Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Calligraphia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Biblia Latina, calligraphiae exemplum, anno 1407 manu scripta, in abbatia Malmesbury (Britannia) exposita

Calligraphia (Graece καλός pulcher + γράφειν scribere) est ars pulchre scribendi.

Artifices sunt in orbe omni terrarum, e.g. monachi aetatis mediae Europaei scripturas sacras scribentes et artifices in Asia.

Calligraphia adhibetur in inscriptionibus lapidibus vel metallo insculptis; cuius examinatio et interpretatio et studium "epigraphia" vocantur.

Calligraphia adhibetur in textibus super chartam pergamenam aut papyrum aux chartam bombycinam scriptis; cuius examinatio et interpretatio et studium "palaeographia" vocantur.

Calligraphia Iaponica[recensere | fontem recensere]

Calligraphiam vel chirographum speciosum nitente gestibus continuis liberi Iaponici per annos multos discunt et hic partes institutionis vulgaris sunt, nam notae distinguendi Iaponorum notiones significant, imaginibus se gerunt et liberi partes motus manualis notae primae in memoria et musculis suis quoque constituunt.

Calligraphia Persica[recensere | fontem recensere]

Calligraphia Persica est calligraphia rationis scripturae Persicae cuius origo abecedarium Arabicum est. Historia calligraphiae Persicae ex aetate, quae ante Islamismum erat, initium ducit. In aetate Zoroastrianismi litteris speciosis scribebant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]