Mare

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mare, a litore visum.
Mare Aegaeum

Mare (-is, n.) continuum salsae aquae aequor continentes circumdans est. Haec "aquarum generalis collectio"[1] tegit 70.8 centenas telluris, id est 381 miliones chiliometrorum quadratorum.

Aquae marium subiectae sunt gravitationi lunae solisque; quam ob rem aliis temporibus aquae terrarum litoribus accedunt, aliis temporibus recedunt.

Maria multos biotopos continent. Piscatores in maribus navigant, et pisces ex maribus capti pars gravis alimenti nostri sunt.

Maria etiam viae navigandae sunt. Ab temporibus Aegyptorum pharaonum nautae in maribus navigaverunt. Phoenices Graecique etiam nautae praeclari erant. Medio aevo, Vikingi et mercatores Hanseatici maria septentrionalia dominabant.

[recensere] Repertorium marium

[recensere] Notae

  1. Isidorus, Etym. 13.14. Isidorus de mari pergit: "Omnis enim congregatio aquarum, sive salsae sint sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud (Genes. 1,10): ‘Et congregationes aquarum vocavit maria.’ Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. Aequor autem vocatum quia aequaliter sursum est; et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; sive quod illum partim auferant venti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque revolutus recurrat. Maris autem certum non esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum."

[recensere] Vide etiam

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis