Cathaini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regnorum Liaonensis, Songensis, et Tangutensis locus.

Cathaini[1] (Sinice; 契丹 ac pinyinice; Qìdān et Persice; ختن) inveniuntur in origine inter nomadicas gentes Mongoliae et Manchuriae (Sinarum Boreoriente) e saeculo IV. Qui, per Dynastiam Liaonem in vasta Septemtrionali Sinarum area dominati sunt, quamquam paucas reliquias reliquere quae servatae sint usque ad praesens. Collapsa Dynastia Liaone anno 1125, multi Cathaini longius versus Occidentem migravere ubi condidere civitatem Cataiae Nigrae, denique destructae ab Imperio Mongolico anno 1218.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon Universale Hofmann

Roman numeral 10000 CC DD.svg