Sol
E Vicipaedia
Sol (-is, m.) est stella (vel astrum) pumilio lutea generis G2 V ex serie principali diagrammatis Hertzsprung-Russell. Terra (vel Tellus) et alii planetae systematis solaris circum solem revolvuntur.
Sine vi solis vita in Terra fieri non posset, quia ille lucem et calorem mittit, qui necessarii functionibus vitae sunt.
Romani Solem in religione sua deum esse habebant. Biblia in primo capitulo libri Genesis narrant Deum solem una cum luna creavisse.
Massa solis consistit ex 75 % hydrogenio, helioque ac septuaginta aliis elementis. Solis massa 332950 partibus maior quam terra est et radius eius stellae gravis 1.400.000 km.
[recensere] Vide etiam
| Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Systema solare nostrum |
| Sol Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus |
| Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Mace Mace | Eris Corpora alia: Luna | Asteroides | Planetoides zonae Kuiperi |
| Vide etiam corpora astronomica atque systematis solaris indicem corporum redactum secundum radium vel massam. |

