Butania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
འབྲུག་ཡུལ་
Brug rGyal-Khab
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Situs Butaniae
Lingua Dzongkha
Caput Thimphu
Rex Jigme Khesar Namgyel Wangchuck
Primus Minister Jigme Thinley
Area
 - Totalis
 - % aqua
Locus


38 394 km²
1 (aest.)

Multitudo


 - Tota (anno 2009 aest.)
 - Densitas

Locus 163


691 141 incolarum
18,1 inc./km²

Nummus Ngultrum (Lingua Dzongkha དངུལ་ཀྲམ) (codex BTN)
Zona Horaria UTC +6
Hymnus nationalis Druk tsendhen (Latine Regnum Draconis Tonitri)
Abbreviatio interretialis .bt
Telephonicum praefixum +975

Butania[1] (Butanice: འབྲུག་ཡུལ་ Druk Yul 'Pagus Draconis'), publice Regnum Butaniae, est civitas sui iuris sine litore in Asia Meridiana, in Himalaiensi iugo et inter Indiam meridie et Sinas (Regionem Autonomam Tibetanam) in septentrione sita (finium inclusio: 470 km). Superficies Butaniae 46 500 km² et circiter 300 km in maximam longitudinem ab oriente ad occidentem, et 170 km a septemtrione ad meridiem est. Caput Butaniae est Thimphu.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Pars interior Trongsensis dzong.

Nomen civitatis འབྲུག་ཡུལ་ (transcriptum Brug-yuk aut crebrius Druk-yul) 'terram draconis' significat. Etiam འབྲུག་ཙན་དན་ (Druk tsendhen transcriptum), 'terram draconis tonitri' significans, nuncupatur quia tonitrus aut fulguris sonus velut draconum murmura interpretitur. Butania forma, qua Europa utitur, a Sanscritico vocabulo °Bhoṭānka- 'Tibetum extremum' significanti derivatur. Haec ultima natio quidem Tibetane བོད་ (transcriptum Bod, Bhöd sive Bhö) nuncupatur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Origo et historia antiqua Butaniae ignorantur. Padmasambhava, sapiens Indicus, iter suum fabulosum e Tibeto in Butaniam saeculo VIII fecit, ubi Buddhismum tulit.

Natio numerosas invasiones a saeculo XI ad XVI, praesertim a Tibetanis et Mongolis factas passa est.

Theocratia Buddhistica in Butania ineunte saeculo XVII statuta est. Area, historice prope Tibetum in septentrione, sub Britannico dominio Indiae per saeculum XIX posita est et protectoratus statutus anno 1910 est. Britanni internationales rationes curaverunt sed se ab intestinis rebus abstinuere.

Praesens monarchia, anno 1907 statuta, morem adoptavit ut emigrare non autochthones faceret. Cuius resultatio circiter 100 000 Nepaliensium et Indorum exodus versus finitimas nationes fuit.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Conspectus Dzong Doctrinae Auspicabilis (Lingua Dzongkha བཀྲ་ཤིས་ཆོས་རྫོང), in Thimphu, ubi sedes gubernationis Butaniensis ab anno 1952 est.

Bhutaniae proprietatum una sua felicitatis persecutio per Felicitatis Nationalis Grossae meliorationem est. Ubi pleraeque gubernationes in PDG valore fundantur ut civium divitiarum gradum metiantur, Butania eum pro Felicitate Nationali Grossa substituit ut incolarum felicitatis gradum metiatur. Hic index fundatur in dimensionibus quattuor, firmae evolutionis columnis, quae sunt:

  • oeconomica incrementum evolutioque responsalia;
  • Butaniensis culturae conservatio promotioque;
  • ambitus curatio;
  • bona rectio responsalis.

Anno 1972 instaurata, Felicitas Nationalis Grossa paulatim iter in communitate internationali facit. Sic, internationalis congressio de prosperitatis definitione locum in Universitate Sancti Francisci Xaverii in Canada habuit. De 400 hominum ex amplius decem nationibus venientium, amplius triginta Bhutanienses erant, computatis inter se magistris, monachis, politicis ducibus.

Die 17 Decembris anni 2005, rex Bhutaniae, Jigme Singye Wangchuck, regnum in democratiam parlamentariam anno 2008 vertendum esse et eadem die se pro herede principe Dasone Jigme Khesar Namgyel Wangchuck, filio seniore viginti-quinque annos nato anno 2005, abdicaturum esse nuntiavit. Vere Decembre anni 2006 abdicare et potestates filio delegare debebat. Propositum Constitutionis, in praeparatione ex anno 2001, Parlamenti bicameralis creationem providet, quod a 75 sodalium Conventu Nationali et viginti-quinque sodalium Consilio Nationali componitur. Dux Civitatis a rege tenetur, sed demitti posset a suffragio inter Parlamenti sodales duarum tertiarum partium voces colligente.

Die 24 Martii anni 2008, per prima legisfera comitia, Factio Virtuosa Bhutaniae (Lingua Dzongkha: འབྲུག་ཕུན་སུམ་ཚོག་པ), a Jigme Thinley, quinquaginta-sex annos nato et in Civitatibus Foederatis educato, ducta, quadraginta-quattuor scamna e quadraginta-septem camerae inferioris contra Factionem Democraticam Popularem adepta est. Jigme Thinley Primus Minister die 9 Aprilis factus est.

Die 6 Novembris anni 2008, diadema Jigme Khesar Namgyel Wangchuck quinto regi Bhutaniae rite impositum est, atque novissimus orbis terrarum regi.

Divisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Bhutania in dzongdey sive administrativas zonas quattuor dividitur quae sunt:

Colore in tabula Dzongdey Latinizatum Caput Area (km²) Incolae (2005) Spissitudo Numerus divisionum dzongchag
Caeruleo Oriens Mongarum 10 949 175 163 16 6
Puniceo Meridies Gelephu 8 499 89 720 10,6 4
Flavo Medium Damphu 11 023 88 855 8,1 5
Smaragdo Occidens Thimphu 8 345 281 244 33,7 5
Bhutania Thimphu 38 816 634 982 16,4 20
Tabula Bhutaniae cum suis dzongdey et dzongchag

Vicissim dzongdey in dzongchag sive districtos (Dzongkha རྫོ་ཁག།) viginti subdividuntur. Magna dzongchag vicissim in dungchag sive subdistrictos subdividuntur. Vicorum circuli circumscriptiones constituunt, gevog nuncupatas et ab eis qui a populo eliguntur administratas. Infra sunt dzongchag:

Numero in tabula Dzongchagum Latinizatum Dzongchagum Dzongkha Caput Latinizatum Caput in lingua Dzongkha Area (km²) Incolae (2005) Spissitudo Dzongdeyum Numerus dungchagorum Numerus gevogorum Numerus urbium
1 Bumthangum བུམ་ཐང་ Dzacarum 2 490 16 116 6,5 Meridionale 4 5
2 Tzucha ཆུ་ཁ་ Tzucha ཆུ་ཁ་ 1 991 74 387 37,4 Occidentale 1 11 6
3 Dagana དར་དཀར་ནང་ Daga 1 276 18 222 14,3 Centrale 11 4
4 Gasa མགར་ས་ Gasa མགར་ས་ 4 089 3 116 0,8 Centrale 4 1
5 Ha ཧད་ / ཧཱ་ Ha ཧད་ / ཧཱ་ 1 319 11 648 8,8 Occidentale 5 1
6 Lhuntseum ལྷུན་རྩེ་ Lhuntseum ལྷུན་རྩེ་ 2 881 15 395 5,3 Orientale 8 2
7 Mongarum མོང་སྒར་ Momgarum མོང་སྒར་ 1 693 37 069 22,6 Orientale 16 4
8 Paro སྤ་གྲོ་ Paro སྤ་གྲོ་ 1 693 36 433 21,5 Occidentale 10 2
9 Pemagatselum པདྨ་དགའ་ཚལ་ Pemagatselum པདྨ་དགའ་ཚལ་ 593 13 864 21,5 Orientale 7 7
10 Punacha སྤུ་ན་ཁ་ Punacha སྤུ་ན་ཁ་ 845 17 715 21 Centrale 9 1
11 Samdrupdzongcharum བསཾ་གྲུབ་ལྗོངས་མཁར་ Samdrupdzongcharum བསཾ་གྲུབ་ལྗོངས་མཁར་ 2 207 39 961 18,1 Orientale 3 11 5
12 Samtseum བསམ་རྩེ་ Samtseum བསམ་རྩེ་ 1 725 60 100 34,8 Occidentale 2 16 3
13 Sarpangum གསར་སྦང་ Gelephu 2 048 41 549 20,3 Meridionale 2 15 3
14 Thimphu ཐིམ་ཕུག་ Thimphu ཐིམ་ཕུག་ 1 617 98 676 61 Occidentale 1 10 1
15 Transigangum བཀྲ་ཤིས་སྒང་ Transigangum བཀྲ་ཤིས་སྒང་ 2 171 51 134 23,6 Orientale 3 16 6
16 Trasiyangsteum བཀྲ་ཤིས་གཡང་རྩེ་ Trasiyangsteum བཀྲ་ཤིས་གཡང་རྩེ་ 1 459 17 740 12,2 Orientale 8 2
17 Trongsa ཀྲོང་གསར་ Trongsa ཀྲོང་གསར་ 1 815 13 419 7,4 Meridionale 5 1
18 Tsirangum རྩི་རང་ Damphu 632 18 667 29,5 Centrale 12 1
19 Vangduephodrangum དབང་འདུས་ཕོ་བྲང་ Vangduephodrangum དབང་འདུས་ཕོ་བྲང་ 4 181 31 135 7,4 Centrale 15 3
20 Zemgangum གཞལ་སྒང་ Zemgangum གཞལ་སྒང་ 2 146 18 636 8,7 Meridionale 1 8 3
Bhutania འབྲུག་ཡུལ་ Thimphu ཐིམ་ཕུག་ 38 816 634 982 16,4 13 201 61

Geographia[recensere | fontem recensere]

E satellite photographia Bhutaniae

Bhutania Himalaiana natio est, in Austrorientali iugi parte sita, inter Indiam et Rempublicam Popularem Sinarum inclusa. Historice, eius territorium longius versus Meridiem tendebatur, tum praesentis civitatis Assamensis partem tum protectoratum Cooch-Beharense comprehendens. Ex anno 1772, Societas Britannica Indiarum Orientalium magis atque magis fines versus septemtrionem per bellorum foederumque seriem pepulit, usque ad foedus Sinchulense anni 1865, terrarum e regno captarum partem restituens.

Secularis separatio, pauci incolae et paulo hospitalis prominentia Bhutaniam oecosystematum servatissimorum unum in orbe terrarum fecit. Civitas inter decem primas secundum specierum spissitudinem est. Circa 5500 vegetalium specierum, e quibus 300 plantae medicinales, 770 avium specierum, et 165 mammalium specierum, e quibus multae periclitatae species velut Ailurus fulgens, Uncia, et Trachypithecus geei, computantur.

Prominentia[recensere | fontem recensere]

Himalaia in civitatis septemtrionis topiis dominatur et plurima cacumina 7000 metra altitudinis excedunt. Culacangri generatim maximus Bhutaniae locus, 7553 metra altus, habentur, sed Sina exigens eos totos in Thibeto esse asserit.

Topographica Bhutaniae tabula

Permontuosus, meridionus civitatis limes planitie Gangetica et Brahmaputrae (ubi altitudo minima, 97 metrorum, est) constituitur dum boreorientalis limes iugo montium Himalaianorum (ubi altitudo maxima est cum Culacangris, 7554 metrorum altis, aut Tribus Fratribus Montis, 7570 metrorum altis) finitimus est.

Silva 70 centesimae civitatis terrae tegit. Plerique incolae altis in oropediis et occidentalibus in vallibus densantur.

Extrema meridiana civitatis pars oryzae agribus tectarum subtropicalium planitierum lacinia est, ubi pleraeque arabiles terrae sunt, quae solum 2 centesimae terrae occupant.

Clima[recensere | fontem recensere]

Tabula Bhutaniae.

Bhutaniae clima secundum altitudinem variat et hippalo, praesertim, civitatis occidente, adfectum est. Meridiana planities madido climate subtropicali fruuntur. Himalaianae mediae et meridianae valles temperatae sunt dum septentrio pellucide frigidior cum aeternis nivibus super cacuminibus est.

In Thimphu, 2200 metrorum alto, temperaturae e 15 in 26 gradus Celsianos ex Iunio in Septembrem agitatur, sed in -4 °C Ianuario fiunt. Meridie, temperatura raro infra 15 °C descendit, et 40 °C aestate attingere potest.

Praecipitationes septemtrione sparguntur, cum solum 40 millimetris quotannis, praesertim nivis modo. Temperatae centri regiones 1000 mm annualia mediae accipiunt, dum acta 7800 mm meridie subnotata sunt.

Aggestus in Punachensi valle culti.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ngultrum Bhutaniae moneta cuius valor cum Indica rupia figitur. Rupia etiam cursus legalis in natione accipitur.

Bhutaniae oeconomia minime evolutarum in mundi una est; quae in agricultura, silvarum usu et hydrodynamicae electricitatis venu Indiae fundatur.

Decenniis 198 et 199, regia Bhutaniae gubernatio ingeniosarum formarum et materiarum notas postalicas emisit ut novi reditus obtinerentur. Aliae notae rotundā formā et e charta spissa, aliae e chalybeiis laminis et adhuc rarissima rotundarum notarum plasticarum series est, quae veri disci cum microsulcis sunt super quibus hymnus Bhutaniae inciditur. Etiam notae in tribus dimensionibus personas, animalia aut antiqua autocineta (culmen in natione ubi vix viae non sunt) repraesentantes, notae rosā odoratae sunt et adhuc plasticarum notarum series caelatos magnos saeculi vicensimi homines repraesentans; inter quos Winston Churchill, Carolus de Gaulle, Mahatma Gandhi, Ioannes F. Kennedy, Dwight D. Eisenhower, et alii. Pulcherrima certe notarum ex vera soia series locales religiosas picturas repraesentans est, quae hodie a philatelistis valde quaeruntur. Huius philatelicae productionis promotor, Statunitensis Burtus Todd, productionem anno 1962 coepit. Notae ad cursum aerium destinatae porrectae sunt antequam adhuc natio aeroportum haberet. Septem specimina cum tramitibus incisis nuntium aut musicam melodiam discophoni ope diffundentibus anno 1973 emissa sunt, ubi odoratae notae etiam emissae sunt. CD-ROM valore percussus, magnetoscopicam seriem continens, a Francisca Todd Stewart, Burti Todd filia, conceptus est ad distrubuendum anno 2008, per quinti regis coronationem et saeculares dynastiae celebrationes.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Demographiae inter annos 1961 et 2003 evolutio (secundum FAO, 2005).

Bhutaniensis populus praecipue in Ngalopis et Sartzopis, Occidentalibus et Orientalibus Bhutaniensibus respective nuncupatis, consistit. Ngalopi praecipue in Bhutaniensibus Occidentalem nationis partem incolentibus consistunt. Quorum cultura Thibetanae arcte conexa est. Idem dici de Sartzopis, praecupuo circulo, potest, qui ex Orientali Bhutaniae parte oriuntur (sed traditionaliter Nyingmapam potius quam ritam Drucpicam (Lingua Dzongkha འབྲུག་པ་བཀའ་བརྒྱུད) formam Buddhismi Thibetani coluntur). Hodiernis temporibus, cum meliorata vecturarum infrastructura, tantopere matrimonia inter hos circulos fuerunte. Decennio 198 ineunte, nuptiae inter Lhosampas et Bhutaniensis originis societatem a gubernatione alitae est.

Index alphabetizationis 59.5% est. Natio mediam aetatem 22.3 annorum habet. Bhutania exspectationem vitae 62,2 annorum (61 viris et 64.5 feminis) habet secundum ultima Argentariae Mundanae data. Circa 1070 virorum pro 1000 feminarum in civitate habitant.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Lingua civitatis Dzongkha, e 53 linguis familiae Thibetanae una, est. Scriptio Scriptio Thibetana, Chhokey scilicet "lingua Dharmae" nuncupata, est quae linguae Thibetanae classicae scriptioni identica. In scholis Anglica educationis instrumentum est et Dzongkha velut nationalis lingua docetur. Ethnologue societas viginti-quattuor linguas quibus in praesenti Bhutanienses loquuntur enumerat, quarum omnes Thibeto-Birmanae familiae sunt, excepta Nepalensi Indoaryanae familiae. Usque ad decennium 199, gubernatio linguae Nepaliensis doctrinam in scholis meridianae Bhutaniae patrocinata est. Nihilominus, post armatum tumultum in meridie, Nepaliensis e studiorum programmate deiecta est. Bhutaniae linguae adhuc non descriptae sunt, et aliquot adhuc in profunda academica grammatica referendae sunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Inter Bhutaniensium duas partes et tres partes Buddhismum Vajrayanam colere aestimatur, qui etiam religio civitatis et praecipua est. Buddhismus Thibetanus in sua tantrica forma, etiam Lamaismus nuncupatus, a 75 centesimis Bhutaniensium colitur. Numerosi Bhutanienses Dalai Lama XIV venerantur. Hinduismus a circiter quarta parte et tertia incolarum (praesertim propter Nepalense pondus). Musulmani et communitates haud religiosae minus quam 1 centesimas constituunt. Praesens ambitus legitimus in principio pro libertate religionis spondet; proselytismus, nihilominus, a regiae gubernationis decreto vetitus est. Christiani rarissimi in Bhutania sunt, nam discriminationem et violentiam hoc in regno passi sunt.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Aeroportus Internationalis Paronis unicus civitatis aeroportus est. Bhutaniensis nationalis societas Druk Air suum centrum conexionum fecit.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Bhutaniensis thangca Montis Merus et Buddhistici Universi, saeculo XIX, in Trongsensi Dzong, Trongsae, in Bhutania.

Signa civitatis[recensere | fontem recensere]

Festus civitatis dies est 17 Decembris, regni occupationem a primo Bhutaniae rege Ugyeno Wangchuck anno 1907 commemorans, dum [die 6 Novembris praesentis regis Dzigmei Khesar Namgyel Wangchuck coronationis anniversarium celebratur. Avis civitatuis corvus (Corvus corax), adhuc regis diadema ornans. Animal civitatis est budorcas (Budorcas taxicolor tibetana), peculiaris rarusque Bovinae subspecies. Flos civitatis est meconopsis (Meconopsis grandis), planta civitatis cupressus (Cupressus torolusa).

Ars et opificum artes[recensere | fontem recensere]

Bhutania propter opificum opera ex aere, argento, et aliis metallis facta nota est. Valde colitur religiosarum effigierum sculptura et omnibus in templis Buddhae statuae aureae et fulgentibus coloribus pictae adsunt.

Cibus[recensere | fontem recensere]

Praecipua alimenta oryza, triticum, frumentum, maizum, suilla, bubula, gallinacea, caro bubalinus, caseus, et capsicum sunt.

Tzaamum, sacra saltatio personata, quotannis per religiosa festivalia perficiuntur.

Vestitus[recensere | fontem recensere]

Viri sibi ghonem, longam vestem textili cingulo cera nuncupato lateri ligatam, feminae sibi vestitum longum usque ad talos, e colorato textili factum et cum ornamentis translaticiis ornatum, induunt. Hic vestitus omnibus palam aut civitati laborantibus secundum Codicem Urbanitatis sive Driglam namzha obligatorii est. In capite Thimphu, multi iuvenes sibi ghonem aut ceram induere recusant ut gubernationem contra obligationes impositas provocent.

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Athletica civitatis ars est iactus arcus. Etiam aliae artes athleticae internationales populo gratissimae esse incipiunt inter quos pediludium, canistriludium, follis volaticus, tenniludium, tenniludium mensale.

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Kuensel, liberum civitatis diarium, septimanaliter in linguis tribus Dzongkha, Anglice et Nepalice in typis editur et nationalis televisio BBS TV quattuor horas civitatis programmatum Dzongkha et Anglice transmittit. Programmata solum in capite Thimphu accipiuntur. Nationalis radiophonia valde popularior est et efficax informationis medium praesertim rusticis in regionibus constituit. Transmissiones Dzongkha, Anglice, Nepalice, et dialecto Sartzopica efficiuntur.

Societas[recensere | fontem recensere]

Societas posteris tradita in zungum (scilicet aristocratiam et grapheocratiam), dratsangum (scilicet communitatem religiosam) et miseyum (scilicet vulgum) dividebatur, sed castarum systema non erat. Per Medium Aevum, quando feudalismi forma praestitit, homines regi et diversorum dzongorum sive arcium domino laborantes secundum artem exercitam dissimiles erant. Divisione attamen non valde sic rigida erat ut quisque maxima munera attingere posset. Omnes vectigalia solvebant.

Controversia de Lhosampis exulibus[recensere | fontem recensere]

Exul Lhotsampa suum Bhutaniensem syngraphum in campo Beldangiensi, in Nepalia.

Nationalis identitatis? tutelae civilitas decennio 200 duxit ad expulsionem milium Bhutaniensium Nepaliensis originis et religionis Hinduisticae (Lhosamparum nuncupatorum) qui praesertim nationis Meridiemn incolebant. Qui patriam relinquere et in circiter decem campis profugorum Nepaliae Oriente, Damaci (Nepalice दमक), confugere coacti sunt ubi Supremus Commissariatus Consociationis Nationum Exulum et Caritas eis praestant. Secundum censum, de amplius centum milibus hominum agitur qui ius redeundi in originis patriam vindicant et qui crebro in Bhutaniam revertere coniunctim conantur ubi a limitaneis vigilibus repelluntur. Ex annis aliquibus in usu trilatera colloquia (inter Bhutaniam, Nepaliam et Consociatio Nationum) sunt ut solutio problemati inveniatur. Anno 2007 Statunitensis gubernatio suam voluntatem hospitio accipiendi saltem 60 milium horum exulum per gradualis immigrationis propositum dedit. Civitates Foederatae hanc coniecturam quoque superavere ut iuvenes in campis profugorum nati aut creti cum crescentibus Maoisticae inspirationis bellatoribus tectis a Factione Communistica (Marxistica, Leninistica et Maoistica) Bhutaniensi ductis coniungi evitentur.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Periegesis libenter secundum voluntatem servandorum ambitus nationalisque culturae limitatur. Accessus verumtamen facilior ex industriae privatizatione anno 1991 est. Pleraque monasteria advenis claunduntur. Anno 2005 7000 numerus periegetarum (comprehensorum negotiatorum) in Bhutania aestimatur. Quorum 24 centesimae e Civitatibus Foederatis, 17 centesimae ex Iaponia, 11 centesimae ex Britanniarum Regno, et 48 centesimae ex aliis civitatibus venire aestimatur. Omnes periegetae vectigal 200 dollariorum per diem, deversorium, cibum, vehiculum et ductorem comprehendens, soluturi sunt.

Codices[recensere | fontem recensere]

Bhutania varios codices habet, inter quos:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Fontes

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarrum Finnicarum, Helsinkium, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.

Roman numeral 10000 CC DD.svg