam 0,1 centesimae. Anno 2001, Gubernationis Centralis sumptus curis salutis respondebant circiter ad 6 centesimas PDG. Homicidii index in civitate 26 pro 100 000 anno 2008 fuit, maxima inter civitates progressas.

Communicatio[recensere | fontem recensere]

Televisificae stationis Korean Broadcasting System graphea, urbe Changuoni sita.

Praecipua inter media communicationis in civitate diaria, radiophonia, et interrete sunt. Diurnariorum ars incepit aperto adventicio commercio saeculo undevicensimo, et ex illo tempore orta est magnus editionum librorum numerus. Inter Austrocoreana praecipua diaria The Chosun Ilbo, JoongAng Ilbo et Dong-A Ilbo sunt. Omnia haec diaria Coreane scribuntur, licet sint publicationes Anglice periegetis et residentibus advenis. Inter quae excellunt The Korea Herald, The Korea Times, et JoongAng Ilbo.

Velut diaria, pleraeque radiophonicae stationes Coreane emittuntur, licet sint stationes quarum tota programmatio est Anglice. Pleraque radiophonica programmata Coreanam et pergrinam musicas mixtas transmittunt, dum idem evenit cum radiodiurnis, fabulis radiophonicis et disportivis programmatibus.

Programmata televisifica locali lingua etiam trasnmittuntur, incluse adventiciae pelliculae, quarum voces transmutantur ad linguam Coreanam in tramitibus televisionis apertae. Praecipuae civitatis stationes Korean Broadcasting System, Munhwa Broadcasting Corporation, Educational Broadcasting System, et Seoul Broadcasting System sunt. Etiam tramites cum transmissione solum Anglice sunt, velut Arirang TV.

Interrete praecipua quotidianae Austrocoreanorum vitae pars factum est, quia novem quorumque decem domiciliorum Interretis diaconias habent. Est singula civitas cui est maximus numerus usuariorum Interretis, et sui conexus inter maximae velocitatis eos in toto orbe terrarum inveniuntur. Etiam est princeps in technologia DMB et maximum numerum societatum praebitoriarum Interretis gradu internationali habet.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Fortalitia Huaseongensis (화성 / 華城), anno 1997 Mundi Hereditas ab UNESCO declarata.

Corea Meridionalis suam traditionalem culturam cum vicina Corea Septemtrionali condividit. Nihilominus duae Coreae dissimiles `praesentes formas in suis culturis evolvere, praesertim divisa paeninsula anno 1945, Bello Orbis Terrarum Secundo confecto. Licet Coreana cultura ab vicina Republica Populari Sinarum affecta sit, respublica culturalem identitatem? unicam et dissimilem aliarum civitatum evolvere assecuta est. Ministerium Culturae et Periegeseōs active? traditionalibus activitatibus? et hodiernis culturae formis per conlocationis pecuniariae et educationis programmata favet.

Industrializatio et urbanitate facta multas mutationes moribus populi Coreani apportavit. Oeconomicae et modi vivendi mutationes Austrocoreanos ut se in magnas urbes, praesertim in caput, conglobent adduxit. In praesenti sunt novem loci Mundi Hereditas ab UNESCO in austrocoreano territorio classificati.

Praeter classicas populares expressiones, recens Austrocoreana cultura, quae novas formas, tales fabulas televisificas, cinematographiam et musicam popularem comprehendunt, significative in dissimilibus mundi locis assimulata est. Hoc phaenomenon, in principio Fluctus Coreanus nuncupatum, expansum est in alias Asianas civitates, inter quas Iaponia, Vietnamia, et Sina.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Dies Nomen Latine Nomen Coreane
Kalendis Ianuariis Annus Novus 양력설
Inter 22 et 24 Februarii Annus Novus Coreanus 설날
Kalendis Martiis Motus Kalendarum Martiarum 만세운동
5 Maii Dies Puerorum 어린이날
Octavo die Aprilis Natalis Buddhae 석가탄신일
6 Iunii Dies Caducorum 현충일
17 Iulii Dies Constitutionis 제헌절
15 Augusti Dies Liberationis 광복절
Quinto decimo die octavi calendarii lunaris Chuseocum sive Festivalia Medii Autumni 추석
Kalendis Octobribus Dies Virum Armatarum 국군의 날
3 Octobris Dies Conditionis Nationalis 개천절
9 Octobris Dies Hangulis 한글날
25 Decembris Christi Natalis 기독탄신일

Ars[recensere | fontem recensere]

Coreana ars Buddhismo et Confucianismo valde affecta. Inter evolutissimas artes plasticas inveniuntur pictura, calligraphia et fictile. Coreana pictura antiquissima est: Pictura Parietalis Cogurionensis, adhuc servata, originem a Trium Regnorum tempore trahit, quamvis haec ars suum culmen per Imperium Coreanum Prius attigerit. Pleraque opera religiosorum thematum sunt, et topia per apicem tempore Dynastiae Tiosoniensis evoluta sunt. Calligraphia evoluta est eodem tempore cum pictura et aliis artibus activis, quia ante alphabeti Coreani sive hangulis inventione in usu erat hania sive scriptio Sinensis.

Per Imperium Coreanum Prius, productio statuarum Buddhae velut huius photographatae suum culmen attinxit.

Fictile et sculptura duo inter antiquissimas artes plasticas Coreano in territorio cultas fuere, quia sunt earum exempla e Neolithico (inter 6000 et 1000 a.C.n.). Cum Buddhismus una inter praecipuas Coreae religiones factus est, multiplicata est Buddhae statuarum productio omnibus in chirotechnicis civitatis technyphiis. Postea, fictile per Imperii Coreani Prioris epochēn creatum petrae nephriticae coloris erat et, e saeculo XIV, forma communissima ornandorum vasorum per caelaturas caesicii coloris super fundo albo erat.

In artis activae campo, saltatio et theatrum coniuncta evoluta sunt. Talchum (탈춤) et buchaechum (부채춤) formae artis activae civitatis notissimae extra rem publicam sunt. Saltationis contemporaneae initium in civitate originem ex Iaponica occupatione trahit et ex illo tempore dissimilia saltationis genera, sicut pantomimus ballationis, iazenzis et saltatio breakica, maius pondus Austrocoreano in territorio nacta sunt. In theatro, cum saltationibus et choreographiis spectamina sine dialogis inclusis pervulgantur, quod prospera opera velut jump et nanta peperit.

Traditionalis civitatis vestis hambocum (한복 / 韓服) nuncupantur. Haec vestis multas variationes habet, tales dopo (도포 / 道袍), durumagi (루마기) et ieogori (저고리); sunt speciales vestes viris ac mulieribus et formalibus ac informalibus occasionibus. Hamboci mos per saecula ex aetates in aetates sine patiendis maioribus mutationibus in fabricatione et in pannorum usibus transmissa est. Ex Occidentalium vestimentorum introductione saeculo vicensimo, hamboci usus considerabiliter decrevit et in praesenti plerique homines solum eo in caerimoniis velut matrimoniis, natalibus et diebus festis reipublicae utuntur.

Anno 1993, gubernatio Scholam Integralem Artis Coreae condidit, cuius propositum artisticae magni gradus educationi favere est. Schola actionis, picturae, saltationis, theatri, cinematographiae et sculpturae cursibus ministrat. Sunt etiam alii privati organismi, velut Centrum Artis Seuli et Centrum Artis LG, quae vulgant adventiciasque artem et culturam, praesertim in civitatem adventicias magnae acclamationis productiones apportantia.

Architectura[recensere | fontem recensere]

Pagōdus Beopiuensis (법주사 / 法住寺), Coreanae traditionalis architecturae exemplum.

Praemoderna Coreae architectura dividi potest in duobus genera praecipua: id quo palatiorum ac templorum structurae, et id quo communes hominum domus (cum localibus variationibus) utuntur. Antiqui aedificatores systema firmamenti tectis stramineis et contignationibus simplicibus ondolibus (온돌 / 溫突) nuncupatis pictum adoptaverunt. Classes superiores altas domus cum tectis factis e normalibus tegulis aedificabant. Nihilominus sunt multi loci, velut laographica oppidula Hahoe, Yangdongum et Corea, ubi antique civitatis architectura servatur.

Coreana architectura quotidiana utitur traditionali dancheongi (단청 / 丹靑) technica, selectis coloribus descripta, qui in usu erant ad tegendas aedificationes antiquorum Coreanorum regnorum, praesertim picturas parietales antiquorum regiorum sepulcrorum; ruber, caeruleus, gilvus, albus, et niger. Hic colores in usu fuere propter suas speciales proprietates ante naturalia phaenomena, velut ventum, solem, pluviam, calorem.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Yi Sang (1910-1937), Coreanus poëta Rimbaud Coreanus nuncupatus.

Velut musica, Coreanae litterae in classicas et hodiernas etiam dividuntur. Primae omnia opera ante et per Regnum Tiosoniense scripta comprehendunt. Quorum pleraque haniā sive Sinico alphabeto scripta sunt, quamobrem varii auctores veras Coreanas litteras aequaevas alphabeti hangulis ortui esse considerant. Haec opera epicas historias, legenda et traditiones antiquorum Coreanorum narrant, quae praeterea inserviunt tabulis historicis, cum regum priorumque domorum chronicis. Ki Man-jung, Heo Gyung, Park Ji-won, et Yi Eok sunt auctores excellentes illis temporis, dum Gu-unmong, Hong Gil-dong Jeon, et Hojil aliquae opera scripta ab eis sunt.

Hodiernae Austrocoreanae litterae ad omnia opera scripta et edita e saeculo vicensimo refert. Coreana mythistoria solum pondus hoc tempore assecuta est et creberrime historicas propositiones Coreanae societati tractabantur, velut Iaponica occupatio, Bellum Orbem Terrarum II, et Bellum Coreanum. Sicut cinematographia et alia media communicationis, litterae a dictatorialibus regiminibus obiurgatae sunt quae civitatem inter decennia 198 et 199 gubernaverunt. Inter Austrocoreanos scriptores excellentes sunt Yi Munyol, Yong-Tae Min, Lee Cheong-jun, et Park Kyung-ri. Haec ultima seriei librorum Toji nuncupatae auctrix fuit, quae unum operum maximi ponderis in Coreanis litteris habetur et in collectione operum repraesentativorum Unescana comprehenditur.

Musica[recensere | fontem recensere]

Festivalia Hi!, quotannis Seuli celebrata.

E Coreana divisione, musica dividi coepit in duo genera quae sunt traditionalis ac/sive laographica et moderna. Coreana musica traditionalis dissimilibus modis per saecula evoluta est et ponderis munus in caerimoniis eventibusque implebat. Primae Coreanarum musicae saltationisque formae originem a Trium Regnorum tempore trahunt, quae amplius triginta dissimilibus instrumentis musicis utebantur. Musica Coreana dividebatur in varia genera, secundum usum: muac ritibus, talchum saltationibus cum personis, nongac agricolis et minyo generatim populo erat.

Musica Coreana moderna, K-Pop nuncupata, pingitur usu carminum generis popularis mixtorum cum elementis musicae laographicae Austrocoreanae. Alia genera cum magna cavea in civitate rhythmus et caerulei, hiphop et musica electronica sunt. Varii interpretes et greges musicorum autochthones limites transire et ab auditoribus aliarum Asianarum civitatum, velut Sinarum, Iaponiae, Taivaniae, et Hongcongi accipi quaesivere.

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Austrocoreana pellicula cinematographica[14]
Anno Numerus pellicularum
1975 91
1985 80
1995 63
2005 82

Coreana cinematographia varios successos internationali gradu obtinuit, quamvis non gaudeat tantae populi aurae quam, exempli gratia, India et Iaponia. Prima pellicula tota civitate producta The Righteous Revenge, a Kim Do-san anno 1919 moderara, fuit. Post quam cinematographatae sunt aliae pelliculae quae aliquod successus in republica habuerunt, quamvis industria cinematographica solum post Bellum Coreanum (inter 1950 et 1953) evenerit.

Ex illo tempore et usque ad 1972, Coreana cinematographia suam nuncupatam aetatem auream vixit, ubi pelliculae liberissime politicas socialesque populi opiniones exprimebant. Per decennium 199 libertatis loquendi repressio per praesidis Pak Zionghi gubernationem effecta pellicularum productionem in civitate decrescere provocavit, et industria cinematographica pondus perdidit. Recentioribus annis, varii Austrocoreani pelliculae, moderatores et actores gloriam internationalem obtinere adepti sunt, praemia in festis, velut Canuae, consecuti.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Caro ignea (불고기), Coreanum ferculum carne bubula aut porcina paratum.

Coreana coquina per socialium politicarumque mutationum saecula evolvit. Ingredientia ferculaque variant secundum cuiusque provinciae culturam. Sunt multa ferculs regionalia quae dissimilibus cum variationibus totam per civitatem propagata sunt. Coreanae aulae regiae coquina omnes regionales cibos peculiares regiae familiae conligere assecuta est. Iam diu alimentorum consumptio modorum morumque serie et regiae familiae membris et Coreanis agricolis temperata est.

Coreana coquina praesertim in oryza, collyris, tōfu, holeribus, piscibus et carnibus fundatur. Coreanus traditionalis cibus numero marginum cenae pingitur, quae iuxta cum elixa brevis grani oryza apponuntur. Omnia fercula numerosis marginibus cenae apponuntur. Inter traditionalia fercula consumptissima sunt caro ignea (불고기), oryza mixta (비빔밥) et galbi (갈비).

Thea ponderis pars civitati in gastronomia est, et caerimonia theae una traditionum radicatissimarum inter incolas est. Reipublicae theae frumentis, herbis medicis, seminibus et fructibus parantur. Potiones alcoholicae e frumentis e tempore priori saeculo quarto factae sunt. Inter praecipuos Austrocoreanos liquores alcoholicos inveniuntur macgeolli (막걸리), haud expoliti; vinum clarum (청주), medicum; et liquor ursus (소주), liquor distillatus. Macgeolli basis ad fabricandas alias regionales potiones sunt, augendo aut deminuendo fermentationis tempore.

Disportus[recensere | fontem recensere]

Taequondonis cultor technicam dollyochagicam ostendens.
Porta Pacis Mundanae in Consaepto Olympico Seulensi.

Ars martialis taequondo e Corea orta est. Inter alias Austrocoreanas artes martiales sunt hapcido (합기도 / 合氣道), taeccyeon (택견), tangsudo et cuxulvon (국술원 / 國術院).

Basīpĭla introducta est in Coream anno 1905 et ex illo tempore facta est una ex artibus athleticis populo gratissimis. Organizatio Coreana Basipilae, anno 1982 instituta, fuit prima Coreae Meridianae professionalis liga athletica. Austrocoreana turma Classicum Mundanum Basipilae anni 2006 tertio loco, secundo loco editione anni 2009 finivit et anno 2008 clipeum aureum in Olympiis anni 2008 Pechini consecuta est.

Olympia Aestiva anni 1988 Seuli celebrata sunt, ubi Corea Meridiana quartum locum secundum clipeorum numerum cum duodecim aureis, decem argenteis et undecim aëreis attigit. Respublica assidue bonae resultationes in arte sagittandi, teniludio mensali, pennaludio, patinatico velocitatis brevis callis, manufollio, alsulegia glaciali, basipila, ziudone, patinatico, taequondone et sublatione ponderum obtinet. Corea Meridiana plurimos clipeos in Olympiis Hiemalibus assecuta est, collata aliis Asianis civitatibus. Anni 2010 Olympia Hiemalia Vancuverii, civitas quattuordecim clipeos (sex aureos, sex argenteos, et duos aëreos) consecuta est, quod usque ad 45 totum victorum clipeorum numerum (23 aureos, 14 argenteos et octo aeneos) elevavit.

Corea hospitio bis Ludos Asianos accepit, anno 1986 Seuli et anno 2002 Pusani, et anni 2014 editio Icheoni eveniet. Iuxta cum Iaponia, hospitio anni 2002 Certamen Mundanum Pedilusorium accepit, ubi sua turma civitatis prima Confoederationis Asianae Pedilusoriae (Anglice Asian Football Confederation) turma quae paenultima exclusoria certamina attigit facta est. Inter alios magnos internationales athleticas eventus qui in Corea Meridionali accidere excellunt Ludi Asiani Hiemales anni 1999 in provincia Ganguonensi, Ludi Universitarii Mundani Hiemales anni 1997 in Muiu ac Ieoniu et Ludi Universitarii Mundani Aestivi anni 2003 in Daegu. Anno 2010 celebratum est Magnum Praemium Coreae Meridionalis Formulae Unius in Circuitu Interbationali Coreae in Yeongamo (영암 / 靈巖). Anno 2011 celebratus est in Corea Meridionali Campionatus Mundanus Ludi Gymnici Campestris in Daegu. Anno 2011 decretum est comitatum Pyeongchangensem (평창군 / 平昌郡) hospitio Olympia Hiemalia anni 2018 accepturum esse.

Codices[recensere | fontem recensere]

Coreae Meridionali sunt hic codices:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Breen, Michael 2004. The Koreans: Who They Are, What They Want, Where Their Future Lies. St. Martin's Griffin. ISBN 0-312-32609-2.
  • Cumings, Bruce 1997. Korea's Place in the Sun. Novi Eboraci: W.W. Norton. ISBN 0-393-31681-5.
  • Hart, Dennis 2003. From Tradition to Consumption: Constructing a Capitalist Culture in South Korea. Seoul: Author. ISBN 89-88095-44-8.
  • Kern, Thomas, et Patrick Köllner, edd. 2005. Südkorea und Nordkorea. Einführung in Geschichte, Politik, Wirtschaft und Gesellschaft. Frankfurt/New York: Campus. ISBN 3-593-37739-X.
  • KOIS (Korea Overseas Information Service) 2003. Handbook of Korea, ed. 11a. Seoul: Hollym. ISBN 1-56591-212-8.
  • Nahm, Andrew C. 1996. Korea: A History of the Korean People, editio altera. Seoul: Hollym. ISBN 1-56591-070-2.
  • Neidhart, Christoph. 2008. Die Kinder des Konfuzius. Was Ostasien so erfolgreich macht. Freiburg im Breisgau: Verlag Herder. ISBN 978-3-451-03006-2. (= Herder-Spektrum; 3006)
  • Nilsen, Robert. 2003. Moon Handbooks: South Korea, editio tertia. Avalon Travel Publishing. ISBN 1-56691-418-3.
  • Ó Murchú, Pádraig 1989. Idir Dhá Shaol. Coiscéim.
  • Song Du-yul et Rainer Werning. 2012. Korea. Von der Kolonie zum geteilten Land. Vindobondae: Promedia Verlag. ISBN 978-3-85371-340-2.
  • Südkorea. 1998 HB-Bildatlas Special 49. Norderstedt: Harksheider Verlagsgesellschaft. ISBN 3-616-06449-X.
  • Yang, Sung Chul 1999. The North and South Korean Political Systems: A Comparative Analysis, editio altera. Seoul: Hollym. ISBN 1-56591-105-9.
  • Yonhap News Agency 2004. Korea Annual 2004. Seoul: Author. ISBN 89-7433-070-9.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Rem Publicam Coreanam spectant.

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg