Virus biologicum
E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Virus
Virus (-i, n.) est obiectum biologicum ex acido deoxyribonucleinico et proteinis lipidisque. Virus non vivit, sed in cellulis crescit. Quia multiplicatur utens DNA, virus est "pseudovitale." DNA virale in mRNA transcribitur; quod invicem in peptida transfertur, virus cum in cellula normaliter, sed ex informatione genetica virali peptida viralia producens.
Sunt cycli duo [recensere]
Duo cycli actionis viri: pars A imaginis monstrat cyclum lysogenicu; pars B, cyclum lyticum.
- Cyclus lysogenicus : DNA (vel RNA in retrovirus) in DNA cellulae integratur. Nunc DNA virale provirus nominatur. Provirus cum DNA cellulae crescit.
- Cyclus lyticus : DNA (vel RNA) virale apparatum proteinogenicum et apparatum DNA duplicationis dominatur. Sic informatio genetica viralis duplicatur. Per transcriptionem geneticam et translationem geneticam, proteina producuntur. Partes virales se cum viro completo miscent; cellulis disruptis, virus liberatur.
De generibus viri [recensere]
- Virus bacteriophagus sive bacteriphagus est virus quod in bacteriis multiplicat. Informatio genetica in DNA.
- Virus sensu stricto est virus quod cellulas eukaryoticas invadit.
- Retrovirus est virus quod informatio genetica in RNA habet. RNA in DNA transcribitur prae transcriptione genetica.
Vide etiam [recensere]
